Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek II

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek II
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


II.

Langzidel, mieszczanin krakowski, funduje w Nowym Sączu kościół ze szpitalem św. Ducha i nadaje mu pięć wsi: Januszowę, Kwieciszowę, Wolfowę, Librantowę i Boguszowę. Piotr Wysz Radoliński, biskup krakowski, zatwierdza tę fundacyę w Krakowie 3. lipca 1400.
In nomine Domini Amen. Sub anno nativitatis eiusdem milesimo quadringentesimo indiccione octava, pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Bonifacii pape noni anno undecimo, die ultima mensis julii, hora terciarum vel quasi, in domo circumspecti viri magistri Nicolai Wysliczcze, civis Cracoviensis, in Cracovia in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia, constitutus personaliter honestus vir Langzidel, civis Cracoviensis, teneus in suis manibus privilegium in pergameno conscriptum tenoris infrascripti, mihi notario publico infrascripto tradidit ad legendum et publicandum. Cui quidem privilegio sigillum oblonge figure intus et ad extra de glauca communi ceris in filis sericeis rubei et nigri coloris fuerat appensum, in cuius sigilli medio ymago stans infulata pontificalibus induta, quasi Sancti Stanislai, in sinistra manu tenens baculum pastoralem, et dextre manus extense digitis ad benedicendum erectis in quodam stallo, et sub et intra ciboriis ad dextris cuius stalli una turris, quasi cum tribus cingulis seu eminenciis, et super eisdem eminenciis per duas fenestras et in summitate tectum et penes fundamentum et sub prima eminencia sen cingulo clippeum, in cuius clippei medio acervus in quatuor statuis obtinens, a sinistris vero turris similis omnino apparebat. Subtus vero paviinenti vel scabelli prefate ymaginis Sancti Stanislai quoddam stallum, et in eodem stallo quedam ymago cappata flexis genibus capite inchnato, quasi ad orandum episcopalis apparebant. In circunferencia vero sigilli cruce preposita hec dicciones litteris textualibus sculpte † S. Petri, iuris utriusque doctoris, episcopi Cracoviensis Sedis apostolice prothonotarii, legebantur. A tergo vero sigilli eiusdem aliud contrasigillum fuerat inpressum, in cuius sigilli medio clippeus, et in clippeo eodem acervus in quatuor statuis pendens apparebat, in circumferencia vero contrasigilli eiusdem hec dicciones litteris textualibus sculpte: Sigillum Petri, episcopi Cracoviensis, legebantur. Tenor autem privilegii predicti est talis:

Dokument erekcyjny kościoła św. Ducha z r. 1400.
Fragment z oryginału w bibliotece Ossolińskich.

In nomine Domini Amen. Ne vetustate temporis humani actus insignes naufragium nubilo oblivionis novercentur, scripture perhennis vigore et testium adminiculo opportunum recipiunt firmamentum. Et proinde noverint universi presencium noticiam habituri, quod coram nobis Petro, dei gracia episcopo Cracoviensi, providus et honestus vir Langzidel, civis Cracoviensis constitutus, considerans, quoniam conditoris rerum omnium irreprehensibilis providencie altitude, subditis suis non ob id solum affluenciam bonorum contulit, ut dominarentur in eisdem, sed ut magis ipsi sibi de suis impartirent, sane cupiens cunctis desideriis et intimis suis, dum in membris corporeis vigor mentis viget racioque eius inentem regit, quam universalis propago, que reges et potentatus seculi absorbuit et absorbet. Plerumque langor obnubilat, quod non solum rerum temporalium, verum eciam sui ipsius cogit ipsa langoris vehemencia oblivisci, huiusmodi humane condicionis inevitabile debitum memorans, quod nihil cercius est morte, et nihil incercius hora mortis, singularium virium suarum inclinacione prevenire zelo charitatis, et amplioris devocionis uberiorique gracia ex debito, quo precepto Domini imperatur: estote parati, nescitis enim, quando tempus sit, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ad opera pietatis et divini cultus augmentum, ob remedium peccaminum progenitorum ipsius atque suorum, et pro salute animarum eorundem tanto diligencius assurgens, quanto magis dicto precepto Domini ad hoc excitatur. Ad honorem laudem et gloriam omnipotentis Dei nostri creatoris, et gloriosissime Virginis Marie genitricis Domini nostri Jeshu Christi, gloriosissimorumque apostolorum eius atque specialiter Sancti Spiritus, Sancte Elizabeth et undecim millium Virginum beatarum et Omnium Sanctorum. Testamentum irrevoeabile perpetuum nuncupatum atque donacionem eam, que inter viros bonorum et Deo sibi collatorum pro temporalibus eterna, et pro terrenis celestia consequi dona, que ipse Spiritus almus suis devote servientibus confert affluenter, volens fecit condidit modoque et forma subsequentibus ordinavit. Et primo hospitale, quod quondam fuerat situm ante civitatem Novosandecz, nunc vero intra civitatem et in eadem civitate Novosandecz de dicto loco translatum existit, murare ecclesiamque et infirmariam de novo fundare et erigere et muro edificare disposuit. Quod quidem hospitale intra civitatem predictam errectum concedimus eisdem privilegiis iuribus libertatibus exceptionibus et consuetudinibus nostra auctoritate ordinaria gaudere, quibus pristinum quondam hospitale gaudebat. Deinde idem Langzydel ecclesie dicti hospitalis addidit et appropriavit reliquias, videlicet caput Virgin is unius de undecim millibus virginum, et duas manus earundem in argento et alias in circumferenciis cupro deaurata, et crucem argenteam deauratam et perlis ac lapidibus preciosis ornatam, cum ligno sancte vivifice crucis, nec non thabulas duas se claudentes cum diversorum sanctorum reliquiis cum berillis clausas, et cum perlis circumpositis adornatis in titulis cuiuslibet sancti, calicem argenteum deauratum, tres ornatus de purpura, primus de examito rubeo et nigro vario et cruce aurea a retro, ornatum alium de kamcha etiam rubei et varii de viridi colore, tertium de czamloth nigro cum alba cruce a retro. Missale, Viaticum et Decretales et duo candelabra, lignea deaurata, et unam campanam de duobus centenariis cupri, ceterasque res ad divinum cultum spectantes. Pro procuracione autem infirmorum in predicto hospitali, pro tempore degencium, addidit et appropriavit perpetuo bona, videlicet villas Januschowa alias Zymscheyn, Kweczyschowa, Helbranthowa, Wolwowa, Boguschowa et allodium cum centum ovibus, pecoribus et pecudibus, extra civitatem predictam Novosandecz, et penes ipsam situatas, cum omnibus proventibus iuribus, fructibus, redditibus et pertinenciis universis, iuxta privilegia serenissimorum principum, Dei gracia regum, Lodovici olim Ungarie, Dalmacie, Polonie, et Hedvigis regine Polonie eius nate, et consortis serenissimi principis et domini nostri Wladislai moderni Polonie regis, supremi principis Lituanorum Russieque domini et heredis, atque eiusdem domini Wladislai desuper concessa, nec non censum annuum trium fertonum latorum grossorum Pragensium de maccello carnificum, quod Petri Gerunk civis ibidem de Sandecz appelatur. Pro quo censu annuo ortus Hinnuleti per ipsum Zydlonem est racione permutacionis datus Petro Gerunk supradicto, nec non domum lapideam ibidem in Novosandecz, pro cuius precio eciam debet murari ecclesia et hospitale supradicta, atque locum in quo ecclesia et hospitale eadem situata existunt, cum adiacenciis eiusdem super quibus intuitu eiusdem hospitalis atque persone discreti viri Nicolai, rectoris moderni hospitalis eiusdem, septuaginta marcas impendit, et adhuc Deo concedente plurima beneficia eidem hospitali impendere proposuit. Gubernacionem autem hospitalis et ecclesie in observacione divinorum officiorum, regimine infirmorum et cura animarum eidem statuimus et decernimus perpetuo taliter observandum. Et principaliter, quod consules civitatis Novosandecz predicte, veluti pristini hospitalis, ut premittitur, ante predictam civitatem oliin siti, ex privilegiis certis ius patronatus et presentandi presbiterum idoneum ad instituendum in rectorem ecclesie hospitalis predicti, et ad regimen infirmorum predicti hospitalis obtinebant, ita et in eodem hospitali in civitate predicta denovo erecto, et per prefatum Langzydel fundato, dotato, ut premittitur, bonis supradictis et eorundem ius patronatus et presentandi rectorem instituendum, ut est premissum, perpetuo obtinebunt. Idem vero rector per nos et per nostros successores institui canonice debet, nostramque et nostrorum successorum auctoritatem habebit audiendi confessiones infirmorum hospitalis predicti, et absolvendi eosdem eciam in casibus auctoritate episcopali nostra et successorum nostrorum a iure reservatis, conferendique ipsis infirmis Sacramenta confessionis, penitencie, eucaristie, unccionis extreme, et recipere decedentes infirmos. Et qui inibi duxerint ecclesiasticam eligere sepulturam in ecclesia predicti hospitalis, seu alias ad cemeterium et locum ad hoc deputatum et consecratum ad ecclesiasticam sepulturam. Exequias quoque ipsorum et vigilias atque missas defunctorum infirmorum eorundem, nec non immobilibus festis Beate Marie Virginis gloriose, Sanete crucis, Apostolorum et Evangelistarum gloriosorum singulis ac sanctorum Michaelis archangeli, Stanislai, Stephani, Laurencii martirum. Martini et Nicolai confessorum, Agnetis, Dorothee, Barbare, Margarethe, Katherine et Undecim millium Virginum, Elizabeth, Hedvigis, Anne electarum gloriosarum, nec non in festivitate Omnium Sanctorum, et in dedicatione ecclesie dicti hospitalis, ac in comemoracione animarum, diebus dominicis universis solemniter divina officia in dicta ecclesia hospitalis celebrare alta voce, campanis pulsatis, et predicare verbum Dei infirmis supradictis, ita tamen quod sermo, sive predicacio in ecclesia parochiali, per hoc non impediatur, aliisque diebus omnibus et singulis feriatis consueto modo legere divina officia supradicta induigemus. Habebunt eciam prefati consules et patroni bona temporalia, hereditates et possessiones dicti hospitalis per se, vel ipsorum procuratorem deputatum, facultatem gubernare et necessaria rectori predicto in victu et amictu ex dictis bonis temporalibus assignare et ministrare. Et si idem rector, qui pro tempore fuerit, ad regendum et procurandum bona temporalia hereditates et pessessiones dicti hospitalis supradicta fuerit constitutes, tunc tam de rebus ecclesiasticis ecclesie predicte, quam de proventibus eorundem bonorum temporalium predictorum consulibus predictis, et cum eis uno vel pluribus presbyteris idoneis adhibitis, annuatim semel festo S. Martini racionem tenebitur facere de perceptis, expositis et remanenciis quibuscunque. Et si idem rector in racione eadem bonorum eeclesiasticorum ecclesie prefate et proventuum bonorum temporalium predictorum distractor vel dilapidator, vel alias vite dissolute et criminosus aliquo crimine notatus inventus fuerit, ipso facto rectura ecclesie predicte hospitalis antedicti et prefati consules alium presentandi locum habebunt, legitimeque convicto, nos et nostri successores alium instituere ad presentacionem eorundem consulum debebimus et nostri successores debebunt in regimen supradictum. Testamenta quoque et quecunque donata et donanda ad usus et alimenta infirmorum dicti hospitalis et quecunque suffragia ad fabricam hospitalis et ecclesie predictorum, in quibuscunque rebus et bonis fuerint, ad ecclesiam et hospitale et infirmos predictos integre debent pertinere. Nullusque super eisdem quocunque titulo aut racione debebit molestare infirmos predictos, aut rectorem vel procuratorem ipsorum, supradictos a iurisdiccione plebani ecclesie parochialis Sancte Margarethe Civitatis Novosandecz, ipsos in talibus et aliis eximimus et eciam liberamus. Hoc dumtaxat excepto, quod idem rector hospitalis in processionibus rogacionum cum reliquiis sue ecclesie tenebitur interesse cum presbiteris parochialis ecclesie antedicte, nisi in alliciendis eisdem testamentis per ipsos fraus et dolus fuerint cominissa. Que omnia fieri et committi per ipsos prohibemus sub pena excomonicationis, quam in huiusmodi ferimus et eciain promulgamus. Et quia omnia premissa, presente discreto viro Blasio, rectore ecclesie parochialis de Sandecz et consenciente ordinata, statuta, decreta et indulta per nos existunt, sic quoque rite et racionabiliter facta, nos Petrus episcopus prefatus auctoritate nostra ordinaria confirmamus, ratificamus et presenti privilegio perpetuo tenenda et observanda roboramus. Ad cuius evidenciam pleniorem presentes scribi et sigilli appensione fecimus roborari.
Actum et datum Cracovie in curia nostra episcopali, in crastino visitacionis Sanete Marie Virginis gloriose. Anno Domini millesimo quadringentesimo. Presentibus reverendis, venerabilibus ac honorabilibus viris dominis, Stephano episcopo Ceretensi, Mscislao abbate monasterii Tyniciensis, Andrea praeposito Wladislaviensi, Otthone scolastico, Joanne Szafraniec, Joanne de Woynicz canonicis Cracoviensibus, ac aliis fide dignis testibus ad premissa.
Post cuius quidem privilegii presentacionem et publicacionem prefatus dominus Langzydel petivit ipsum privilegium per me in exemplar publicum et presens instrumentum transsummi et exampliari. Quod quidem privilegium ego transsumpsi et exampliavi auctoritatemque ordinariam officii mei thabellionatus apposui et appono atque decretum, quod huic transumpto detur et fides plenaria adhibeatur de cetero in indiciis et extra tamquam originale privilegium predictum appareret. Acta sunt hec anno indiccione pontificatu mense die hora loco, presentibus cireumspectis viris, magistro Nicolao de Wyslicia, Johanne Peczczyn civibus Cracoviensibus, Paulo Pauli de Borowo, clerico Gneznensis diocesis notario publico, et aliis quam pluribus testibus fide dignis, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

S. N. Et ego Blasius Laurencii dicti Nowek de Opatowecz, clericus Cracoviensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius prefati privilegii presentationi, publicacioni, transsumpto, peticioni ac aliis omnibus et singulis premissis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia sic fieri vidi et audivi, dictumque privilegium in presens transsumptum exemplar transsumpsi, nil addens vel minuens, quod sensum mutaret vel variaret intellectum, preter quod forte litteram vel sillabam, et facta collacione diligenti de privilegio predicto, ad hoc transsumptum inveniens recte et per omnia concordare, in hanc publicam forniam reddegi, meque huic subscripsi signo et nomine meis solitis consignavi, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.
Transsumpt oryginalny na wielkim arkuszu pergaminowym, z wielkim inicyałem tudzież u dołu umieszczonym znakiem notaryusza, w którym łatwo dają się odczytać wyrazy: M(agister) Blasius. W bibl. Ossolińskich nr. 941. Na zewnętrzu współczesnem pismem: Instrumentum hospitalis pauperum. — Ten dokument i trzy inne pod nr. IV. VI. i XXII. odkopiował paleograficznie Dr. Antoni Prochaska we Lwowie 1901 r., za co mu na tem miejscu składam powinne dzięki.



Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.