Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/777

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


mum principem et dominum Vlaislaum regem Polonie, Cracovie, Sandomire, Siradie, Lancicie, Cuyavie Pomeranieque heredem, ac Russie et Lithuanie supremum principem fundate, nec non per preclarum principem et dominum Kazimirum divina clemencia felicis recordacionis regem Polonie constituti et effecti, prout in litteris eiusdem domini Kazimiri regis Polonie sigillo maiestatis ipsius sigillatis plenius continetur, quas hic cupimus habere tamquam expressas universis et singulis tam presentibus quam futuris tenorem presencium intuituris significantes: Quia nostra voluntate bona, et consensu fratrum nostrorum tociusque communitatis civitatis Nove Sandecz antefate, bona omnia posessiones et singula hereditaria, per providos viros Nicolaum Keyslink et Langseydel bone memorie cives Sandecenses, de licencia et voluntate speciali prefati domini Kazimiri regis, nec non illustrissime principis Hedvigis regine Polonie felicis recordaeionis, empta et comparata pro ecclesia hospitalis et infirmaria supradictis, et pro redimendis pauperum defectibus huiusmodi infirmarie et hospitalis future contingentes assignata, villas videlicet Janusschowa Sonnenskeyn, Lybranthow, Queczyssowa, Wolfowa, Boguschowa et sculteciam in Panthcowa, nec non ortos, unum circa ecclesiam Sancti Adalberti a latere providi viri Nicolai Wlodica dicti, secundum Roschnowsky dictum eciam prope ecclesiam Sancti Adalberti predictam, et tercium ante foras civitatis predicte iuxta flumen Seglarca dictum situatum, cum omnibus et singulis utilitatibus, fructibus, censibus, proventibus, attinenciis, pertinenciis, emolumentis et appendiis universis, videlicet rubetis, gays, silvis, mericis, pratis, pascuis, piscinis, tabernis, molendinis, venacionibus, aucupacionibus, aquis et earum decursibus ad prefatas villas et ad bona hereditaria predicta spectantibus, prout in suis metis et gadibus longe late et circumferencialiter sunt distincta ab antiquo et limitata, venerabili religiosisque viris dominis, Johanni heremite abbati, vel qui pro tempore fuerit, nec non fratribus conventus monasterii ordinis Premonstratensis ecclesie hospitalis infirmarieque Sancti Spiritus ut Beate Marie Virginis et undecim millium virginum predicte, ut premittitur, de suburbio in civitatem Novesandecz predictam transplantate, una cum pauperibus infirmarie sepedicti hospitalis decumbentibus seu infirmantibus coniunctim et non divisim coniungentes, incorporamus, damus, appropriamus, largimur et iusto donacionis titulo perpetuis temporibus presentibus asignamus, per prefatos abbatem et conventum monasterii supradicti, qui tunc temporis fuerit, nec