Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek I

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek I
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


I.

Kazimierz Wielki nadaje w Krakowie 14. listopada 1341 rycerzowi swemu, Bernardowi Wierzbięcie, pewne grunta pod Nowym Sączem, które później przeszły na własność księży wikarych sandeckich.
Ad officium et acta praesentia castrensia capitanealia sandecensia personaliter veuiens venerabilis Ioannes Kurowski, vicarius ecclesiae collegiatae neosandecensis, obtulit eidem officio praesentes literas privilegii pergameneas infrascriptas, per olim divae memoriae Casimirum Regem Poloniae olim nobili Bernardo Ianussio dicto Wierzbięta militi suo, ratione erectionis et fundationis fundi sui camporum infrascriptorum, usufructui et possessioni praedictorum vicariorum ad praesens ex vi certi iuris subiectorum collatas, sigillo pensili eiusdem olim Serenissimae Majestatis Regiae munitas, petens easdem literas privilegii per officium praesens suscipi et in actis praesentibus vi et robore perpetuitatis firmatas annotari. Cuius affectationi officium praesens annuendo, officiique sui munere in actis nemini denegando, attento easdem suscepit in actaque praesentia inscribere mandavit, quarum literarum series verborum est huiusmodi:
In Nomine Domini Amen. Quod magnifica regum fieri decrevit authoritas, ratum atque stabile perpetuo permanere debet. Proinde nos Casimiras Dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracoviensis, Sandomiriensis, Syradiae, Lancitiae, Kuiaviae, Pomeraniaeque dominus et haeres.
Significamus tenore praesentium quibus expedit universis praesentibus et futuris harum notitiam habituris. Quia ex matura deliberatione attentisque studiosis servitiis, quibus nobis regnoque nostro nobilis Bernardus Janussius dictus Wierzbięta miles noster bene mereri placuit, agrum seu agros nostros liberos ante civitatem nostram Sandecensem post fluvium dictum Kamienica iacentes, circa viam seu stratam versus Zabelce per fluvium Olbinka tendentem usque ad rivulum seu limites dictae villae Zabelcze, qui rivulus incidit fluvium Dunaiecz ex una, et sic supereundo dicto rivulo usque ad summum unde rivulus derivatur in monte, a rivulo vero recto tramite ad viam, quae tendit a villa dicta Roszkowice, et hac via seu strata directe ad fluvium Kamienica dictum, ex altera parte praedicto militi nostro Ianussio eiusque posteris cum omni iure, iurisdictione, proprietate et titulo haereditario, prout soli tenuimus, damns, donamus, temporibus perpetuis. Ad quos quidem agros superius denominatos addimus et donavimus silvam nostram liberam post fluvium Olbinka dictum, inter rivos Nascieszowa dictos prope villam Janussowa ad rivulum madidum, et hoc rivulo ad summum verticem a rivulo videlicet praedicto per summitatem montis ad rivum Januszowska dictum, quo inferius transeundo ad fluvium Olbinka, eodemque Olbinka fluvio infra descendentes usque ad rivulum Nascieszowa dictum, cum omnibus dictorum fluviorum utrorumque partium, scilicet Kamienica Olbinka et Nascieszowa, in quibus quidem fluviis superius descriptis licebit liberumque erit praedicto Janussio eiusque posteritati, videlicet obstacula molendina et alia quaevis necessaria ac etiam in fundo praedicto tabernas pro usu suo sine civili ac quolibet alio impedimento construere et aedificare. Quos quidem agros et sylvas per praedictum militem Bernardum eiusque posteros tenendum, utifruendum, paciflce possidendum, dandum aut vendendum, alienandum ac pro usu suo suorumque posterorum libere convertendum. Praeterea bona praedicta terrestria, ut praemissum est, per nos donata eorumque omnes possessores ab omnibus et cunctis, quocunque videntur nomine, contributionibus et exactionibus ac quibusvis servitutibus nostris absolvimus liberosque temporibus perpetuis pronuneiamus, praeter necessitates bellicas, prout caeteri nobiles in regno nostro servire tenentur, super ipsum militem et omnes dictorum bonorum possessores reservamus. In quorum omnium fidem evidentiusque testimonium sigillum nostrum regale praesentibus literis est appensum.
Datum Cracoviae feria quarta post festum divi Martini pontificis. Anno Domini millesimo trecentesimo qudragesimo primo. Praesentibus testibus, Joanne de Mirow cracoviensi, Stanislao de Tarnow sandomiriensi palatinis, Miroslao voynicensi, Sbigneo wislicensi castellanis, et aliis quam plurimis fide dignis.
Actum in castro sandecensi sabbato post festum Sancti Lucae Evangelistae proximo. Anno Domini millesimo sexcentesimo decinio septimo.
Nicolaus Borek de Szczęsno vicecapitaneus et index castrensis sandecensis.
Kopia z XVII wieku. Eccles. colleg. sandec. fundatio. dotatio. vol. II. p. 49—51.



Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.