Volumina Legum. Tom VII/Literae juramenti praestiti

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
LITERÆ
JURAMENTI PRÆSTITI
juxta formulam in actu electionis descriptam.
STANISLAUS AUGUSTUS
Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, et Czerniechoviae.

Significamus praesentibus literis nostris, quorum interest, universis et singulis. Quia in frequentia magna hominum in insigni ecclesia Collegiata Sancti Joannis Baptistae Varsaviensi, die vigesima quinta mensis Novembris anni praesentis, verbis conceptis ad Sacro-sancta Dei Evangelia, tale juramentum Ordinibus Regni et Magni Ducatus Lithuaniae praestitimus.
Ego Stanislaus Augustus Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czerniechoviaeque, per omnes Regni Ordines utriusque gentis, tam Poloniae, quam Lithuaniae, caeterarumque Provinciarum Regno Poloniae, Magnoque Ducatui Lithuaniae annexarum et incorporatarum, communi consensu libere electus, spondeo ac Sancte juro Deo Omnipotenti ad haec Sancta Jesu Christi Evangelia, quod omnia jura, libertates, immunitates, privilegia publica et privata, juri communiti utriusque gentis et libertatibus non contraria, ecclesiasticas et saeculares, ecclesiis Catholicis Romanis, Principibus, Baronibus, nobilibus, civibus, incolis et quibuslibet personis, cujuscunque status et conditionis existentibus, per Divos Praedecessores Meos Reges, et quoscunque Principes Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, praesertim vero Casimirum Antiquum, Ludovicum Loiz nuncupatum, Vladislaum I Jagellonem dictum, Fratremque ejus Vitoldum M. D. Lit. Ducem, Vladislaum II Jagellonis Filium, Casimirum III Jagellonidem, Joannem Albertum, Alexandrum, Sigismundum I, Sigismundum II Augustum, Henricum, Stephanum, Sigismundum III, Vladislaum IV, Joannem Casimirum, Michaelem, Joannem III, Augustem II et Augustum III Reges Poloniae, et Magnus Duces Lithuaniae, juste et legitime datas, quae congruunt cum pactis conventis, a Nobismet juratis, tum pacta per Ordines Regni et M. D. L. Mihi tradita manutenebo, observabo, custodiam et adimplebo, in omnibus conditionibus, articulis et punctis in ijsdem expressis. Pacem quoque et tranquillitatem inter dissedentes in religione Christiana tuebor, manutenebo, nec ullo modo vel jurisdictione nostra, vel Officiorum nostrorum, et Statuum quorumvis authoritate quemquam affici, opprimique causa religionis permittam, nec ipse afficiam vel opprimam, ac ea, quae in Electione nostra Varsaviensi constituta sunt, et quae in Conventione Coronationis constituentur, manutenebo, ijsque satisfactiam. Omnia illicite a Regno Magnoque Ducatu Lithuaniae, et Dominijs eorundem quocunque modo alienata, vel bello, vel quovis alio modo distracta, ad proprietatem ejusdem Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae pro posse, ad mentem pactorum conventorum, aggregabo, terminosque Regni et Magni Ducatus Lithuaniae non minuam, sed defendam, et potius faveente Deo dilatare curabo. Justitiam omnibus incolis Regni, juxta jura publica, in omnibus Dominiis constitutam, absque omnibus dilationibus et prorogationibus, administrabo, nullo etiam sanguinis nostri respectu habito. In dispensatione quoque distributivae justitiae non Me alligabo solummodo ad affectum et propensionem naturalem sanguinis, sed ipsam bene meritorum rationem prae oculis et corde habebo, in disponendis occurrentibus Officijs et beneficijs Reipublicae. Et si (quod absit) in aliquo juramentum Meum hocce violavero, tunc in eo casu ad mentem constitutionis 1609, incolae Regni et M. D. Lit. a fide et obendietia Nobis praestanda dispensantur. Sic Me Deus adjuvet, et haec Sancta Christi Evangelia.
De quo qquidem juramendo nostro a Nobis praestito, ut omnibus, quorum interest, constaret, literas hasce nostras manu nostra subscripsimus, sigillumque Regni nostri appendi jussimus. Actum et datum Varsaviae in Conventu felicis Coronationis nostrae, die 3tia Decembris, anno Domini millesimo, septingentesimo, sexagesimo quatro.
Stanislaus Augustus Rex.



Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).