Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/778

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


non pauperes in predicta infirmaria degentes tenendum, habendum, possidendum ac in usus suos beneplacitos monasterii et pauperum huiusmodique utiles et licitos disponendi et convertendi, prout deificum et magis licitum ipsis et eorum successoribus videbitur expedire. Harum quibus sigillum nostre Sandecz civitatis, quo solite utimur, est appensum testimonio literarum.
Datum feria sexta infra octavas epifanie. Anno domini millesimo quadringentesimo duodecimo. Per manus Jacobi de Dambovidzal[1], predicte Sandecz civitatis notarium scolarumque rectorem, est editus presens consensus et datus.
Acta sunt hec anno domini millesimo quadringentesimo duodecimo, indiccione quinta, pontificatus Sanetissimi in Christo patris et Domini nostri, domini Johannis divina providencia pape vicesimi tercii anno secundo, die Saturni decima septima mensis Aprilis, hora terciarum vel quasi, Cracovie in collegio iuristarum in platea castrensi, presentibus ibidem discretis viris, Alberto Johannis de Grottow Poznaniensi, publico apostolica et imperiali auctoritate notario, et Stanislao Gregorii de Colo Gneznensis diocesum clericis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

S. N. Et ego Nicolaus Andree de Bistra, clericus Cracoviensis diocesis publicus apostolica et imperiali auctoritate hotarius, quia predictis litterarum originalium transumpti peticioni ipsiusque decreto omnibusque aliis et singulis premissis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque sic fieri et audivi, ideo hec premissa manu propria transummens, in hanc publicam formam redegi, signo quo auctoritate apostolica utor, et nomine meis solitis et consuetis, una cum appensione sigilli memorati domini Pauli comissarii, et de mandato ipsius consignavi, rogatus in fidem omnium premissorum.

Oryginał pergaminowy w bibl. Ossolińskich nr. 943; w środku przetarty, tak że z dwóch połów się składa, a skutkiem przetarcia brakuje 11 wyrazów. Znak notaryalny przedstawia krzyż

  1. Długosz pod r. 1474, opowiadając o najeździe Węgrów na Podgórze karpackie, cytuje miasta zniszczone najazdem w następującym porządku: Jassel, Brzostek, Kolaczice, Fristath, Dambovidzal, Dukla. Wnosić przeto można z wielkiem prawdopodobieństwem, że ów Dambovidzal (Dembowy dział) XV. wieku, jest późniejszym Dembowcem.