Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/767

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


mus. In quorum omnium fidem evidentiusque testimonium sigillum nostrum regale praesentibus literis est appensum.
Datum Cracoviae feria quarta post festum divi Martini pontificis. Anno Domini millesimo trecentesimo qudragesimo primo. Praesentibus testibus, Joanne de Mirow cracoviensi, Stanislao de Tarnow sandomiriensi palatinis, Miroslao voynicensi, Sbigneo wislicensi castellanis, et aliis quam plurimis fide dignis.
Actum in castro sandecensi sabbato post festum Sancti Lucae Evangelistae proximo. Anno Domini millesimo sexcentesimo decinio septimo.
Nicolaus Borek de Szczęsno vicecapitaneus et index castrensis sandecensis.
Kopia z XVII wieku. Eccles. colleg. sandec. fundatio. dotatio. vol. II. p. 49—51.


II.

Langzidel, mieszczanin krakowski, funduje w Nowym Sączu kościół ze szpitalem św. Ducha i nadaje mu pięć wsi: Januszowę, Kwieciszowę, Wolfowę, Librantowę i Boguszowę. Piotr Wysz Radoliński, biskup krakowski, zatwierdza tę fundacyę w Krakowie 3. lipca 1400.
In nomine Domini Amen. Sub anno nativitatis eiusdem milesimo quadringentesimo indiccione octava, pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Bonifacii pape noni anno undecimo, die ultima mensis julii, hora terciarum vel quasi, in domo circumspecti viri magistri Nicolai Wysliczcze, civis Cracoviensis, in Cracovia in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia, constitutus personaliter honestus vir Langzidel, civis Cracoviensis, teneus in suis manibus privilegium in pergameno conscriptum tenoris infrascripti, mihi notario publico infrascripto tradidit ad legendum et publicandum. Cui quidem privilegio sigillum oblonge figure intus et ad extra de glauca communi ceris in filis sericeis rubei et nigri coloris fuerat appensum, in cuius sigilli medio ymago stans infulata pontificalibus induta, quasi Sancti Stanislai, in sinistra manu tenens baculum pastoralem, et dextre manus extense digitis ad benedicendum erectis in quodam stallo, et sub et intra ciboriis ad dextris cuius stalli una turris, quasi cum tribus cingulis seu eminenciis, et super eisdem eminenciis per duas fenestras et in summitate tectum et penes fundamentum et sub