Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/783

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


prefatis villis semper salvis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Datum Craeovie feria secunda in crastino sancte Marie Magdalene. Anno Domini millesimo CCCC quinquagesimo tercio.
Ad relacionem venerabilis Stanislai, canonici Cracoviensis, cancellarii reginalis et Nove Civitatis Capitanei.
Oryginał pergaminowy z wielkim inicyałem, dobrze zachowany w archiwum fary nowosandeckiej; pieczęci brak, pozostały cięcia na pergaminie, przez które pasek pergaminowy był przewieszony. Na zewnętrzu dokumentu współczesnem pismem: Resignacio villarum Szelyesnykowa in manus Dominormn Consulum.


VII.

Kazimierz Jagiellończyk zatwierdza w Krakowie 31. stycznia 1460 przywilej matki swojej królowej Zofii, wdowy po Władysławie Jagielle, uwalniający klasztor Norbertanów w Nowym Sączu (23 lipca 1458) od opłaty jednej grzywny i siedmiu groszy, które przypadały corocznie skarbowi królowej z folwarku Kiełbasne zwanego.
In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Casimirus Dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Kujaviae, Magnus Dux Lithuaniae, Pomeraniae, Russiae, Prussiae Dominus et Haeres.
Significamus tenore praesentium quibus expedit universis praesentibus et futuris praesentium notitiam habituris. Quomodo pro parte venerabilis et religiosi Joannis abbatis, et sui conventus Sancti Spiritus in Nova Sandecz devote dilectorum, nobis existit instantius supplicatum, quatenus ipsis litteram donationis sive indultus certae pecuniae usualis Serenissimae Principis Dominae Sophiae, Reginae Poloniae Genitricis Nostrae Charissimae, introscriptam de benignitate nostra regia ratificare, gratificare et confirmare gratiose dignaremur. Cujus quidem litterae tenor sequitur de verbo ad verbum et est talis:
Sophia Dei gratia Regina Poloniae. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis et futuris. Quomodo attentis et humiliter acclinatis jugis et ferventibus orationibus, quibus venerabilis Joannes de Zychlin abbas cum fratribus et conventu Sancti Spiritus in Nova Sandecz ordinis Praemonstratensis nobis plurimum complacuerunt, tum eorum gratitudine et devotione pro