Strona:Volumina legum T. 7.djvu/014

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


simi olim Princips Ferdinandi in Livonia Curlandiae et Semigaliae Ducis, Illustrissimo Ernesto Ioanni de Biron, Sacri Romani Imperii Comiti, Dynastae Vartembergensi, jam Celsissimo Principi ec Curlandiae et Semigaliae in Livonia Duci, hosce Ducatus ex Senatus Consilio Fraustadiae praesenti 1737 anno habito, cum omnibus annexis in feudum contulerit, et cum co de conditionibus feudi, quibus sese Sacrae Regiae Majestati Domino suo directo, tanquam fidelis vasallus te Princeps feudatarius obstrictum ac devinctum sciat, commissioni Grodnae in Comitiis anno 1726 designatae, per praefatam Comitiorum Pacificationis constitutionem conveniendi authoritas data esset, itaque prorogati tali modo ad hunc actum Commissarii Sacrae Regiae Majestatis et Reipublicae Poloniae, Magnique Ducatus Lithuaniae superius specificati, cum supra nominato ex parte moderni Celsissimi Ducis Curlandiae Plenipotentiario, in sequentes inter se convenerunt conditiones.
Articulus 1mus. Quoniam cardo omnium vasalli et feudatarium virtutum obligationumque principaliter in constanti ac immutabili fide, et fidelitate erga Dominum suum directum consistit, ita quoque moderns Celsissimus Dux Curlandiae et Semigaliae, sicuti Princeps feudatarius Serenissimi Regis, et membrum Reipublicae Poloniae, Magnique Ducatus Lithuaniae, integritatem fidei, et fidelitatis suae, ut de ea Domino suo directo eo certius constet, mediante solennnis homagii exhibitione coram solio Sacrae Regiae Majestatis, cum profundissima animi devotione, juxta in simili practicatum modum, humiliter quamprimum Celsitudini ejus ad exhibendam hancce devotionem Sacra Regia Majestat tempus et locum determinaverit, praestare non morabitur, quemadmodum jam exactissimam integerrimae fidei et fidelitatis observationem, tum quod hocce feudum nunquam a corpore Reipublicae, nec per partem, nec per totum avelli possit. Celsitudo ejus per literas reversales, quas manu propria subscriptas, et sigillo Ducali mnnitas ad manus praesentis commissionis Plenipotentiarius ejus decenter exhibuit, sancte et religiose appromisit.
Articulus 2dus. Religionem Romano-Catholicam per Ducatus Curlandiae et Semigaliae profitentibus, quanquam circa liberum ejus usum praeeminentiam, et exercitium in formula regiminis, reversalibus Praedecessorum Curlandiae et Semigaliae Ducum, aeque ac Celsissimi Ducis moderni per Plenipotentiarum suum praesenti Commissioni traditis, abunde provisum est; interim tamen, quo certior et solidior ipsorum securitas sit, Celsissimus Dux Curlandiae, iterum iterumque pro se et successoribus sius, feudique haeredibus quam firmissime appromitit, quod in Ducatibus Curlandiae et Semigaliae Romano-Catholicos in libero usu et exercitio religionis suae neutiquam turbaturus, neque turbari permissurus, sed potins quovis efficaci modo eos tuiturus et manutenturus sit. Et sicuti secundum formulam regiminis liber iis ad omnes dignitates, et honores, nempe Consiliariorum supremorum, excepto Cancellario, Capitaneorum Majorum Minorumque aditus competit, itaque etiam Celsissimus modernus Duź, eos hocce privilegio aeque ae omnibus aliis immunitatibus et praerogativis gaudere et frui efficiet. Imo omnimodam eis securitatem et conservationem, sicut et ecclesiis eorum, eandem, qua ecclesiae Augustanae confessionis gaudent, immunitatem et libertatem ab omnibus oneribus publicis religiose appromittit, hancce securitatem pro conditione populari et civitatensi spondero.
Spondet quoque Celsitudo Ejus pro se et successoribus suis, feudique haeredibus, ecclesias Mitaviensem et Goldingensem conservare et reparare, earumque parochos circa solaria, secunum fundationem Praedecessorum suorum ipsis competentia; tueri, nec eos in possessione bonorum Ducalium, usque ad plenariam satisfactionem interturbare. Eos vero sacerdotes, qui ab ecclesiis: Altenburgensi et Ilmagiensi amoti sunt, juridice restituere; uti etiam fideliter Celsitudo Ejus promittit, intra decennium ecclesiam Libaviae, quae commoditati Romano-Catholicorum ibidem existentium sufficiens sit, suo sumptu extruere, et dotem, cujus quantitas proportionata dispositioni Principis reservatur, consituere, interim vero, quantum domum, in qua Libaviae Sacra Romano-Catholica administrantur, attinent, Romano-Catholicos circa jura sua conservare, tueri, et manutenere.
Articulus 3tius. Cum in Comitiis Pacificationis anni 1736 Sacra Regia Majestas ac Respublicae Poloniae, Magnusque Ducatus Lithuaniae, conservationem Ducatus Curlandiae et Semigaliae, pro principali considerationis suae objecto habuerint, ut bona mensae Ducalis a debitis, quibus nimium onerata sunt, in rem et emolumentum feudi eliberentur, itaque Celsissimus modernus Dux declarat: quod omnia debita mensae Ducalis, secundum praetactam Comitiorum Pacificationis anno 1736 constitutionem in se suscepturus, eaque in rem et emolumentum feudi soluturus sit.
Considerato autem non modicam debitorum feudi quantitatem, quam dum Celsissimus Dux plenarie exsolvere tenetur, debita Domino suo directo vasallagi exhibitio ipsi admodum difficilis foret: ideoque Sacrae Regiae Majestati, Reipublicae Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae interest, ut Celsissimus Priceps feudatarius, non ultra vires feudi oneretur, eique sufficientia media, ad praestandum exigente neccessitate subsidium relinquatur, hinc statuitur. 1mo. Quod Celsissimus modernus Dux Curlandiae ad aliorum debitorum solutionem teneri non debeat, nec possit, quamque debitorum feudalium qualitate gaudent, ac pro talibus a Supremo Iudice, secundum jura, judicialiter agnoscentur et declarabuntur. 2do. Quod ad exsolutionem talium debitorum mensae Duczlis Celsissimus Dux nonnisi in subsidium teneatur. 3tio. Excussio