Volumina Legum. Tom VII/Xięstwo Kurlandzkie

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Xięstwo Kurlandzkie.

Wyraźnie to ostrzegła Konstytucya a. 1607 articulo 20 pod tytułem: O Kuratelli, aby Krol Xięstwami do Rzeczypospolitey należącemi bez konsensu Seymowego w żaden sposob nie dysponował; co także mianowicie względem Xięstw Kurlandzkiego y Siemigalskiego, in pactis conventis Naiaśnieyszego zeszłego w Bogu Krola IMci Augusta III ut conjuctim cum Republica curas Regias impendat, Rzplita obwarowawszy, wkrotce potym na Seymie Pacificationic a. 1736 ustanowionym prawem, dała moc temuż Nayiaśn. ś. p. Krolowi IMci Augustowi III post subsequenda żyiącego ieszcze na ten czas Xcia Ferdynanda fata, et extinctionem w osobie Iego stirpis Kettlerianae, infeudandi nowego na te Xięstwa Xiążęcia. In virtute takowego Seymowego ustanowienia, gdy feudum wspomnionych Xięstw Kurlandyi y Semigalii I. W. Ernestowi Ianowi Hrabi de Biron, y potomkom Iego płci męskiey, za poprzedzaiącą ad mentem namienionego prawa z Kommissarzami Rzpltey feudalną ugodą, pod obowiązkiem hołdowniczym iest oddane; przeto tegoż I. W. X. Ernesta Iana y potomkow Iego płci męskiey circa jus et possessionem feudi legitime obtenti, iako też szlachtę Kurlandzką, y Semigalską przy prawach ich, przywileiach, paktach subjectionis, et circa formulam regiminis zachowuiemy, y utrzymuiemy salvis conditionibus w kommissyi expressis, przez Xcia adimplendis.
A że Xiążę Ernest Ian homagium nie osobiście, ale przez plenipotenta w roku 1739 wypełnił, przeciwko wyraźnemu prawu konstytucyi 1683, przeto przywracaiąc uchylenie tego prawa do swoiey mocy, stanowiemy, ażeby tenże Xiążę osobiście, ieżeli mu zdrowie y wiek pozwolą, albo syn Iego starszy, po nim na Xięstwo succedere maiący, toż homagium za oyca y za siebie simultanee przyszłemu Krolowi IMci y Rzpltey indilate oddał. Ostrzegamy przytym, ażeby dzisieyszy Xżę Ernest Ian, ani następcy Iego Xiążęta panuiący, służby żadney cudzoziemskiey nie przyimowali. To sobie zaś waruiemy, ażeby Xięstwa Kurlandzkie y Semigalskie post extinctam lineam masculinam dzisieyszego Xiążęcia Ernesta Iana, wrociły się ad liberam dispositionem Rzpltey. Kommissyą do ułożenia kondycyi z tymże Xiążęciem Ernestem Ianem, vigore konstytucyi 1736 w Gdańsku, de data duodecima Novembr roku 1737 do skutku przyprowadzoną, w konstytucye Seymu teraźnieyszego wpisaną mieć chcemy.
Zaszłe zaś bez wiadomości Stanu Rycerskiego, y bez zezwolenia Seymowego, ex resultatis tylko Senatus Consiliorum poślednieysze do tych Xięstw dyspozycye, y wydane diplomata, oraz z tego wszystkie wynikłe actus, iako prawom Rzpltey przeciwne, y przez to nieważne, że bynaymniey I. W. Xciu Ernestowi Ianowi, et successoribus Iego masculinis obstare et praejudicare nie mogą y nie powinny, deklaruiemy. Przytym wszelakiego stanu obywatelom Xięstw Kurlandzkich zwierzchną Rzplitey władzą nakazaiemy, aby legitimo Duci suo Ernestowi Ianowi, podług praw tych Xięstw, byli we wszystkim wiernemi y posłusznemi.
Że zaś zachodzą rozmaite od bliskich Xięstw Kurlandyi, y Semigalii Woiewodztw y Powiatow W. X. Lit. tudzież od Xięstwa Inflantskiego użalenia o granice, o cła uciążliwe, o trudność w otrzymaniu sprawiedliwości, y inne okoliczności, więc ażeby względem tego kommissya od przyszłego Krola IMci wydana była, starać się nie omieszkamy.

In Nomine Domini Amen.

Actum in urbe Regia Gedanensi, Castroque veteri, intra maenia ejusdem urbis sito, die vigesima prima Octobris, anno Domini millesimo septingentesimo trigesimo septimo. Reassumptio Commissionis Mitaviae in anno millesimo septingentesimo vigesimo septimo, die quinta mensis Decembris, idque in virtute constitutionis in Comitiis ordinariis Grodnae in anno 1726 expeditis, assignatae, per nos infrascriptos in eadem Commissione specificatos Commissarios peractae, ac in nonnulis desideriis nobilitatis Ducatuum Curlandiae et Semigaliae naedum decisis, postea vero per constitutionem in Comitiis Pacificationis Regni, in anno 1735 reassumptae, ac per universalia, a Sacra Regia Majestate feliciter ninc regnante, ad nos infrascriptos Commissarios ordinata, utpote: Christophorum in Słupow Szembek Episcopum Varmiensem et Sambiensem, Michaelem Ducem in Nieśwież et Ołyka Radziwiłł, Palatonum Trocensem, Campi Ductorem Exercitus Magni Ducatus Lithvaniae, Francisum in Słupow Szembek Palatinum Livoniae, Stephanum Garczyński Castellanum Calissiensem, Ioannem Comitem in Ruszcza Branicki Supremum Vexilliferum ac Campi Ductorem Exercitus Regni, Brascensem etc. Capitaneum, Georg. Ożarowski Supremum Castrorum Regni Metatorem, Neo-Corcinensem Capitaneum, Generałem nostrum locum tenentem, Iosephum Nakwaski Succamerarium Vissogredensem, Casimirum Karwowski Dapiferum Terrae Bielscensis, inchoata. Quo in termino post representationem per Magnificum Hermannum Christophorum Finck de Finckenstein, Cancellarium et Consillarium Supremum Ducatus Curlandiae et Semigaliae instrumenti, seu specialis plenipotentiae, ab Illustrissimo et Celsissimo Ernesto Ioanne Duce in Livonia Curlandiae et Semigaliae, per Serenissimum Augustum Tertium Regem Poloniae Dominum nostrum Clementissimum, designato et constituto, de actu ejusdem instrumenti Petroburgi die decimaquinta Septembris, anno nunc currenti, in personam sui exhibentis dati, manu Ejusdem Illustrissimi Principalis propria subscripti; sigilloque Ducali secretiori communiti, ad ulteriorem cum eodem concertationem, ac propositionem negotiorum tam Sacrae Regiae Majestatis, quam totius Reipublicae; actum praesentem ad diem vigesimam quintam mensis ejusdem reclamari fecimus: quo actu reassumpto, ad conventionem de conditionibus cum Neo-Principe condescendimus. Cum itaque notum sit universis ac singulis, quorum interest, quia postquam Serenissimus ac Potentissimus Princeps Augustus Tertius, Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae etc. etc. Haereditarius Dux Saxoniae et Elector, vigore constitutionis consensu omnium Ordinum Regni, in Comitiis Pacificationis anni 1736 latae, post sterilla fata ultimi ex stirpe Kettleriana Celsissimi olim Princips Ferdinandi in Livonia Curlandiae et Semigaliae Ducis, Illustrissimo Ernesto Ioanni de Biron, Sacri Romani Imperii Comiti, Dynastae Vartembergensi, jam Celsissimo Principi ec Curlandiae et Semigaliae in Livonia Duci, hosce Ducatus ex Senatus Consilio Fraustadiae praesenti 1737 anno habito, cum omnibus annexis in feudum contulerit, et cum co de conditionibus feudi, quibus sese Sacrae Regiae Majestati Domino suo directo, tanquam fidelis vasallus te Princeps feudatarius obstrictum ac devinctum sciat, commissioni Grodnae in Comitiis anno 1726 designatae, per praefatam Comitiorum Pacificationis constitutionem conveniendi authoritas data esset, itaque prorogati tali modo ad hunc actum Commissarii Sacrae Regiae Majestatis et Reipublicae Poloniae, Magnique Ducatus Lithuaniae superius specificati, cum supra nominato ex parte moderni Celsissimi Ducis Curlandiae Plenipotentiario, in sequentes inter se convenerunt conditiones.
Articulus 1mus. Quoniam cardo omnium vasalli et feudatarium virtutum obligationumque principaliter in constanti ac immutabili fide, et fidelitate erga Dominum suum directum consistit, ita quoque moderns Celsissimus Dux Curlandiae et Semigaliae, sicuti Princeps feudatarius Serenissimi Regis, et membrum Reipublicae Poloniae, Magnique Ducatus Lithuaniae, integritatem fidei, et fidelitatis suae, ut de ea Domino suo directo eo certius constet, mediante solennnis homagii exhibitione coram solio Sacrae Regiae Majestatis, cum profundissima animi devotione, juxta in simili practicatum modum, humiliter quamprimum Celsitudini ejus ad exhibendam hancce devotionem Sacra Regia Majestat tempus et locum determinaverit, praestare non morabitur, quemadmodum jam exactissimam integerrimae fidei et fidelitatis observationem, tum quod hocce feudum nunquam a corpore Reipublicae, nec per partem, nec per totum avelli possit. Celsitudo ejus per literas reversales, quas manu propria subscriptas, et sigillo Ducali mnnitas ad manus praesentis commissionis Plenipotentiarius ejus decenter exhibuit, sancte et religiose appromisit.
Articulus 2dus. Religionem Romano-Catholicam per Ducatus Curlandiae et Semigaliae profitentibus, quanquam circa liberum ejus usum praeeminentiam, et exercitium in formula regiminis, reversalibus Praedecessorum Curlandiae et Semigaliae Ducum, aeque ac Celsissimi Ducis moderni per Plenipotentiarum suum praesenti Commissioni traditis, abunde provisum est; interim tamen, quo certior et solidior ipsorum securitas sit, Celsissimus Dux Curlandiae, iterum iterumque pro se et successoribus sius, feudique haeredibus quam firmissime appromitit, quod in Ducatibus Curlandiae et Semigaliae Romano-Catholicos in libero usu et exercitio religionis suae neutiquam turbaturus, neque turbari permissurus, sed potins quovis efficaci modo eos tuiturus et manutenturus sit. Et sicuti secundum formulam regiminis liber iis ad omnes dignitates, et honores, nempe Consiliariorum supremorum, excepto Cancellario, Capitaneorum Majorum Minorumque aditus competit, itaque etiam Celsissimus modernus Duź, eos hocce privilegio aeque ae omnibus aliis immunitatibus et praerogativis gaudere et frui efficiet. Imo omnimodam eis securitatem et conservationem, sicut et ecclesiis eorum, eandem, qua ecclesiae Augustanae confessionis gaudent, immunitatem et libertatem ab omnibus oneribus publicis religiose appromittit, hancce securitatem pro conditione populari et civitatensi spondero.
Spondet quoque Celsitudo Ejus pro se et successoribus suis, feudique haeredibus, ecclesias Mitaviensem et Goldingensem conservare et reparare, earumque parochos circa solaria, secunum fundationem Praedecessorum suorum ipsis competentia; tueri, nec eos in possessione bonorum Ducalium, usque ad plenariam satisfactionem interturbare. Eos vero sacerdotes, qui ab ecclesiis: Altenburgensi et Ilmagiensi amoti sunt, juridice restituere; uti etiam fideliter Celsitudo Ejus promittit, intra decennium ecclesiam Libaviae, quae commoditati Romano-Catholicorum ibidem existentium sufficiens sit, suo sumptu extruere, et dotem, cujus quantitas proportionata dispositioni Principis reservatur, consituere, interim vero, quantum domum, in qua Libaviae Sacra Romano-Catholica administrantur, attinent, Romano-Catholicos circa jura sua conservare, tueri, et manutenere.
Articulus 3tius. Cum in Comitiis Pacificationis anni 1736 Sacra Regia Majestas ac Respublicae Poloniae, Magnusque Ducatus Lithuaniae, conservationem Ducatus Curlandiae et Semigaliae, pro principali considerationis suae objecto habuerint, ut bona mensae Ducalis a debitis, quibus nimium onerata sunt, in rem et emolumentum feudi eliberentur, itaque Celsissimus modernus Dux declarat: quod omnia debita mensae Ducalis, secundum praetactam Comitiorum Pacificationis anno 1736 constitutionem in se suscepturus, eaque in rem et emolumentum feudi soluturus sit.
Considerato autem non modicam debitorum feudi quantitatem, quam dum Celsissimus Dux plenarie exsolvere tenetur, debita Domino suo directo vasallagi exhibitio ipsi admodum difficilis foret: ideoque Sacrae Regiae Majestati, Reipublicae Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae interest, ut Celsissimus Priceps feudatarius, non ultra vires feudi oneretur, eique sufficientia media, ad praestandum exigente neccessitate subsidium relinquatur, hinc statuitur. 1mo. Quod Celsissimus modernus Dux Curlandiae ad aliorum debitorum solutionem teneri non debeat, nec possit, quamque debitorum feudalium qualitate gaudent, ac pro talibus a Supremo Iudice, secundum jura, judicialiter agnoscentur et declarabuntur. 2do. Quod ad exsolutionem talium debitorum mensae Duczlis Celsissimus Dux nonnisi in subsidium teneatur. 3tio. Excussio totius rei allodialis Ferdinandianae, quemadmodum juris vulgatissimi est, praecedet et decernetur, sicuti etiam cum secundum jura cardinalia horum Ducatum, ab extraneis, et extra aequalitatem existentibus, nulla bona immobilia possideri queant; ideo Celsissimo Duci moderno hisce potestas conceditur, bona allodialia sive sunt oppignorata, sive minus, sique in Ducatibus inveniuntur, praevia taxatione judicali vendendi, vel etiam sub eadem allodii qualitate sibi appropiandi, et pecunias, quaeultra constitutum pignus inde forsitan redundabunt, in exsolutionem debitorum mensae Ducalis, talique modo in rem feudi impendenti, de quo Celsissimus Dux Iudicia Relationum Regia informare haud intermittet, unde de his pecuniae summis in inventario Ducis Ferdinandi, gloriosae memoriae, constet.
Articulus 4tus. Quamvis Praedecessores Duces Curlandiae, quemadmodum ex tabulis investiturae Friderici Casimiri patet, in vim perpetuae obligationis feudi declaratunt, unam cohortem equitum ex centum militibus compositam pro subsidio Reipublicae, publica necessitate id postulante, sistere, praesens autem deterior Ducatuum status vix eandem subsidiorum quantitatem praestare permitteret, nihilominus tamen Celsissimus Dux modernus, ad testificandam eo magis integerrimam devotionem suam, perpetuaeque fidei et fidelitatis suae sinceritatem, pro se, et successoribus suis, feudique haeredibus, in vim perpetuae obligationis declarat, quod Celsitudo Sua, Ejusque successores feudi haeredes, tempore expeditionis bellicae duas cohortes equitum, unamquamque ex centum militibus compositam, vel Serenissimo Rege cum Republica requirente, loco ducentorum equitum, quingentos pedites, citra servitia equestria nobilium, secundum tenorem et modum antiquum, statuere velit.
Articulus 5tus. Jura, privilegia, libertates, ac immunitates, quae nobilitati Curlandiae et Semigaliae competunt, circa ea omnia et singula Celsissimus Dux eandem nobilitatem, secundum pacta primaevae subjectionis, et formulam regiminis, conservare et manutenere, nec in eorum usu, exercitio et fruitione ullomodo turbare, et abusus, si qui irrepserunt, tollere, et emendare, pro se et successoribus suis feudi haeredibus, sancte appromittit.
Articulus 6tus. Promittit quoque Celsissimus Dux Curlandiae, pro se et successoribus suis feudi haeredibus, dotes Principissarum filiarum, aeque ac dotalitia viduarum, ad modum, normam, et consuetudinem aliarum domuum Ducalium, proportionaliter regulare et constituere, tum ne pluralitate dotalitiorum, sive viduviorum bona mensae Ducalis praeaggraventur, providere.
Articulus 7mus. Quod possessiones haereditarias, et pignoratitias extraneorum attinent, cum circa eas per leges statuarias Ducatuum Curlandiiae satis cautum est, Dux Celsissimus istas leges observare inviolabiliter declarat.
Articulus 8vus. Omnia ea, quae ad emolnmentum et incrementum feudi, interesseque domus Ducali spectant, Cellissimus Dux modernus ejusque successores, et feudi haeredes, sollicite, quantum in eorum potestaste est et erit, promovebunt.
Articulus 9nus. Denique ad hunc Conventionis actum prorogati et authorisati Conmmissarii, nomine Sacrae Regiae Majestatis et Reipublicae Poloniae, Magnique Ducatus Lithu: vicissim firmiter pollicentur, fidemque dant: S. R. M. et Rempublicam, Celsissimum Ducem Ejusque successores et haeredes feudi, aeque ac feudum ipsum, contra omnes et singulos praetendentes, qui ultra hunc Conventionis modum, feudum impetere praesument, efficaciter defensuros et profecturos, Ducemque et Ejus haeredes feudi in pacifica possessione, dispositione et facultate, usus fructus plenarie percipiendi, asserturos esse. Datum in eodem Castro, ut supra, die duodecima Novembris, anno millesimo septingentesimo trigesimo septimo.
Christoph: Joan. Szembek, Eppus Varmien. et Sambiensis, S. R. M. et Reipub. Commissionis ad Ducatus Curlandiae et Semigaliae Praeses, cum paragrapho Capitaneorum majorum subscribo. m. pp. (L. S.) Michael Radziwiłł, Dux in Ołyka et Nieśwież, S. R. I. Princeps, Palat. Troc. exercituum M. D. Lit. Dux Campestris, S. R. M. et Reip. Commissarius. m. pp. (L. S.) Fran. in Słupow Szembek, Palat. Livon. Capit. Tolkmit. S. R. M. et Reipubl. Comiss. m. pp. (L. S.) Steph. de Garczyn Garczyński. Castell. Caliss. S. R. M. et Reip. Comiss. m. pp. (L. S.) Joann. Coes in Ruszcza Branicki, Supr. Vexil. exerc: Reg: Dux Campest. Bransc. etc. Capit S. R. M. et Reip. Commiss. m. pp. (L. S.) Georgius de Ożarow Ożarowski, Castrorum Reg. Metator, Grlis locum tenens, Capit. Neocorcin. S. R. M. et Reip. Com. m. pp. (L. S.) Josephus Nakwaski, Succamerarius Terrae Wyszogr. Commissar. a S. R. M. et Republ. m. pp. (L. S.) Casimir Karwowski, Dapifer Terrae Biel. Vice-Capit. ac Judex Castr. Branscensis Commissarius S. R. M. et Reipublicae m. pp. (L. S.) Hermanus Christoph. Finek de Dinckenstein, Cancel. Suprem. Consil. et Plenipotent. Celsis, et Illustr. on Livon. Curlan. et Semigaliae Ducis, cum paragrapho Capitaneor. major. subscribo. m. pp. (L. S.) Josephus de Ossowska Zboiński, Capitaneus Neoburgensis, S. R. M. et Reip. Commissionis Secretarius. m. pp. (L. S.)


Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).