Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/770

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

sorum Pragensium de maccello carnificum, quod Petri Gerunk civis ibidem de Sandecz appelatur. Pro quo censu annuo ortus Hinnuleti per ipsum Zydlonem est racione permutacionis datus Petro Gerunk supradicto, nec non domum lapideam ibidem in Novosandecz, pro cuius precio eciam debet murari ecclesia et hospitale supradicta, atque locum in quo ecclesia et hospitale eadem situata existunt, cum adiacenciis eiusdem super quibus intuitu eiusdem hospitalis atque persone discreti viri Nicolai, rectoris moderni hospitalis eiusdem, septuaginta marcas impendit, et adhuc Deo concedente plurima beneficia eidem hospitali impendere proposuit. Gubernacionem autem hospitalis et ecclesie in observacione divinorum officiorum, regimine infirmorum et cura animarum eidem statuimus et decernimus perpetuo taliter observandum. Et principaliter, quod consules civitatis Novosandecz predicte, veluti pristini hospitalis, ut premittitur, ante predictam civitatem oliin siti, ex privilegiis certis ius patronatus et presentandi presbiterum idoneum ad instituendum in rectorem ecclesie hospitalis predicti, et ad regimen infirmorum predicti hospitalis obtinebant, ita et in eodem hospitali in civitate predicta denovo erecto, et per prefatum Langzydel fundato, dotato, ut premittitur, bonis supradictis et eorundem ius patronatus et presentandi rectorem instituendum, ut est premissum, perpetuo obtinebunt. Idem vero rector per nos et per nostros successores institui canonice debet, nostramque et nostrorum successorum auctoritatem habebit audiendi confessiones infirmorum hospitalis predicti, et absolvendi eosdem eciam in casibus auctoritate episcopali nostra et successorum nostrorum a iure reservatis, conferendique ipsis infirmis Sacramenta confessionis, penitencie, eucaristie, unccionis extreme, et recipere decedentes infirmos. Et qui inibi duxerint ecclesiasticam eligere sepulturam in ecclesia predicti hospitalis, seu alias ad cemeterium et locum ad hoc deputatum et consecratum ad ecclesiasticam sepulturam. Exequias quoque ipsorum et vigilias atque missas defunctorum infirmorum eorundem, nec non immobilibus festis Beate Marie Virginis gloriose, Sanete crucis, Apostolorum et Evangelistarum gloriosorum singulis ac sanctorum Michaelis archangeli, Stanislai, Stephani, Laurencii martirum. Martini et Nicolai confessorum, Agnetis, Dorothee, Barbare, Margarethe, Katherine et Undecim millium Virginum, Elizabeth, Hedvigis, Anne electarum gloriosarum, nec non in festivitate Omnium Sanctorum, et in dedicatione ecclesie dicti hospitalis, ac in comemoracione animarum, diebus dominicis universis solemni-