Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek III

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek III
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


III.

Władysław Jagiełło funduje klasztor Norbertanów w Nowym Sączu i nadaje im przywilej pobierania corocznie 20 grzywien srebra i 20 cetnarów soli z żup bocheńskich i wielickich, w Kaliszu 10. kwietnia 1409.
In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Vladislaus Dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cujaviae, Lithuaniaeque Princeps Supremus, Pomeraniae Russiaeque Dominus et Haeres.
Significamus tenore praesentium quibus expedit universis praesentibus et futur is praesentium notitiam habituris. Quod tunc divinae retributionis meritum et temporalis prosperitatis augmentum infallibiliter consequi credimus, dum personis ecclesiasticis ad laudem Dei deputatis ea, quae nobis a Deo tradita sunt, sacras eleemosynas impartimur. Speciali igitur zelo devotionis incensi, cupientes diem extremi judieii pietatis operibus praevenire, monasterium novum ordinis fratrum Praemonstratensium alias domum pauperum, in honorem Sancti Spiritus et beatarum undecim millium virginum dedicatum, una cum infirmaria seu hospitali, in ibidem intra muros civitatis nostrae Novae Sandecz erigendum et fundandum decrevimus, erigimusque et fundamus perpetuo harum serie mediante. In quo quidem monasterio religiosum Joannem heremitam, fratrem ejusdem ordinis Praemonstratensis, qui sacris praedicationibus, honestae vitae moribus, et efficacibus suae praedicationis exemplis, plebi Christicolae praebet salutaria documenta, in abbatem et gubernatorem hospitalis et infirmariae in ibidem praefigimus. Et quia ipsum monasterium servare decrevit, et in eo (cum fratribus ad modum in coenobio sanctimonialum se praecludendo, vitam ducendo monasticam) vult commorari. Ut ergo divinis laudibus intendentes liberius ibidem commodiorem habere...[1] mansionem, et pro nostra consortumque nostrarum Serenissimarum Principum Dominarum, Hedvigis tum et Annae modernae, Poloniae Reginarum, ac etiam Hedvigis filiae nostrae charissimae salute, Creatoris nostri clementiam devotius exorare. Ad ejusdem Joannis abbatis praedicti instantes et devotas precum instantias pro suo, et fratrum in dicto monasterio degentium, ac pro infirmorum ibidem in hujusmodi hospitali seu infirmaria languentium sustentamento, viginti marcas pecuniae currentis cum totidem centenariis salis duri in zuppis utriusque salis nostri Bochnensis videlicet et Vielicensis ratione annui salarii annis singulis divisim quibusvis quatuor temporibus, per quinque marcas et quinque centenarios salis, super litteris ipsorum quietatoriis, per quosvis praedicti salis nostri zupparios pro tempore existentes, effectualiter et irrecuse solvendas damus, donamus, conferimus, incorporamus, appropriamus, adscribimus et assignamus perpetuis temporibus duraturas, per abbatem et fratres praedicti novi monasterii in Nova Sandecz habendi, tenendi, percipiendi, utifruendi, et pacifice perpetuis temporibus possidendi, ac in usus monasterii et infinnorum convertendi. Ita tamen quia in singulis divinorum officiorum et missarum solemniis pro nobis et praedictis nostris consortibus, ac etiam filiae nostrae antedictae, nec non praedecessoribus et successoribus nostris, Salvatoris nostri clementiam devote tenebuntur exorare, et post decessum nostrum indesinenter nostri memoriam habere debebunt salutarem. Vobis igitur praedicti salis nostri utriusque zuppariis pro tempore existentibus, nostris firmis regalibus damus in mandatis, quatenus praedictis abbati et fratribus monasterii et conventus supradicti, hujusmodi viginti marcas et totidem centenarios salis, singulis annis divisim per quatuor tempora, uti prius expressum est, dare irrecuse et solvere sine quavis contradictione, acceptis ab ipsis quietationibus omnimode debeatis. Alioquin Omnipotensis Dei et ejus Sanctissimae Matris, ac undecim millium virginum, imo et nostram indignationem gravissimam se noveritis incursuros, harum, quibus Majestatis nostrae sigillum appensum est, testimonio litterarum.
Actum in Kalisz feria quarta festi Paschae. Anno Domini millesimo quadringentesimo nono. Praesentibus validis strenuisque viris, Mathia de Labischno palatino brestensi, Thomcone de Wągleszyn sandomiriensi, Joanne de Zelichow calissiensi, Joanne de Szczekocin vislicensi castellanis, Janussio Jaxa judice calissiensi, et Zbigneo curiae regalis mareschalco, multisque aliis nostris fidelibus fide dignis.
Datum per manus honorabilis Nicolai, praepositi sancti Floriani, vicecancellarii nobis sincere dilecti.
Ad mandatum ejusdem Nicolai, praepositi sancti Floriani, regni Poloniae vicecancellarii.
Sigillum magnum pensile.
Kopia z XVIII. wieku. Na dole inną ręką dopisane: Oblata ejusdem privilegii in castro sandecensi fer. II. infra octav. Sanctis. Corporis Christi 1762. Summarium privilegiorum f. 5—6.


Przypisy

  1. Słowo od wilgoci wybladłe i nieczytelne.


Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.