Volumina Legum. Tom VII/Ratyfikacya deklaracyi Ministrow Rossyiskich względem tytułu: Całey Rossyi Imperatorowy

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ratyfikacya deklaracyi Ministrow Rossyiskich względem tytułu: Całey Rossyi Imperatorowy.

Ponieważ ratyfikacya deklaracyi przez Ministrow Rossyiskich daney w konstytucyi Konfederacyi blisko przeszłey Warszawskiey wyrażoney, względem tytułu Całey Rossyi Imperatorowy od Rzeczyposp. przyznanego, z podpisem ręki teyże Imperatorowy Imci y z pieczęcią, po zakończeniu Seymu Konwokacyinego przyszła; więc tęż ratyfikacyą z oryginału na teraźnieyszym Seymie Elekcyi do konstytucyi wpisać rozkazaliśmy, ktora słowo w słowo iest takowa:
Divina favente clementia. Nos Catharina II Imperatrix et Auctocratrix totius Russiae, Moscoviae, Kijowiae, Wladimiriae, Novogardiae, Zarina Casani, Zarina Astrachani, Zarina Siberiae, Domina Plescoviae et Magna Dux Smolensci, Dux Esthoniae, Livoniae, Careliae, Tveriae, Ingoriae, Permiae, Wiatkae, Bolgariae, et aliorum Domina, et Magna Dux Novogardiae, inferioris Terrae, Czernigoviae, Resaniae, Rostoviae, Iarosłaviae, Belooseriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniae, totiusque Septentrionalis Plagae Dominatrix, et Domina Iberiae terrae, Cartalinensium et Grusinensium Zarorum, et Cabardinensis terrae, Czercassinensium et Montanorum Ducum, aliorumque Haereditaria Domina et Dominatrix.
Notum testatumque facimus omnibus et singulis, imprimis quorum interest; Nos Ministros nostros cum mandatis et publico testimonio ad Serenissimam Rempublicam Poloniae, Magnumque Ducatum Lithuaniae delegasse, jisque injunxisse, quo mentem nostram genuinam veramque de usu tituli Totius Russiae explicent, declarentque. Queis mandatis nostris ex parte Ministrorum nostrorum satisfactum est per declarationem, cujus tenor prout sequitur est:
Nos, Hermannus Carolus Keyserling S. R. I. Comes a Consiliis Suac Imperatoriae Majestatis Totius Russiae Intimus Actualis, Sancti Andreae, Sancti Alexandri Newski, et Aquilæ Albae Eques, Orator Extraordinarius et Plenipotentiarirs; nec non, Princeps Nicolaus Repnin, Supremus Excubiarum Militarium Praefectus, Ordinis Sanctae Annae Eques, et Minister Plenipotentiarius apud Serenissimam Rempublicam.
Oppido constat tabulas pacis anni 1686 Russiam inter et Serenissimam Rempublicam Polonam conclusas, satis abunde enumerasse Ditiones, Provincias, et Terras, quae ab una et altera parte possessae et possidendae sunt, adeo, ut hae nec dubio, nec praetensionibus ullis subesse queant. Metuuntur saepius, quae metuenda non sunt. Quorum in censum titulus; Totius Russiœ jamjam venit. Ne vero mens pia et voluntas amica Imperatricis Totius Russiae erga Serenissimam Rempublicam Poloniae, Magnumque Ducatum Lithvaniae incognita et non perspecta maneat, vigore hujus ad factam requisitionem declaramus, Suam Imperatoriam Majestatem Dominam nostram Clementissimam ex usu tituli Totius Russiae nec Sibi, nec Successoribus suis, neque Imperio suo jus ullum in Ditiones et Terras, quae sub nomine Russiae a Regno Poloniae Magnoque Ducatu Lithuaniae possidentur, eorumque subsunt Imperio, ullatenus vendicaturam, quin potius Serenissimae Reipublicae garantiam, seu tuitionem jurium, immunitatum, aeque ac Ditionum et Terrarum, quae vel de jure possidendae sunt, vel actu possidentur, praestituram, et contra omnes, qui forsan turbare eas praesumerent, perpetuo manutenturam, tutarumque esse.
Caetera spondemus, nos curaturos esse, quo intra spatium septem septimanarum Sua Imperatoria Majestas, Domina nostra Clementissima, hanc declarationem propia manu ratihabeat, confirmetque. In cujus robur et fidem hunc declarationis actum subscripsimus, et insignibus nostris gentilitiis munivimus.
Quae declaratio, cum et voluntati et mandatis nostris planc est conformis: quam ob causam eam, prout legitur, in majus robur et fidem, omni meliori, quo fieri potest modo, ratihabemus, ratificamus, corroboramus, propria manu subscripsimus, et sigillo nostro Imperiali munivimus. Datum in sede nostra Imperiali Petropoli, die nona Iunii 1764. Imperii nostri secundo anno.

Catharina.

Ex mandato Suae Imperatoriae Majestatis fidem versionis testamur.

(LS. appensi).
N. Panin.
Pr. A. Galitzin.
Vice-Cancellarius Princeps Alexander Galitzin.

A zatym iakośmy na Seymie Convocationis tytuł Imperatorski Całey Rossyi Nayiaśnieyszey Imperatorowy Rossyiskiey, przykładem inszych Dworow, referibiliter do tey ratyfikacyi przyznali, tak gdy ta nastąpiła, podług opisu warunkow tamże wyrażonych, przyznaiemy.


Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).