Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek V

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek V
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


V.

Papież Jan XXIII[1] zatwierdza na prośbę Władysława Jagiełły fundacyę Norbertanów sandeckich, w Rzymie 19. grudnia 1412.
Joannes Episcopus Servus Servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Justa desideria charissimi in Christo filii nostri Vladislai, regis Poloniae illustris, qui per Dei gratiam vigilanter insistere dicitur operibus pietatis, auditu benigno suscipere et promptis delectamur affectibus adimplere. Sane petitio dicti regis nobis nuper exhibita continebat, quod olim ipse de suae et charissimae in Christo filiae nostrae Annae reginae Poloniae, illustris consortis ejus, animarum salute recogitans et cupiens transitoria in aeterna felici commercio commutare, ac etiam pro salute animarum clanie memoriae Hedvigis primae uxoris, ac Hedvigis natae regis et Hedvigis reginae praefatorum, zelo devotionis accensus ad laudem Dei, de bonis sibi a Deo collatis atque ad coronam suam regiam spectantibus, de hospitali pauperum dudum ad honorem et sub vocabulo Sancti Spiritus et beatarum undecim millium virginum in oppido Nova Sandecz dioecesis Cracoviensis fundato, monasterium Praemonstratensis ordinis pro abbate, priore et conventu, qui illic Domino in divinis operibus sollenniter et juxta ipsius ordinis regulam et instituta pro tempore deservirent, ac vitam ducerent monasticam et devotam, cum infirmaria seu hospitali languentium, tanquam in loco ad hoc apto et ideo, ac etiam tuto et honesto de nova radice erexit et fundavit, ipsique monasterio pro ejus dote et sustentatione decenti abbatis, prioris et conventus praefatorum, nec non canonicorum et ministrorum ac personarum in hoc monasterio pro tempore degentium, et infirmorum sive pauperum, qui in eodem hospitali dicti monasterii receptarentur et decumberent, aliisque oneribus abbati, priori et conventui praefatis incumbentibus pro tempore commode supportandis pie donavit certas villas, bona immobilia in eadem dioecesi consistentia ac reditus census et jura. Et inter alia haec videlicet, villam Dąbrowa cum suis adjacentiis, cum viginti marcis currentis monetae polonicalis, et cum viginti centenariis salis duri de zuppa regali, singulis annis perpetuis temporibus ipsi monasterio dandis et solvendis, nec non Januszowa, Librantowa, Kweciszowa, Boguszowa, Wolchowa, scultetia in Piantkowa, villas dictae dioecesis, cum tribus ortis in districtu dicti oppidi consistentibus, et hujusmodi villas cum ejusdem aliis bonis immobilibus pro ipsorum libertate ampliori ex jure polonico in jus theutonicum transtulit et perpetuo libertavit, etiam eximendo et absolvendo scultetos, kmetones, tabernatores et molendinatores et quosvis alios praedictarum villarum incolas et habitatores ab omnibus exemptionibus, solutionibus, servitiis, angariis et praeangariis, inventis et inveniendis, quibuscunque nominibus nuncuparentur, et ab omni jurisdictione et potestate omnium regni sui palatinorum, castellanorum, judicum, subjudicum, procuratorum et quorumcunque officialium et ministerialium eorundem, ut coram ipsis vel ipsorum aliquo sculteti, kmetones, tabernatores, molendinatores pro causis tam magnis quam parvis, puta furti, sanguinis vel homicidii, incendii, membrorum mutilationibus et quibuscunque aliis enormibus excessibus citati minime responderent; nec aliquas poenas solvere tenerentur, sed tantum kmetones et incolae ipsi coram suo sculteto, qui pro tempore foret, scultetus vero coram abbate monasterii praedicti in civilibus. In criminalibus et capitalibus vero causis scultetis praedictis in metis et granitiis villarum praedictarum judicandi, sententiandi, corrigendi, puniendi, plectendi et damnandi plenam dedit et omnimodam concessit facultatem, prout hoc ipsum jus theutonicum in omnibus suis punctis, articulis, sententiis, conditionibus et clausulis postulat et requirit. Voluit insuper rex ipse, quod dum et quotiescunque praedictos abbatem et conventum, privilegia et litteras super juribus ipsorum quibuscunque coram eapitaneis et officialibus regis Poloniae existentis pro tempore producere et ostendere contingeret, praeterquam duos grossos monetae currentis ejusdem pro ostensione litterarum et jurium praedictorum capitaneis et officialibus ipsis duntaxat dare et solvere tenerentur, prout in authenticis litteris desuper confectis et ipsius regis sigillo munitis...[2] plenins contineri. Quare dictus rex nobis humiliter supplicavit, ut hujusmodi erectioni, dationi, dotationi, donationi et aliis per eum, ut praemittitur factis, pro ipsorum subsistentia firmiori robur apostolicae confirmationis adjicere de benignitate apostolica dignaremur. Nos itaque hujusmodi supplicationibus inclinati hujusmodi fundationem, erectionem, dotationem, donationem ac alia praemissa per ipsum regem, ut praemittitur facta, et omnia inde secuta rata habentes et grata, ea authoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, supplentes omnes defectus, si qui fortasse intervenerint in eisdem. Et nihilominus eidem abbati, canonicis et ministris ejusdem monasterii ejusdemque successoribus, qui residebunt pro tempore in monasterio memorato, praesentium tenore concedimus, ut etiam gaudere et uti libere possint et debeant omnibus privilegiis, libertatibus et immunitatibus, quibus aliorum monasteriorum et locorum dicti ordinis abbates, canonici, ministri et personae in eisdem aliis monasteriis et locis degentibus, a sede apostolica et alias quomodolibet per spirituales et saeculares potestates eis concessis seu indultis...[3] et utuntur. Nulli ergo hominum licet hanc paginam nostrae confirmationis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum in se noverit incursurum.
Datum Romae apud sanctum Petrum, decima nona decembris, pontificatus nostri anno tertio. A. D. 1412.
Sigillum plumbeum pensile.
Kopia z XVIII. wieku. Summarum privilegiorum f. 10—12.


Przypisy

  1. Niechaj nie dziwi czytelnika ów dokument, wydany przez Jana XXIII. Był to bowiem czas tak zwanej schizmy papieskiej, czyli antypapów. Trzy odrębne stronnictwa wybrały trzech osobnych papieży. Z pomiędzy nich Grzegorz XII. zrezygnował 1416 r., Jan XXIII. zmarł 1419 r., a Benedykt XIII. zmarł 1423 r. Na soborze w Konstancyi (11. listop. 1417 r.) wybrany został papieżem Marcin V., który położył prawnie koniec potrójnej schizmie w łonie kościoła katolickiego.
  2. Słowo od wilgoci wybladłe i nieczytelne.
  3. Słowo od wilgoci wybladłe i nieczytelne.


Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.