Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek VII

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek VII
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


VII.

Kazimierz Jagiellończyk zatwierdza w Krakowie 31. stycznia 1460 przywilej matki swojej królowej Zofii, wdowy po Władysławie Jagielle, uwalniający klasztor Norbertanów w Nowym Sączu (23 lipca 1458) od opłaty jednej grzywny i siedmiu groszy, które przypadały corocznie skarbowi królowej z folwarku Kiełbasne zwanego.
In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Casimirus Dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Kujaviae, Magnus Dux Lithuaniae, Pomeraniae, Russiae, Prussiae Dominus et Haeres.
Significamus tenore praesentium quibus expedit universis praesentibus et futuris praesentium notitiam habituris. Quomodo pro parte venerabilis et religiosi Joannis abbatis, et sui conventus Sancti Spiritus in Nova Sandecz devote dilectorum, nobis existit instantius supplicatum, quatenus ipsis litteram donationis sive indultus certae pecuniae usualis Serenissimae Principis Dominae Sophiae, Reginae Poloniae Genitricis Nostrae Charissimae, introscriptam de benignitate nostra regia ratificare, gratificare et confirmare gratiose dignaremur. Cujus quidem litterae tenor sequitur de verbo ad verbum et est talis:
Sophia Dei gratia Regina Poloniae. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis et futuris. Quomodo attentis et humiliter acclinatis jugis et ferventibus orationibus, quibus venerabilis Joannes de Zychlin abbas cum fratribus et conventu Sancti Spiritus in Nova Sandecz ordinis Praemonstratensis nobis plurimum complacuerunt, tum eorum gratitudine et devotione pro beneficentiis et munificali largitione, erectione et dotatione consortis nostri charissimi, felicis memoriae domini Vladislai Dei gratia regis Poloniae, magni ducis Lithuaniae, Russiaeque domini et haeredis serenissimi, eidem conventui et fratribus factis et pie impensis, volentesque eosdem ad majorem affectum devotionis concitare et inducere pro nostri consortis salute, nostraque et regni Poloniae felici et votiva in Jesu Christi gratia et totius regni Poloniae conservatione, habita consideratione, quomodo ipse abbas cum fratribus in ipsa ecclesia Sancti Spiritus, domo hospitali casu infausto ex ignis voragine cum certis concivibus lamentabiliter passi sunt exustionem, damna et gravia damnorum incommoda et irrecuperabilia, ipsum abbatem cum eorum fratribus conventu et successoribus ad tempora vitae nostrae a solutione unius marcae cum septem grossis, singulis annis censualiter nobis dari et nostro dominio solvi solitis de praedio seu allodio Kielbasne, in suburbio sito et locato absolvimus, liberamus per praesentes. Quocirca vobis capitaneo, burgrabio, procuratori pro tunc existentibus vigore nostro reginali praecipimus et mandamus, omnino habere volentes, quatenus quoadusque vita nobis comes et concessa a Deo fuerit, dictos abbatem, fratres et conventum dicti ordinis nulla ratione turbare, molestare et compellere ad dicti census solutionem et satisfactionem debeatis et audeatis pro gratia nostra. In cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Datum in Nova Sandecz die dominica in crastino sanctae Mariae Magdalenae. Anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo.
Nos igitur hujusmodi petitionibus tanquam justis et rationi consonis benigniter annuentes, praescriptam litteram in omnibus suis punctis, clausulis, articulis et conditionibus universis ratiftcamus, gratificamus et confirmamus tenore praesentium mediante, decernentes eam robur suae obtinere firmitatis. Volentes itaque piae devotionis desideriis praefatae genitrici nostrae charissimae morem gerere et extremi judicii bonis operibus praevenire, praefatum censum unius marcae cum septem grossis memoratis abbati et conventui perpetuo...[1] indulgemus et ab ejusdem solutione ipsos temporibus perpetuis relaxamus et liberamus tenore praesentium mediante, ut de illo nobis aut successoribus nostris et capitaneis nostris pro tempore existentibus, respondere minime teneantur perpetuum et in aevum. Harum quibus sigillum nostrum praesentibus est subappensum testimonio litterarum.
Actum Cracoviae feria quinta proxima ante festum Purificationis Mariae. Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo. Praesentibus magnificis et generosis, Joanne de Tenczyn castellano cracoviensi, Stanislao de Ostrorog palatino calissiensi. Dobeslao Kmita de Wisnicz vojnicensi. Nicolao de Zakrzow vislicensi castellanis, Nicolao de Brzezie requi Poloniae mareschalco, Nicolao Pieniązek de Witowice succammerario et capitaneo cracoviensi, aliisque quam plurimis ad praemissa fide dignis.
Datum per manus venerabilis Joannis de Brzezie, doctoris in utroque sacri apostolici protonotarii et ejusdem causarum auditoris et archidiaconi Gnesnensis, regni Poloniae vicecancellarii nobis sincere dilecti.
Relatio ejusdem venerabilis Joannis de Brzezie, apostolici protonotarii et ejusdem causarum auditoris archidiaconi Gnesnensis, regni Poloniae vicecancellarii.
Sigillum magnum cereum pensile. Kopia z XVIII. wieku. Summarium privilegiorum f. 19—21.


Przypisy

  1. Słowo od wilgoci wybladłe i nieczytelne.


Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.