Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/784

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


beneficentiis et munificali largitione, erectione et dotatione consortis nostri charissimi, felicis memoriae domini Vladislai Dei gratia regis Poloniae, magni ducis Lithuaniae, Russiaeque domini et haeredis serenissimi, eidem conventui et fratribus factis et pie impensis, volentesque eosdem ad majorem affectum devotionis concitare et inducere pro nostri consortis salute, nostraque et regni Poloniae felici et votiva in Jesu Christi gratia et totius regni Poloniae conservatione, habita consideratione, quomodo ipse abbas cum fratribus in ipsa ecclesia Sancti Spiritus, domo hospitali casu infausto ex ignis voragine cum certis concivibus lamentabiliter passi sunt exustionem, damna et gravia damnorum incommoda et irrecuperabilia, ipsum abbatem cum eorum fratribus conventu et successoribus ad tempora vitae nostrae a solutione unius marcae cum septem grossis, singulis annis censualiter nobis dari et nostro dominio solvi solitis de praedio seu allodio Kielbasne, in suburbio sito et locato absolvimus, liberamus per praesentes. Quocirca vobis capitaneo, burgrabio, procuratori pro tunc existentibus vigore nostro reginali praecipimus et mandamus, omnino habere volentes, quatenus quoadusque vita nobis comes et concessa a Deo fuerit, dictos abbatem, fratres et conventum dicti ordinis nulla ratione turbare, molestare et compellere ad dicti census solutionem et satisfactionem debeatis et audeatis pro gratia nostra. In cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Datum in Nova Sandecz die dominica in crastino sanctae Mariae Magdalenae. Anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo.

Nos igitur hujusmodi petitionibus tanquam justis et rationi consonis benigniter annuentes, praescriptam litteram in omnibus suis punctis, clausulis, articulis et conditionibus universis ratiftcamus, gratificamus et confirmamus tenore praesentium mediante, decernentes eam robur suae obtinere firmitatis. Volentes itaque piae devotionis desideriis praefatae genitrici nostrae charissimae morem gerere et extremi judicii bonis operibus praevenire, praefatum censum unius marcae cum septem grossis memoratis abbati et conventui perpetuo...[1] indulgemus et ab ejusdem solutione ipsos temporibus perpetuis relaxamus et liberamus tenore praesentium mediante, ut de illo nobis aut successoribus nostris et capitaneis nostris pro tempore existentibus, respondere minime tene-

  1. Słowo od wilgoci wybladłe i nieczytelne.