Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/776

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


quasdam literas privilegii in pergameno conscriptas, quas eciam nobis presentavit, sigilloque maiori rotunde figure et de cera alba ab extra, intus autem de viriidi in filis sericeis rubei coloris, sub nomine et titulo providorum virorum, Jahannis Fredrici, Thome Fornayl, Jacobi Schultis, Hermani Nicolai Tharna et Johannis pistoris, consulum Novesandecz civitatis laicorum Cracoviensis diocesis, tutorum, collatorum, gubernatorum et presentatorum ecclesie hospitalis et infirmarie Sancti Spiritus et undecim millium virginum sigillatas. In quo quidem sigillo quedam imago admodum virginis, habens coronam in capite et sedens in quodam sedili, ac vexillum cum cruce in manu dextra tenens prima facie apparebat, ex altera vero parte eiusdem ymaginis quedam ecclesia cum turri ac cruce in superficie eiusdem turris erat exculpta, et sub sedili dicte ymaginis quidam draco prostratus rostro extenso et aperto, cauda erecta sursum videbatur apparere. Litere vero circumferenciales legebantur sub hoc modo: S(igillum) advocati et civium in Novasandecz, cum interposicione nostri decreti transumi, in publicam formam redigi auctoritate nobis concessa demandare dignaremur ita, quod eidem transumpto tamquam ipsis literis originalibus ubilibet fides plenaria deberet adhiberi.
Nos vero Paulus Wladimiri, decretorum doctor comis sarius prenominatus, ipsius Mathie fratris religiosi procuratoris peticionibus tamquam iustis favorabiliter annuentes easdem...[1] discretum Nicolaum Andree de Bistra, clericum Cracoviensis diocesis publicum apostolica et imperiali auctoritate notarium infrascriptum, transumi scribi et publicari mandavimus, nostrique soliti sigilli...[2] ad verbum sequitur et est talis:

In nomine domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Johannes Fredrici, Thomas Fornayl, Jacobus Schultis, Hermanus Nicolaus Tharna et Johannes pistor, consules Nove Sandecz civitatis, tutores, collatores, gubernatores et presentatores ecclesie hospitalis et infirmarie Sancti Spiritus et undecim millium virginum, olim extra muros predicte Nove Sandecz civitatis erecte et edificate, nunc vero ad civitatem predictam Sandecz in cenobium monasterii fratrum canonicorum regularium Sancte Marie Virginis gloriose ordininis Premonstratensis, una cum hospitali infirmariaque languentium pauperum transplantate, ac per serenissi-

  1. Trzech wyrazów brakuje wskutek przetarcia pergaminu.
  2. Ośm wyrazów opuszczonych wskutek przetarcia.