Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek IV

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek IV
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


IV.

Rajcy Nowego Sącza za zgodą całego pospólstwa odstępują wieczyście (8. stycz. 1412) Norbertanom: Januszowę, Librantowę, Wolfowę, Kwieciszowę i Boguszowę; tudzież sołtystwo w Piątkowej, dwa ogrody w pobliżu kościoła św. Wojciecha, a trzeci przed bramami miasta; pod tym jednak warunkiem, ażeby Norbertanie utrzymywali szpital i chorych mieszkających w nim. Tę ugodę zatwierdza biskup krakowski, Piotr Wysz Radoliński, w Krakowie 17. kwietnia 1412.
In nomine Domini amen. Nos Paulus Wladimiri, decretorum doctor custos et canonicus Cracoviensis, comissarius ad infrascripta, per reverendissimum in Christo patrem et dominum Petrum, episcopum Cracoviensem, specialiter deputatus, significamus omnibus quibus expedit tenore presencium universis. Quia constitutus personaliter coram nobis religiosus Mathias frater, ornis Premonstratensium sub regula Sancti Augustini monasterii in Nova Sandecz Cracoviensis diocesis, suo et procuratorio nomine venerabilium et religiosorum virorum, Stanislai prepositi, Bartholomei prioris, Georgii cantoris, Nicolai viceprioris, ceterorumque fratrum monasterii et conventus in Novasandecz antedicti, de cuius procuracionis mandato nobis extitit facta plena fides per autentica documenta, tenens suis in manibus quasdam comissionis litteras in papiro scriptas sigilloque prenominati reverendissimi patris et domini Petri, episcopi Cracoviensis, solito et consueto sigillatas presentavit. Petens ex affectu humiliter et affectans, quatenus virtute earundem comissionis nobis facte literarum, quasdam literas privilegii in pergameno conscriptas, quas eciam nobis presentavit, sigilloque maiori rotunde figure et de cera alba ab extra, intus autem de viriidi in filis sericeis rubei coloris, sub nomine et titulo providorum virorum, Jahannis Fredrici, Thome Fornayl, Jacobi Schultis, Hermani Nicolai Tharna et Johannis pistoris, consulum Novesandecz civitatis laicorum Cracoviensis diocesis, tutorum, collatorum, gubernatorum et presentatorum ecclesie hospitalis et infirmarie Sancti Spiritus et undecim millium virginum sigillatas. In quo quidem sigillo quedam imago admodum virginis, habens coronam in capite et sedens in quodam sedili, ac vexillum cum cruce in manu dextra tenens prima facie apparebat, ex altera vero parte eiusdem ymaginis quedam ecclesia cum turri ac cruce in superficie eiusdem turris erat exculpta, et sub sedili dicte ymaginis quidam draco prostratus rostro extenso et aperto, cauda erecta sursum videbatur apparere. Litere vero circumferenciales legebantur sub hoc modo: S(igillum) advocati et civium in Novasandecz, cum interposicione nostri decreti transumi, in publicam formam redigi auctoritate nobis concessa demandare dignaremur ita, quod eidem transumpto tamquam ipsis literis originalibus ubilibet fides plenaria deberet adhiberi.
Nos vero Paulus Wladimiri, decretorum doctor comis sarius prenominatus, ipsius Mathie fratris religiosi procuratoris peticionibus tamquam iustis favorabiliter annuentes easdem...[1] discretum Nicolaum Andree de Bistra, clericum Cracoviensis diocesis publicum apostolica et imperiali auctoritate notarium infrascriptum, transumi scribi et publicari mandavimus, nostrique soliti sigilli...[2] ad verbum sequitur et est talis:
In nomine domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Johannes Fredrici, Thomas Fornayl, Jacobus Schultis, Hermanus Nicolaus Tharna et Johannes pistor, consules Nove Sandecz civitatis, tutores, collatores, gubernatores et presentatores ecclesie hospitalis et infirmarie Sancti Spiritus et undecim millium virginum, olim extra muros predicte Nove Sandecz civitatis erecte et edificate, nunc vero ad civitatem predictam Sandecz in cenobium monasterii fratrum canonicorum regularium Sancte Marie Virginis gloriose ordininis Premonstratensis, una cum hospitali infirmariaque languentium pauperum transplantate, ac per serenissimum principem et dominum Vlaislaum regem Polonie, Cracovie, Sandomire, Siradie, Lancicie, Cuyavie Pomeranieque heredem, ac Russie et Lithuanie supremum principem fundate, nec non per preclarum principem et dominum Kazimirum divina clemencia felicis recordacionis regem Polonie constituti et effecti, prout in litteris eiusdem domini Kazimiri regis Polonie sigillo maiestatis ipsius sigillatis plenius continetur, quas hic cupimus habere tamquam expressas universis et singulis tam presentibus quam futuris tenorem presencium intuituris significantes: Quia nostra voluntate bona, et consensu fratrum nostrorum tociusque communitatis civitatis Nove Sandecz antefate, bona omnia posessiones et singula hereditaria, per providos viros Nicolaum Keyslink et Langseydel bone memorie cives Sandecenses, de licencia et voluntate speciali prefati domini Kazimiri regis, nec non illustrissime principis Hedvigis regine Polonie felicis recordaeionis, empta et comparata pro ecclesia hospitalis et infirmaria supradictis, et pro redimendis pauperum defectibus huiusmodi infirmarie et hospitalis future contingentes assignata, villas videlicet Janusschowa Sonnenskeyn, Lybranthow, Queczyssowa, Wolfowa, Boguschowa et sculteciam in Panthcowa, nec non ortos, unum circa ecclesiam Sancti Adalberti a latere providi viri Nicolai Wlodica dicti, secundum Roschnowsky dictum eciam prope ecclesiam Sancti Adalberti predictam, et tercium ante foras civitatis predicte iuxta flumen Seglarca dictum situatum, cum omnibus et singulis utilitatibus, fructibus, censibus, proventibus, attinenciis, pertinenciis, emolumentis et appendiis universis, videlicet rubetis, gays, silvis, mericis, pratis, pascuis, piscinis, tabernis, molendinis, venacionibus, aucupacionibus, aquis et earum decursibus ad prefatas villas et ad bona hereditaria predicta spectantibus, prout in suis metis et gadibus longe late et circumferencialiter sunt distincta ab antiquo et limitata, venerabili religiosisque viris dominis, Johanni heremite abbati, vel qui pro tempore fuerit, nec non fratribus conventus monasterii ordinis Premonstratensis ecclesie hospitalis infirmarieque Sancti Spiritus ut Beate Marie Virginis et undecim millium virginum predicte, ut premittitur, de suburbio in civitatem Novesandecz predictam transplantate, una cum pauperibus infirmarie sepedicti hospitalis decumbentibus seu infirmantibus coniunctim et non divisim coniungentes, incorporamus, damus, appropriamus, largimur et iusto donacionis titulo perpetuis temporibus presentibus asignamus, per prefatos abbatem et conventum monasterii supradicti, qui tunc temporis fuerit, nec non pauperes in predicta infirmaria degentes tenendum, habendum, possidendum ac in usus suos beneplacitos monasterii et pauperum huiusmodique utiles et licitos disponendi et convertendi, prout deificum et magis licitum ipsis et eorum successoribus videbitur expedire. Harum quibus sigillum nostre Sandecz civitatis, quo solite utimur, est appensum testimonio literarum.
Datum feria sexta infra octavas epifanie. Anno domini millesimo quadringentesimo duodecimo. Per manus Jacobi de Dambovidzal[3], predicte Sandecz civitatis notarium scolarumque rectorem, est editus presens consensus et datus.
Acta sunt hec anno domini millesimo quadringentesimo duodecimo, indiccione quinta, pontificatus Sanetissimi in Christo patris et Domini nostri, domini Johannis divina providencia pape vicesimi tercii anno secundo, die Saturni decima septima mensis Aprilis, hora terciarum vel quasi, Cracovie in collegio iuristarum in platea castrensi, presentibus ibidem discretis viris, Alberto Johannis de Grottow Poznaniensi, publico apostolica et imperiali auctoritate notario, et Stanislao Gregorii de Colo Gneznensis diocesum clericis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

S. N. Et ego Nicolaus Andree de Bistra, clericus Cracoviensis diocesis publicus apostolica et imperiali auctoritate hotarius, quia predictis litterarum originalium transumpti peticioni ipsiusque decreto omnibusque aliis et singulis premissis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri et audivi, ideo hec premissa manu propria transummens, in hanc publicam formam redegi, signo quo auctoritate apostolica utor, et nomine meis solitis et consuetis, una cum appensione sigilli memorati domini Pauli comissarii, et de mandato ipsius consignavi, rogatus in fidem omnium premissorum.
Oryginał pergaminowy w bibl. Ossolińskich nr. 943; w środku przetarty, tak że z dwóch połów się składa, a skutkiem przetarcia brakuje 11 wyrazów. Znak notaryalny przedstawia krzyż z dwóch kluczów pisarza i jednego ukośnie położonego, a pod krzyżem na stopniu: Nadeb t. j. N(icolaus) A(ndree) de B(istra). Na zagiętce pozostały znaki cięcia, przez które dawniej pieczęć Pawła Włodzimierzowica przewieszoną była.


Przypisy

  1. Trzech wyrazów brakuje wskutek przetarcia pergaminu.
  2. Ośm wyrazów opuszczonych wskutek przetarcia.
  3. Długosz pod r. 1474, opowiadając o najeździe Węgrów na Podgórze karpackie, cytuje miasta zniszczone najazdem w następującym porządku: Jassel, Brzostek, Kolaczice, Fristath, Dambovidzal, Dukla. Wnosić przeto można z wielkiem prawdopodobieństwem, że ów Dambovidzal (Dembowy dział) XV. wieku, jest późniejszym Dembowcem.


Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.