Strona:Volumina legum T. 7.djvu/015

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


totius rei allodialis Ferdinandianae, quemadmodum juris vulgatissimi est, praecedet et decernetur, sicuti etiam cum secundum jura cardinalia horum Ducatum, ab extraneis, et extra aequalitatem existentibus, nulla bona immobilia possideri queant; ideo Celsissimo Duci moderno hisce potestas conceditur, bona allodialia sive sunt oppignorata, sive minus, sique in Ducatibus inveniuntur, praevia taxatione judicali vendendi, vel etiam sub eadem allodii qualitate sibi appropiandi, et pecunias, quaeultra constitutum pignus inde forsitan redundabunt, in exsolutionem debitorum mensae Ducalis, talique modo in rem feudi impendenti, de quo Celsissimus Dux Iudicia Relationum Regia informare haud intermittet, unde de his pecuniae summis in inventario Ducis Ferdinandi, gloriosae memoriae, constet.
Articulus 4tus. Quamvis Praedecessores Duces Curlandiae, quemadmodum ex tabulis investiturae Friderici Casimiri patet, in vim perpetuae obligationis feudi declaratunt, unam cohortem equitum ex centum militibus compositam pro subsidio Reipublicae, publica necessitate id postulante, sistere, praesens autem deterior Ducatuum status vix eandem subsidiorum quantitatem praestare permitteret, nihilominus tamen Celsissimus Dux modernus, ad testificandam eo magis integerrimam devotionem suam, perpetuaeque fidei et fidelitatis suae sinceritatem, pro se, et successoribus suis, feudique haeredibus, in vim perpetuae obligationis declarat, quod Celsitudo Sua, Ejusque successores feudi haeredes, tempore expeditionis bellicae duas cohortes equitum, unamquamque ex centum militibus compositam, vel Serenissimo Rege cum Republica requirente, loco ducentorum equitum, quingentos pedites, citra servitia equestria nobilium, secundum tenorem et modum antiquum, statuere velit.
Articulus 5tus. Jura, privilegia, libertates, ac immunitates, quae nobilitati Curlandiae et Semigaliae competunt, circa ea omnia et singula Celsissimus Dux eandem nobilitatem, secundum pacta primaevae subjectionis, et formulam regiminis, conservare et manutenere, nec in eorum usu, exercitio et fruitione ullomodo turbare, et abusus, si qui irrepserunt, tollere, et emendare, pro se et successoribus suis feudi haeredibus, sancte appromittit.
Articulus 6tus. Promittit quoque Celsissimus Dux Curlandiae, pro se et successoribus suis feudi haeredibus, dotes Principissarum filiarum, aeque ac dotalitia viduarum, ad modum, normam, et consuetudinem aliarum domuum Ducalium, proportionaliter regulare et constituere, tum ne pluralitate dotalitiorum, sive viduviorum bona mensae Ducalis praeaggraventur, providere.
Articulus 7mus. Quod possessiones haereditarias, et pignoratitias extraneorum attinent, cum circa eas per leges statuarias Ducatuum Curlandiiae satis cautum est, Dux Celsissimus istas leges observare inviolabiliter declarat.
Articulus 8vus. Omnia ea, quae ad emolnmentum et incrementum feudi, interesseque domus Ducali spectant, Cellissimus Dux modernus ejusque successores, et feudi haeredes, sollicite, quantum in eorum potestaste est et erit, promovebunt.
Articulus 9nus. Denique ad hunc Conventionis actum prorogati et authorisati Conmmissarii, nomine Sacrae Regiae Majestatis et Reipublicae Poloniae, Magnique Ducatus Lithu: vicissim firmiter pollicentur, fidemque dant: S. R. M. et Rempublicam, Celsissimum Ducem Ejusque successores et haeredes feudi, aeque ac feudum ipsum, contra omnes et singulos praetendentes, qui ultra hunc Conventionis modum, feudum impetere praesument, efficaciter defensuros et profecturos, Ducemque et Ejus haeredes feudi in pacifica possessione, dispositione et facultate, usus fructus plenarie percipiendi, asserturos esse. Datum in eodem Castro, ut supra, die duodecima Novembris, anno millesimo septingentesimo trigesimo septimo.
Christoph: Joan. Szembek, Eppus Varmien. et Sambiensis, S. R. M. et Reipub. Commissionis ad Ducatus Curlandiae et Semigaliae Praeses, cum paragrapho Capitaneorum majorum subscribo. m. pp. (L. S.) Michael Radziwiłł, Dux in Ołyka et Nieśwież, S. R. I. Princeps, Palat. Troc. exercituum M. D. Lit. Dux Campestris, S. R. M. et Reip. Commissarius. m. pp. (L. S.) Fran. in Słupow Szembek, Palat. Livon. Capit. Tolkmit. S. R. M. et Reipubl. Comiss. m. pp. (L. S.) Steph. de Garczyn Garczyński. Castell. Caliss. S. R. M. et Reip. Comiss. m. pp. (L. S.) Joann. Coes in Ruszcza Branicki, Supr. Vexil. exerc: Reg: Dux Campest. Bransc. etc. Capit S. R. M. et Reip. Commiss. m. pp. (L. S.) Georgius de Ożarow Ożarowski, Castrorum Reg. Metator, Grlis locum tenens, Capit. Neocorcin. S. R. M. et Reip. Com. m. pp. (L. S.) Josephus Nakwaski, Succamerarius Terrae Wyszogr. Commissar. a S. R. M. et Republ. m. pp. (L. S.) Casimir Karwowski, Dapifer Terrae Biel. Vice-Capit. ac Judex Castr. Branscensis Commissarius S. R. M. et Reipublicae m. pp. (L. S.) Hermanus Christoph. Finek de Dinckenstein, Cancel. Suprem. Consil. et Plenipotent. Celsis, et Illustr. on Livon. Curlan. et Semigaliae Ducis, cum paragrapho Capitaneor. major. subscribo. m. pp. (L. S.) Josephus de Ossowska Zboiński, Capitaneus Neoburgensis, S. R. M. et Reip. Commissionis Secretarius. m. pp. (L. S.)

Bespieczeństwo zewnętrzne, y konferencye z Ministrami sąsiedzkich Potencyi.

Że zewnętrznego ubespieczenia warunek zależy naybardziey na utrzymaniu traktatow y przyiaźni z sąsiedzkiemi Potencyami, tedy skoro z naszey strony tychże traktatow y przyiaźni zupełne dzieie się zachowanie, spodziewamy się także, iż na żądanie nasze sprawiedliwie mieć będą względy; dla tego konferencye w rożnych okolicznościach zachodzących potrzebnę być sądziemy, y do traktowania sub praesidentia I. O. IMci Xcia Prymasa, y przy IchMciach PP. Ministrach Status, z Ministrami Dworu Wiedeńskiego, naznaczamy; z Senatu: Przewielebnego IMci Xiędza Antoniego Ostrowskiego Biskupa Kuiawskiego, Wielmożnych Iana Wielopolskiego Sendomirskiego, Iozefa Sołłohuba Witebskiego Woiewodow, Rocha Zbiiewskiego Kaliskiego, Andrzeia Moszczeńskiego Inowrocławskiego, Urodzonego Iana Rostworowskiego Zakroczymskiego Kasztelanow. Z stanu rycerskiego. Z Ma-