Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/769

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

Sancti Spiritus, Sancte Elizabeth et undecim millium Virginum beatarum et Omnium Sanctorum. Testamentum irrevoeabile perpetuum nuncupatum atque donacionem eam, que inter viros bonorum et Deo sibi collatorum pro temporalibus eterna, et pro terrenis celestia consequi dona, que ipse Spiritus almus suis devote servientibus confert affluenter, volens fecit condidit modoque et forma subsequentibus ordinavit. Et primo hospitale, quod quondam fuerat situm ante civitatem Novosandecz, nunc vero intra civitatem et in eadem civitate Novosandecz de dicto loco translatum existit, murare ecclesiamque et infirmariam de novo fundare et erigere et muro edificare disposuit. Quod quidem hospitale intra civitatem predictam errectum concedimus eisdem privilegiis iuribus libertatibus exceptionibus et consuetudinibus nostra auctoritate ordinaria gaudere, quibus pristinum quondam hospitale gaudebat. Deinde idem Langzydel ecclesie dicti hospitalis addidit et appropriavit reliquias, videlicet caput Virgin is unius de undecim millibus virginum, et duas manus earundem in argento et alias in circumferenciis cupro deaurata, et crucem argenteam deauratam et perlis ac lapidibus preciosis ornatam, cum ligno sancte vivifice crucis, nec non thabulas duas se claudentes cum diversorum sanctorum reliquiis cum berillis clausas, et cum perlis circumpositis adornatis in titulis cuiuslibet sancti, calicem argenteum deauratum, tres ornatus de purpura, primus de examito rubeo et nigro vario et cruce aurea a retro, ornatum alium de kamcha etiam rubei et varii de viridi colore, tertium de czamloth nigro cum alba cruce a retro. Missale, Viaticum et Decretales et duo candelabra, lignea deaurata, et unam campanam de duobus centenariis cupri, ceterasque res ad divinum cultum spectantes. Pro procuracione autem infirmorum in predicto hospitali, pro tempore degencium, addidit et appropriavit perpetuo bona, videlicet villas Januschowa alias Zymscheyn, Kweczyschowa, Helbranthowa, Wolwowa, Boguschowa et allodium cum centum ovibus, pecoribus et pecudibus, extra civitatem predictam Novosandecz, et penes ipsam situatas, cum omnibus proventibus iuribus, fructibus, redditibus et pertinenciis universis, iuxta privilegia serenissimorum principum, Dei gracia regum, Lodovici olim Ungarie, Dalmacie, Polonie, et Hedvigis regine Polonie eius nate, et consortis serenissimi principis et domini nostri Wladislai moderni Polonie regis, supremi principis Lituanorum Russieque domini et heredis, atque eiusdem domini Wladislai desuper concessa, nec non censum annuum trium fertonum latorum gros-