Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/785

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


antur perpetuum et in aevum. Harum quibus sigillum nostrum praesentibus est subappensum testimonio litterarum.
Actum Cracoviae feria quinta proxima ante festum Purificationis Mariae. Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo. Praesentibus magnificis et generosis, Joanne de Tenczyn castellano cracoviensi, Stanislao de Ostrorog palatino calissiensi. Dobeslao Kmita de Wisnicz vojnicensi. Nicolao de Zakrzow vislicensi castellanis, Nicolao de Brzezie requi Poloniae mareschalco, Nicolao Pieniązek de Witowice succammerario et capitaneo cracoviensi, aliisque quam plurimis ad praemissa fide dignis.
Datum per manus venerabilis Joannis de Brzezie, doctoris in utroque sacri apostolici protonotarii et ejusdem causarum auditoris et archidiaconi Gnesnensis, regni Poloniae vicecancellarii nobis sincere dilecti.
Relatio ejusdem venerabilis Joannis de Brzezie, apostolici protonotarii et ejusdem causarum auditoris archidiaconi Gnesnensis, regni Poloniae vicecancellarii.
Sigillum magnum cereum pensile. Kopia z XVIII. wieku. Summarium privilegiorum f. 19—21,


VIII.

Ksiądz Jakób Warzecha zapisuje folwark, ogrody, łąkę i sadzawkę wikarym kollegiaty sandeckiej. Darowiznę tę zatwierdza Jan Konarski, biskup krakowski, w Krakowie 5. maja 1508.
In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Joannes Dei gratia Episcopus Cracoviensis.
Solicitudini pastorali divina disponente clementia deputati, iucundis ad ea votis libenter adhibemus congrui roboris firmitatem, per quae saluti animarum providetur et cultus divinus in ecclesiis nobis creditis felicia suscipiat incrementa. Proinde significamus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis praesentibus et futuris praesentium notitiam habituris. Quomodo hac consideratione permotus honorabilis Jacobus Warzecha, vicarius perpetuus ecclesiae collegiatae sandecensis et scholasticus in Russiecz, tanquam ad supernae beatitudinis praemia divina dirigente clementia mente erigens zelo piae devotionis inflammatus, volens opera et labore suis in ecclesia praefata collegiatae sandecensis salutaria augere incrementa, praedium inter fluvium Kamienica ex una, et praedium Moczygardło parte ab altera in suburbio