Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/773

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


Transsumpt oryginalny na wielkim arkuszu pergaminowym, z wielkim inicyałem tudzież u dołu umieszczonym znakiem notaryusza, w którym łatwo dają się odczytać wyrazy: M(agister) Blasius. W bibl. Ossolińskich nr. 941. Na zewnętrzu współczesnem pismem: Instrumentum hospitalis pauperum. — Ten dokument i trzy inne pod nr. IV. VI. i XXII. odkopiował paleograficznie Dr. Antoni Prochaska we Lwowie 1901 r., za co mu na tem miejscu składam powinne dzięki.


III.

Władysław Jagiełło funduje klasztor Norbertanów w Nowym Sączu i nadaje im przywilej pobierania corocznie 20 grzywien srebra i 20 cetnarów soli z żup bocheńskich i wielickich, w Kaliszu 10. kwietnia 1409.
In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Vladislaus Dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cujaviae, Lithuaniaeque Princeps Supremus, Pomeraniae Russiaeque Dominus et Haeres.
Significamus tenore praesentium quibus expedit universis praesentibus et futur is praesentium notitiam habituris. Quod tunc divinae retributionis meritum et temporalis prosperitatis augmentum infallibiliter consequi credimus, dum personis ecclesiasticis ad laudem Dei deputatis ea, quae nobis a Deo tradita sunt, sacras eleemosynas impartimur. Speciali igitur zelo devotionis incensi, cupientes diem extremi judieii pietatis operibus praevenire, monasterium novum ordinis fratrum Praemonstratensium alias domum pauperum, in honorem Sancti Spiritus et beatarum undecim millium virginum dedicatum, una cum infirmaria seu hospitali, in ibidem intra muros civitatis nostrae Novae Sandecz erigendum et fundandum decrevimus, erigimusque et fundamus perpetuo harum serie mediante. In quo quidem monasterio religiosum Joannem heremitam, fratrem ejusdem ordinis Praemonstratensis, qui sacris praedicationibus, honestae vitae moribus, et efficacibus suae praedicationis exemplis, plebi Christicolae praebet salutaria documenta, in abbatem et gubernatorem hospitalis et infirmariae in ibidem praefigimus. Et quia ipsum monasterium servare decrevit, et in eo (cum fratribus ad modum in coenobio sanctimonialum se praecludendo, vitam ducendo monasticam) vult commorari. Ut ergo divinis laudibus intendentes liberius ibidem commodiorem