Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek VIII

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek VIII
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


VIII.

Ksiądz Jakób Warzecha zapisuje folwark, ogrody, łąkę i sadzawkę wikarym kollegiaty sandeckiej. Darowiznę tę zatwierdza Jan Konarski, biskup krakowski, w Krakowie 5. maja 1508.
In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Joannes Dei gratia Episcopus Cracoviensis.
Solicitudini pastorali divina disponente clementia deputati, iucundis ad ea votis libenter adhibemus congrui roboris firmitatem, per quae saluti animarum providetur et cultus divinus in ecclesiis nobis creditis felicia suscipiat incrementa. Proinde significamus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis praesentibus et futuris praesentium notitiam habituris. Quomodo hac consideratione permotus honorabilis Jacobus Warzecha, vicarius perpetuus ecclesiae collegiatae sandecensis et scholasticus in Russiecz, tanquam ad supernae beatitudinis praemia divina dirigente clementia mente erigens zelo piae devotionis inflammatus, volens opera et labore suis in ecclesia praefata collegiatae sandecensis salutaria augere incrementa, praedium inter fluvium Kamienica ex una, et praedium Moczygardło parte ab altera in suburbio sandecensi situm, emptum per ipsum Jacobum Warzecha et comparatum a nobili Mathia Syla, nec non hortum post fluvium Kamienica inter hortum Potykło ex una, et hortum Sowa ab altera partibus consistentem, per praefatum Jacobum Warzecha similiter emptum et comparatum ab honesta Veronica Smoczowa cive sandecensi, ac hortum post fluvium Dunajec inter bona abbatissae et conventus in Antiqua Sandecz ex una, et villam Chełmiecz situm partibus ex altera, emptum apud Stanislaum Prandota, civem et consulem neosandecensem, et piscinam ac pratum inter prata abbatis sandecensis ab una, et pratum Jarosch ex altera partibus situm, proprium paternum spectantem et pertinentem quondam ad agrum in Dąbrowa situm, quem agrum tanquam propriam haereditatem vendiderat, prout et vendidit idem Jacobus Warzecha laborioso Nicolao Niemiecz, relicto dicto prato pro usu et proprietate sua ac piscina in graniciebus praefati domini abbatis sandecensis, in fluvio alias na potoku vulgariter nuncupato Kiełbaszna, pro sustentatione totius communitatis vicariorum perpetuorum ecclesiae collegiatae sandecensis, et praesertim pro eliberatione ipsius communitatis vicariorum a solutione trium marcarum monetae et numeri polonicalium praedicatoris Polonorum dictae ecclesiae, quas annuatim ipsa ecclesia solvere tenebatur ipsi praedicatori. Ut deinceps et praefato praedio et aliis supra expressis possint solvere, dedit, donavit et assignavit, ac ad acta nostra solenniter personaliter constitutus omnia supra dicta resignavit. Munimenta vero et iura, ac resignationes bonorum supra nominatorum factas ipsi Jacobo Warzecha per possessores bonorum superius nominatorum coram nobis per praefatum Jacobum exhibitas, habentur originaliter in actis civilibus et consistorialibus sandecensibus, quas hic post sufficientem illorum remissionem propter nimiam prolixitatem et multitudinem earundem inserere omisimus.
Post quarum quidem litterarum exhibitionem et bonorum superius contentarum resignationem, fuit nobis per praefatum dominum Jacobum Warzecha dotatorem et donatorem principalem debita cum instantia supplicatum, quatenus praedictum praedium, hortos, pratum et piscinam communitati praefatae vicariorum pro sustentatione ipsorum inviscerare, annectere, adscribere et incorporare ac ecclesiasticae subiicere libertati, donationemque ac resignationem bonorum supra dictorum confirmare, ratificare, approbare, adiectis oneribus per ipsam communitatem vicariorum ratione incorporationis huiusmodi bonorum ferendis dignaremur. Nos vero Joannes Episcopus memoratus tam pia et devota desideria ipsius Jacobi Warzecha benigno favore prosequi cupientes, et in ipsa re mature procedere volentes, ne per celerem ad praemissa decreti nostri interpositionem alicui praeiudicium videamur irrogare, nostras patentes citationum litteras in vim eridae per prius contra omnes et singulos sua interesse putantes, seu quos praesens tangere videtur negotium, duximus permittendum et publice exequendum, in quarum termino nullo penitus impugnante aut contradicente praedictum praedium, hortos, pratum et piscinam dictae communitati vicariorum invisceravimus, annexuimus, adscripsimus et incorporavimus, ac in Dei nomine invisceramus, annectimus, adscribimus et incorporamus per seniorem seu totam communitatem dictorum vicariorum et ipsorum successores regendum, gubernandum et utifruendum, nec non proventus de bonis praedictis levandum et percipiendum, iuxta ordinationem et dispositionem in resignatione praefatorum bonorum per ipsum Jacobum facta, salvis tamen oneribus realibus et personalibus, regalibus seu civilibus in et ad dicta bona seu ipsorum possessores ab antiquo impositis, quibus per hanc nostram praesentem incorporationem et ordinationem in nullo volumus derogare, de quibus oneribus solvendis seu obeundis ipsam communitatem hoc nostro decreto non eximimus in praeiudicium proventuum seu obventionum regalium vel civilium. Et ut praefatus dotator principalis suae praescriptae donationis fructus speratos consequi valeat, statuimus et ordinamus, quod praefatus senior et tota communitas vicariorum et ipsorum successores pro tempore existentes, ratione incorporationis et annexionis dictorum bonorum cum ipsorum proventibus ipsi communitati vicariorum, singulis septimanis cuiuslibet anni temporibus perpetuis unam missam de quinque vulneribus Domini Nostri Jesu Christi, pro salute animae dicti domini Jacobi dotatoris et donatoris principalis legere et complere teneantur et sint adstricti, ad quam legendam dictam communitatem vicariorum sub ipsorum conscientiis compellimus et in hoc ipsorum vicariorum pro tempore existentium conscientias oneramus. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum praesentes litteras nostras, per notarium nostrum infrascriptum scribi, subscribi sigillique nostri iussimus et fecimus appensione communiri.
Actum et datum Cracoviae in curia nostra episcopali. Anno Domini millesimo quingentesimo octavo. Indictione undecima pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini Nostri, Domini Julii divina providencia Papae secundi anno quinto, die vero Veneris quinta mensis maii. Praesentibus ibidem venerabilibus et honorabilibus, Jacobo de Erczeschow decretorum doctore cancellario. Thoma Rosznowski canonicis cracoviensibus, Gallo decano kielcensi et praeposito rathiboriensi, Felice Sirzchowski decano sandecensi, Martino de Szdbik et Joanne Jastrzambski notariis curiae nostrae testibus ad praemissa.
Et ego Stanislaus Balthasaris de Sandomiria, clericus cracoviensis dioecesis publicus apostolica authoritate notarius, et coram memorato Reverendissimo in Christo Patre et Domino, Domino Joanne Dei gratia Episcopo Cracoviensi facti praesentis scriba, quia praedictis litterarum praeinsertarum exhibitioni, incorporationi et decreto earundem aliisque omnibus et singulis praemissis, dum sic ut praemititur fierent et agerentur, una cum praenominatis testibus praesens interfui, eaque omnia et singula praemissa sic fieri vidi et audivi, ideo has praesentes litteras manu propria fideliter scriptas exinde confeci, subseripsi et publicavi, et in publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis ac consuetis una cum appensione sigilli memorati Reverendissimi Episcopi Cracoviensis communivi et consignavi, in fidem robur et testimonium et singulorum praemissorum vocatus et requisitas.
Locus Sigilli.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privilegia et jura. vol. I. p. 13—15.



Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.