Volumina Legum. Tom VII/Confirmatio generalis jurium

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
CONFIRMATIO
GENERALIS JURIUM.
In Nomine Domini Amen.
NOS STANISLAUS AUGUSTUS
Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, et Czrniechoviae.

Significamus testatumque facimus hisce literis nostris, quorum interest, universis et singulis, tam praesentibus, quam futuris, horum notitiam habituris. Cum omnipotentis Dei gratia, ac liberrimarum gentium Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, spontaneis suffragiis, ad thronum hujus Regni elevati, et sacro diademate insigniti sumus: primam ac praecipuam imponi Nobis necessitatem conspicimus, ut studia Statuum Serenissimae hujus Reipublicae hactenus in Nos collata, favoribus gratissimi animi nostri palam etiam profiteamur, testificemurque. Et licet nullis literarum monumentis tanta inest fides, quantam pectori nostro Regio virtus et innatus erga communem hanc patriam insculpsit amor; tamen, ne quid a veteri instituto, laudabilique Serenissimorum Antecessorum nostrorum exemplo in Nobis desiderari videatur, scripto id cavemus, quod re ipsa sanctissime observare, tueri, et manutenere spopondimus; tum, Sacramento jurisjurandi a Nobis solenniter praesito, promisimus; ac propterea sponte nostra, ac animo deliberato morem et consuetudinem Divorum Antecessorum nostrorum et Regum Poloniae, et Magnorum Ducum Lithuaniae insequentes, omnia privilegia, donationes, inscriptiones, advitalitates, libertates, praerogativas, et immunitates Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czerniechoviaeque, ut et in specie Ducalis Prussiae, Lemburgi et Bitoviae, juxta jura sua, (quo nomine confirmationem nostram, ad normam a Divis Antecessoribus editam, ex Cancellaria nostra extradere, et constitutionibus moderni Conventus inserere jussimus) ac aliarum Provinciarum ijs annexarum, conjuctim aut separatim ipsis concessas, ecclesiasticas, et saeculares, publicarumque, ac privatarum personarum cujuscunque status, conditionis, aut sexus existentium, civitatium ac locorum quorumcunque per Antecessores nostros Reges Poloniae, et Magnos Duces Lithuaniae, ac Terrarum ijs conjunctarum, Principes, Duces, ac Dominos, tam in toto, quam in parte, praesertim vero Casimirum Magnum, Ludovicum Loiz nuncupatum, Vladislaum Secundum Jagellonem doctum, Fratremque Ejus Vittoldum, et Sigismundum, Magnos Duces Lithuaniae, Vladislaum Tertium, Casimirum Tertium, Jagellonis Filios, Ioannem Albertum, Alexandrum, Sigismundum Primum, Sigismundum Secundum Augustum, Henricum, Stephanum, ac Sigismundum Tertium et Vladislaum Quartum, Joannem Casimirum, Michaelem, Joannem Tertium, Augustum Secundum, ac Augustum Tertium, Reges Poloniae, et Magnos Duces Lithuaniae; ac etiam per Magistratus Prussiae atque Archi-Episcopos, Episcopos, Magistros, et Praeceptores antiquos Livoniae, necnon Duces, Principes, ac Dominos Terrarum Russiae et Masioviae, juste et legitime concessas et emanatas, ac juri communi utriusque gentis non contrarias; item jura, leges et statuta, constitutiones, Judicia Tribunalis, et alia ultimae instantiae, ac decreta, libertates ac immunitates in Conventibus Generalibus quibuslibet ordinationes latas atque sancitas, nominatim autem libertates ac leges in Conventu Electionis Henrici Regis, ac in Conventu Andrejoviensi, et Coronatione Regis Stephani, constitutionesque in Coronatione Sigismundi Tertij laudatas; ac denique leged in Comitiis Convovationis ultimariae sub Confoederatione, et quae in praesentibus Comitiis Coronationis sancientur, et Nobis exhibebuntur; ita tamen, ut nec specialitas generalitati, nec generalitas specialitati deroget, ratificandas, et firmiter manutenendas, tum etiam conditiones, seu pacta nostra cum Ordinibus stipulata, in omnibus eorum punctis, articulis, clausulis, conditionibus, approbanda, roboranda, et confirmanda esse duximus, prout praesentibus literis nostris ratificamus, manutenemus, approbamus, roboramus, et confirmamus. Decernentes illas, et illa omnia, quae superius commemorata sunt, perpetuae, indubiae, ac inviolabilis firmitatis robur obtinere debere. Insuper verbo Regio spondemus et pollicemur, illas in praedictis earum punctis, articulis, clausulis, condditionibus firmiter, inconcusse, inviolabiliter tenere, observare, implere, et exequi, ac omnibus et singulis ex ijs satisfacere, cum effectu teneri t exequi facere. Pariter promittimus, assecuramus, ac in Nos recipimus, quod omnia per hostes finitimos injuste a Regno ac Magno Ducatu Lithuaniae, ac Dominiis eorundem, quocunque modo occupata, vel bello, vel quovis alio modo distracta, ad proprietatem et unitatem ejusdem Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, tum Provinciarum ijs annexarum aggregabimus, neque fines Regni et Dominiorum nostrorum minuemus, sed pro viribus nostris proferemus, et dilatabimus. Quodsi aliquid contra libertates et immunitates, jura et privilegia praelibatorum Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, ac caeterarum Provinciarum ijs annexarum faceremus, non servantes (quod ahsit) in toto vel in parte, id totum irritum ac inane, nulliusque momenti fore ac esse decrnimus et pronuntiamus. Quod vero supra hisce literis, privilegia, libertates ecclesiasticas, cum caeteris confirmavimus, in juramento nostro Catholicas Romanas nominavimus, id nihil omnibus Ecclesiis Graecis, et privilegijs earundem obesse debet, imo eadem in suo robore conservamus, tum et articulo juramendi huic nequaquqam derogare volumus, quod videlicet pacem et tranquillitatem inter dissidentes de religione tuebimur et manutenebimus, inconcusse, firmiter, inviolabiliter, et cum effectu Nos observaturos promittimus ac spondemus, juxta constitutiones et statuta Regni; jura quoque Terrarum Prussiae in omnibus manutenebimus, et in suo robore conservabimus. Vacantiasque omnes in Terris praedictis, juxta tenorum articuli in pactis nostris cum Republica inserti, ac de distribuendis vacantijs conclusi, conferemus, dantes insuper potestatem Cancellario et Vice-Cancellario Regni et Magni Ducatus Lithuaniae, ut has literas confirmationis generalis jurium, privilegiorum, et libertatum Regni et Magni Ducatus Lithuaniae, ac Terrarum ijs annexarum authentice sub Regni sigillo, Ordinibus, Terris, ac subditis nostris, qui eas requirent, non expectato alio mandato nostro, uter vel alter eorum extradat. In cujus rei fidem literas hasce manu nostra subscripsimus, sigillumque Regni eis appendi jussimus. Datum Varsaviae in Conventu felicis Coronationis nostrae die 4 mensis Decembris, anno Domini 1764 Regni vero nostri anno primo.
Praesentibus Reverendissimo, admodum Reverendis, Reverendis in Christo Patribus, Magnificis et Generosis, Reverendis, Venerabilibus, Genorosis ac Nobilibus:
Vladislao Pomian Łubieński Archi-Episcopo Gnesnen: Legato Nato, Regni nostri Poloniae ac Magni Ducatus Lithuaniae Primate Primoque Principe: Venceslao Sierakowski Archi-Episcopo Leopoliensi, Cajetano Sołtyk Cracoviensi, Duce Severiae, Antonio Ostrowski Cujaviensi et Pomeraniae, Ignatio Massalski Vilnensi, Theodoro Duce Czartoryski Posnaniensi et Varsaviensi, Hieronymo Szeptycki Plocensi, Antonio Wołłowicz Luceoriensi et Brestensi Lithuaniae, Joanne Łopaciński Samogitiae, Andrea Bajer Culmensi et Pomesaniae, Josepho Załuski Kijoviensi et Czernichoviae, Gabriele Wodziński Smolensciae, Episcopis; Antonio Iabłonowski Posnaniensi, Joanne Wielopolski Sendomiriensi, Palatinis; Michaele Massalski Castellano Vilnensi Supremo Exercituum Magni Ducatus Lithuaniae Duce; Ignatio Twardowski Calissiensi, Casimiro Dąmbski Siradiensi, Palatinis; Thaddaeo Ogiński Castellano Trocensi, Thoma Sołtyk Lanciciensi, Antonio Dąmbski Brzestensi Cujaviae, Anrea Zamoyski Inovladislaviensi, Augusto Duce Czartoryski Terrarum Russiae, Exercituum Regni Supremo Regimentario et Confoederationis Generalis Mareschalo, Josepho Ossoliński Vołhyniae, Michaele Rzewuski Podoliae, Petro Sapieha Smolensciae, Alexandro Sapieho Połocensi Campestri Exercituum Magni Ducatus Lithuniae Duce, Ignatio Cetner Bełzensi, Josepho Podolski Plocensi, Josepho Dewoyna Sołłohub Witebscensi, Bernaro Gozdzki Podlachiae, Casimiro Granowski Racensi, Constantino Plater Mścisłaviensi, Michaele Czapski Mariaenburgensi, Paulo Mostowski Pomeraniae, Joanne Augusto Hilzen Minscensi, Francisko Szembek Livoniae, Petro Miączyński Czerniechoviensi, Palatinis; Josepho Mielżyński Posnaniensi, Matthia Sołtyk Sendomiriensi, Rocho Zbiiewski Calissiensi, Josepho Starzeński Gnesnensi, Ioanne Mączyński Siradiensi, Thaddaeo Lipski Lanciciensi, Paulo Dąmbski Brestensi Cuiaviae, Andrea Moszczeński Inovladislaviensi, Michaele Leduchowski Vołhyniae, Thaddaeo Burzyński Smolensciae, Stanislao Sługocki Lublinensi. Adamo Brzostowski Połocensi, Ignatio Zboiński Plocensi, Michaele Suffczyński Cerscensi, Antonio Miączyński Podlachiae, Francisco Czapski Culmensi, Joanne Czarnecki Bracłaviensi, Josepho Hilzen Livoniae, tum Stanislao Chłapowski Mederecensi, Rocho Iabłonowski Vislicensi, Josepho Potkański Radomiensi, Alexandro Romer Zavichostensi, Antonio Morski Praemisliensi, Stephano Kunicki Chełmensi, Xaverio Kochanowski Czechoviensi, Antonio Gajewski Naklensi, Edvardo Garczyński Rospiriensi, Antonio Zakrzewski Biechoviensi, Josepho Głębocki Krusviciensi, Josepho Jakliński Oświecimensi, Adalberto Dąmbski Kowaliensi, Mathia Malczewski Santocensi, Basilio Walicki Sochaczeviensi, Mathia Sołtyk Varsaviensi, Javobo Zieliński Raciązensi, Joanne Rostworowski Zakroczymensi Joanne Nowosielski Ciechanoviensi, Ignatio Cieszkowski Livensi, Castellanis Regni et Magni Ducatus Lithuaniae Senatoribus; Ignatio Ogiński Mareschalco, Michaele Duce Czartoryski Cancellario, Supremis Magni Ducatus Lithuaniae; Theodoro Wessel Regni, Gregorio Fleming Magni Ducatus Lithuaniae Supremis Thesaurariis. Josepho Duce Sanguszko Curiae Magni Ducatus Lithuaniae Mareschalco, Status Ministris; Josepho Kierski Supremo Regni Secretario, Episcopo Bolinensi Suffraganeo Posnaniensi, Gabriele Junosza Podoski Spirituali Regni, ecclesiae Cathedralis Cracoviensis Praeposito, Antonio Przezdziecki Magni Ducatus Lithuaniae Saeculari, Referendariis; Casimiro Poniatowski Regni, et ex Palatinatu Belzensi, Stanislao Duce Radziwiłł Magni Ducatus Lithuaniae, Supremis Succamerariis; Rocho Kossowski Curiae Regni Thesaurario, ex Palatinatu Lanciciensi, Francisco Lubomirski Regni, Andrea Ogiński Magni Ducatus Lithuaniae, Ensiferis, altero ex Terra Sochaczoviensi, Hieronymo Wielopolski Regni, Michaele Brzostowski Magni Ducatus Lithuaniae Stabulorum Praefectis, ac altero eorum Confoederationis ejusdem Ducatus Lit. Mareschalco, Adamo Łodzia Poniński Culinae Praefecto, Augusto Moszyński Dapifero, Felice Czacki Pocillatore Regni; Gervasio Oskierka Pincerna M. Ducatus Lit: ex Ducatu Livoniae, Stanislao Duce Czartoryski Regni, Antonio Zabiełło Magni Ducatus Lithuaniae Venatoribus, Michaele Lipski Spirituali Regni, Abbate Lubensi, Antonio Pac, Josepho Sosnowski, Antonio Tyzenhauz, Saecularibus Magni Ducatus Lithuaniae Supremis Notariis; intermedio eorum ex Palatinatu Brestensi Lithuaniae; et ultimo ex Districtu Grodnensi; Michaele Ogiński Magni Ducatus Lithuaniae Campestri Notario, Stanislao Lubomirski Excubiarum Regni Praefecto, ex Palatinatu Sandomir. Casimiro Krasiński Regni, Leonardo Pociey Magni Ducatus Lithuan. Castrorum Metatoribus; Friderico Comite Brühl Regni, Enstachio Potocki M. Ducatus Lit. Rei Armamentariae Praefectis; Philippo Wołodkiewicz Archi-Episcopo Metropolita Kijov. Haliciensi, et totius Russiae Prototroni, Episcopo Vlodimiriensi et Brestensi, Sylvestro Rudnicki Episcopo Luceoriensi et Ostrogiensi, Exarcha totius Russia, Smogorzewski Archi-Episcopo Połocensi; tum Leone Szeptycki Leopoliensi et Haliciensi, Metropolitae Kiioviensis Coadjutore; Georgio Bułhak Pinscensi, Maximiliano Ryłło Chełmensi et Bełzensi ritus Graeci Latino-Uniti Episcopis; Hilzen anteacto Episcopo Smolensciae, Joanne Dembowski Cujaviensi, Casimiro Rokitnicki Plocensi, Stephano Giedroyć Białorusiensi Suffraganeneis; Adamo Rzewuski Wągroviensi, Ecclesiae Archi-Cathedralis Leopoliensis Cancellario; Vladislao Walknowski Trzemeszynensi, Ecclesiae Cathedralis Posnaniensis Canonico, Adamo Przerembski Jędrzeioviensi Ecclesiae Cathedralis Cracoviensis Canonico, Abbatibus; Francisco Czerny Coronarum Regni Custode; Adamo Mniszek Curiae Regni Vexillifero, ex Palatinatu Russiae; Antonio Ważyński Magni Ducatus Lithuaniae Tribuno, ex Palatinatu Trocensi; Ignatio Comite Krasicki Praemisliensis Cathedralis Ecclesiae Praeposito; Mathia Łubieński Archi-Catedralis Gnesnensis Decano, et Catheralis Cracoviensis; Christophoro Szembek Principe Praeposito Sielunensi, et insignis Collegiatae Varsaciensis, Cypriano Wolicki Officiali Gedanensi, Pomeraniae, Archi-Diaconis; Andrea Młodziejowski Abbatiarum, Hebdoviensis Coadjutore, Czervinensis Administratore, Archi-Cathedralis Gnesnensis, Josepho Gorzeński Praeposito et Officiali Pilicensi, Cathedralis Cracoviensis, Ferinando Kicki Canonico Leopoliensi, Cathedralis Cujaviensis, Cancellariis Ecclesiarum; Felice Turski Canonico Gnesnensi, Officiali Generali Varsaviensi, Praepositi, Michaele Poniatowski Canonico Cracoviensi, Decani, Archi-Cathedralium Gnesnensium Coadjutoribus; Joanne Chrisostomo Kraiewski Instigatore Regni ex Palatinatu Plocensi, Stanislao Grodzicki Regni, Adamo Chmara Magni Ducatus Lithuaniae Vice-Instigatoribus, altero eorum ex Palatinatu Minscensi; Josepho Dunin Karwicki Regente Cancellariae Regni ex Palatinatu Sandomiriensi; Alexandro Skumin Tyszkiewicz Vilnensi, Antonio Giełgud Twerensi, Civonibus, altero eorum ex Ducatu Samogitiae; Casimiro Narbut Lidensis, Casimiro Wołłowicz Słonimensis, Stephano Olendski Vołkoviscensis, Antonio Orzeszko Pinscensis, Raphaele Oskierka Mozyrensis, Districtuum Mareschalcis; postremo eorum ex eodem Districtu; Nicolao Skurzewski Posnaniensi, ex Palatinatu Calissiensi; Joanne Horain Vilnensi, Georgio Jodko Lidensi, Districtu ex eodem, Antonio Potkański Sandomiriensi, Xaverio Sokolnicki Calissiensi, Josepho Łącki Brzestensi Cujaviae Palatinatu ex eodem, Antonio Wolski Inovladislaviensi, Palatinatu ex eoem, Josepho Podoski Dobrinensi, Thaddaeo Jundziłł Grodnensi, Antonio Dziedoszycki Haliciensi, Terra ex eadem, Carolo Saryusz Gomoliński Lanciciensi, Stephano Slizień Słonimensi Districtu ex eodem, Thoma Dembowski Plocensi, Josepho Hurko Vitebscensi, Josepho Karczewski Czerscensi, Stanislao Sobolewski Varsaviensi, Josepho Wilczewski Viznensi Terra ex eadem, Josepho Wągrodzki Zakroczymensi, Jacobo Narzymski Ciechanoviensi, Terra ex eadem, Antonio Glinka Łomżensi, Terra ex eadem, Michaele Krasiński Rożanensi, Stanislao Gadomski Sochaczoviensi, Terra ex eadem, Joanne Czapski Culmensi, Venceslao Bystram Pomeraniae, Antonio Chalecki Rzeczycensi, Joanne Borch Livoniae, Ducatu ex eodem, Petro Gostyński Czernichoviae, Succamerariis; Stanislao Małachowski Sandecensi Palatinatu ex Cracoviensi, Ignatio Scypion Lidensi, Josepho Ossoliński Sandomiriensi, Friderico Josepho Moszyński Neokorczynensi, Michaele Swidziński Radomiensi, Terra ex Ravensi, Nicolao Małachowski Opocznensi, Ignatio Załuski Chęcinensi, Palatinatu ex Sandomiriensi, Gasparo Rogaliński Naklensi, Palatinatu ex Posnaniensi, Francisco Kwilecki Wschovensi, Palatinatu ex Posnaniensi, Stanislao Kossowski Siradiensi, Hyacintho Małachowski Petricioviensi, Utrisque Palatinatu ex Siradiensi, Adalberto Męciński Wielunensi Prozor Kownensi Districtu ex eodem, Mathia Łuszczewski Lanciciensi, Theodoro Moszczeński Bresteńsi Cujaviae, Joanne Cajetano Iliński Zytomiriensi, ex Palatinatu Kijoviae, Ludovico Dąmbski Inovladislaviensi, Josepho Mielżyński Radzieioviensi, Adamo Duce Czartoryski Generali Podoliae, ex Palatinatu Russiae, Xaverio Branicki Haliciensi, Terra ex Zakroczymensi, Francisco Ledochowski Wlodimiriensi, Joanne Zamoyski Lublinensi, Stephano Dembowski Plocensi, Joanne Hlebicki Jozofowicz Orszanensi, Bieliński Cerscensi Terra ex eadem; Joanne Rostkowski Wiznensi, Terra ex eadem, Mathia Szymanowski Wissogrodiensi, Josepho Młocki Zakroczymensi, Terra ex eadem, Adamo Krasinski Ciechanoviensi, Stanislao Młodzianowski Rożanensi, Josepho Karczewski Livensi, Terra ex eadem, Thoma Ossoliński Nurensi, Alexandro Ossoliński Drohiciensi, Alexandro Butler Mielnicensi, Francisco Lanckoroński Ravensi, Terra ex eadem, Valeriano Łuszczewski Sochaczoviensi, Antonio Lasocki Gostinensi, Terra ex eadem, Nicolao Łopaciński Mścisłaviensi, ex Palatinatu Smolensciae, Albrichto Duce Radziwiłł Rzeczycensi, Francisco Czacki Novogrodensi, Capitaneis Jurisdictionalibus, ultimo ex Palatinatu Czernichoviae, Ignatio Dąmbrowski Wiłkomiriensi, Districtu ex eodem, Antonio Gorzeński Calissiensi, Martino Troianowski Stężycensi, Andrea Swięcicki Opocznensi, Simone Dzierzbicki Lanciciensi, Adamo Bielski Leopoliensi, Alexandro Morski Premysliensi, Antonio Borysławski Haliciensi, Jacobo Trembiński Urzędoviensi, Palatinatu ex Lublinensi, Nicolao Stadnicki Podoliae, Palatinatu ex eodem; Stanislao Dzierżek Buscensi, Theodoro Szydłowski Varsaviensi, Stanislao Pruss Opacki Wiznensi, Ignatio Zambrzycki Łomżensi, Valerian Piwnicki Culmensi Palalatinatu ex eodem; Antonio Levald Gorski Rzeczycensi, ex Palatinatu Mariaeburgensi; Josepho Przebendowski Palatinatus Pomeraniae, ex eodemque Vexilliferis; Romer Trocensi, Palatinatu ex eodem; Mathia Szydłowski Zawskrzynensi, ex Palatinatu Plocensi; Sigismundo Staniszewski Varsaviensi, Terra ex Cernensi; Antonio Nosarzewski Ciechanoviensi, Terra ex eadem; Francisko Slaski Nurensi, Terra ex eadem; Georgio Podczaski Gostinensi, Terra, ex eadem; Josepho Rutkowski Dobrinensi, Antonio Bagniewski Culmensi, Stanislao Jasiński Dirschaviensi, Judicibus Terrestribus, penultimis ex Palatinatu Culmensi, postremo ex Pomeraniae; Wołkowycki Grodnensi, Districtu ex eodem, Stanislao Walewski Siradensi, Palatinatu ex edoem, Brochocki Brzezinensi, ex Palatinatu Lanciciensi, Joanne Pausza Kijoviensi, Palatinatu ex eodem, Michaele Zielonka Leopoliensi, ex Palatinatu Russiae, Michaele Bukowski Sanocensi, ex Palatinatu praedicto, Macario Kurdwanowski Lubaczeviensi, ex Palatinatu Belzensi, Joachimo Littavor Chreptowicz Novogrodensi, Palatinatu ex eodem, Antonio Strzembosz Zawskrzynensi, ex Palatinatu Płocensi, Josepho Rogowski Varsaviensi, Leone Kuczyński Mielnicensi, ex Palatinatu Podlachiae, Adamo Lasocki Sochaczoviensi, ex Palatinatu Pomeraniae, Ludovico Orzeszko Pinscensi, Districtu ex edoem, Dapiferis; Stanislao Dembiński Cracoviensi, Caelestino Czaplic Kijoviensi, Palatinatu ex eodem, Antonio Białobłocki Łucoviensi, ex Palatinatu Culmensi, Pio Boreyko Podoliae Palatinatu ex eodem, Adalberto Rakowski Terrae Wiznensis, Mariano Grzybowski Livensi, Terra ex eadem, Sebastiano Sienicki Mielnicensi, Terra ex eadem, Cajetano Hryniewiecki Districtus Laticzowiensis ex Ducatu Livoniae, Pocillaatoribus, Gvidone Siedliski Premisliensi, ex Palatinatu Russiae, Alexndro Duce Czetwertyński Bracłaviensi, ex Palatinatu eodem, Subjudicibus Terrestribus; Adamo Łącki Opocznensi, Joanne Kobierzycki Siradiensi, Georgio Leparski Upitensi, Districtu ex eodem, Wysogierd Smolensciae, Palainatu ex eodem, Casimiro Łuskina Vitebscensi, Palatinatu ex odem, Victorino Kuczyński Drohiciensi, ex Palatinatu Podlachiae, Josepho Turski Mielnicensi, Palatinatu ex eodem, Adamo Lenkiewicz Mozyriensi, Districtu ex eoem, Subdapiferis; Nicolao Rudomina Brasławiensi, Districtu ex eodem, Michaele Miszewski Vissogrodensi, Terra ex eadem, Andrea Dobiecki Districtus Chęncinensis, ex Ducatu Livoniae, Pincernis; Alexandro Łętowski Cracoviensi, Palatinatu ex eodem, Alexandro Taczanowski Siradiensi, ex Terra Vielunensi, Vincentio Zawisza Lanciciensi, Bartoszewicz Orszanensi, Districtu ex eodem, Melchiore Szymanowski Varsaviensi, Thoma Nowowieyski Vissogrodensi, Terra ex eaem, Martino Łopuski Drohiciensi, Terra ex eadem, Valentino Sienicki Bielscensi, Terra ex eadem, Thoma Dłuski Lublinensi, ex Palatinatu Culmensi, Casimiro Jezierski Venddensi, ex Palatinatu Pomeraniae, Venatoribus; Morsztyn Skotnicensi, Dembiński Volbromensi; Siemiński Nossoviensi, ex Palatinatu Cracoviensi, Friderico Dunin Zatoriensi, Przebędowski Mirachoviensi, ex Ducatibus Oswiecimensi et Zatoriensi, Chodkiewicz Vielonensi, et Colonello Confoederationis Ducatus Lithuaniae ex Palatinatu Vilnensi, Oskierka Miadziolensi, Kocioł Markoviensi, ex Districtu Oszmianensi, Billewicz Loycieviensi ex Districtu Wiłkomiriensi, Strutyński Szakinoviensi, ex Districtu Brasławiensi, Romer Tyraviensi, ex Palatinatu Sandomiriensi, Mycielski Osinensi, Poniński Kopanicensi, ex Palat. Calissiensi, Mich. Radoszewski Schadkov. ex Palat. Sierad. Billewicz Woyniucen. ex Ducatu Samogitiae, Borzęcki Dołhanensi, Łoś Wysinensi, ex Palatinatu Russiae, Skarbek Sołotvinensi, Kurdwanowski Baranoviensi, ex Terra Halliciensi, Komorowski Ochożnensi Terra ex Chełmensi, Olizar Sinnicensi, ex Palatinatu Vołhyniae, Kicki Okninensi, ex Palatinatu Podoliae, Szumlański Rakovecensi, Palatinatu ex edoem, Moszyński Inovlodensi ex Palatinatu Lublinensi; Korsak Snitoviensi, ex Palatinatu Połocensi, Granowski Tarnogurensi, Mir. Wiłkoviensi et Generali, ex Palatinatu Bełzensi, Niesiołowski Cyrynensi, ex Palatinatu Novogrodensi, Tyszkiewicz Strzałkoviensi ex Districtu Vołkoviscensi, Anton. Małachowski Ostrołęscensi, ex Terra Łomżensi, Casimiro Korytowski Graboviensi, Joanne Dąmbski Kłodaviensi, ex Palatinatu Culmenssi, Ciechanowiecki Chosłaviensi, Poniatowski Uszpoliensi, ex Palatinatu Mścisłaviensi, Antonio Kczewski Straszeviensi, ex Palatinatu Mariaenburgensi, Czosnowski Ułanoviensi, Comite Krasicki, Duce Janussio Czetwertyński Daniczeviensi, ex Palatinatu Bracłaviensi, Simone Kicki Subovidzensi, Constantino Nowowieyski Bernensi, Jacobo Tuchołka Jasinecensi, ex Palatinatu Pomeraniae, Kłokocki Kołaczeviensi, ex Palatinatu Mińscensi, Zyberg Rakacynensi, ex Ducatu Livoniae, Principe Woroniecki, Mycielski Lubatoviensi, ex Palatinatu Czerniechoviae, Casimiro Łubieński Leloviensi, Elia Wodzicki Stobnicensi, Francisco Wodzicki Gryboviensi, Miaskowski Gnesnensi, Casimiro Raczyński Czerwonogrodensi ex Palatinatu Posnaniensi, Felice Sołtyk Zwinogrodensi, Ignatio Potocki Glinianensi, Philippo Nerio Szaniawski Kąkolovnicensi, Potocki Leżayscensi, Ogiński Przecialensi, Augusto Sułkowski Neoforiensi, Josepho Wielopolski Lanckoronensi, Alexandro Sułkowski Odolanoviensi, Francisco Sułkowski Cudnoviensi, Hieronymo Duce Sanguszko Czerkassiensi. Potocki Kanioviensi, Joanne Pac Ziołoviensi, Jabłonowski Kowlensi, Severino Rzewuski Dolinensi, Capitaneis; Duce Radziwiłł Ordinato Klecensi, Francisco Wielopolski Margrabio Pinczoviensi, Casimiro Tymowski Siradiensi Judice Castrensi Petricoviensi, Casimiro Iliński Kijoviensi, Palatinatu ex eoddem, Sumiński Dobrinensi, Terra ex eadem; Nicolao Piaskowski Vlodimiriensi, ex Palatinatu Vołhyniae, Straviński Starodduboviensi, Districtu ex eodem, Francisco Zienowicz Połocensi, Palatinatu ex eodem, Josepho Kaczanowski Vołkoviscensi, Districtu ex eodem, Aalberto Chądzyński Rożanensi, ex Terra Nurensi, Ignatio Pruszanowski Rzeczycensi, Districtu ex eodem, Tribunis; Mathia Sobolewski Varsaviensi, Victorino Karniewski Rożanensi, Terra ex eadem, Laurentio Działowski Culmensi, Palatinatu ex eodem, Notariis Terrestribus et Castrensibus; Alexandro Kotkowski Cracoviensi, Palatinatu ex eodem, Demetrio Szumlański Kołomyscensi, Terra ex Haliciensi, Zagurski Vlodimiriensi, ex Palatinatu Vołhyniae, Antonio Niewodowski Viznensi, Zieliński Łomżeńsi, Terra ex Rożanensi, Ensiferis, Antonio Sarnacki Thesaurario Bielscensi, ex Palatinatu Pomeraniae, Staszkiewicz Thesaurario Livoniae, ex Districtu Upitensi, Horain Arcium Plantatore Vilnensi, Palatinatu ex eodem, Narbut Lidensi, Districtu ex eodem, Antonio Buchowiecki Brestensi Lithuaniae, Palatinatu ex eodem, Stabulorum Praefectis; Joanne Hurko Castrorum Metatore Vitebscensi, Palatinatu ex eodem. Deodato Szukiewicz Excubiarum Praefecto Słonimensi, Districtu ex eodem, Worcell Haliciensi, Terra ex eadem, Chrapowicki, Staroduboviensi, Districtu ex eodem, Leone Swieykowski Vinnicensi ex Palatinatu Bracłaviensi, Vice-Capitaneis Castrensibus; Koziebrodzki Judice Castrensi Haliciensi, Terra ex eadem, Leone Stecki Ovrucensi, ex Palatinatu Kijoviac, Josepho Stecki Luceoriensi, ex Palatinatu Vołhyniae, Casimiro Lipiński Camenecensi, ex Palatinatu Podoliae, Alexandro Wybicki Christburgensi, ex Palatinatu Mariaeburgensi, Notariis Castrensibus; Skurzewski, Garczeński, ex Palatinatu Calissiensi, Antonio Kossowski Regiminis Lanealis ex Palatinatu Brestensi Cujaviae, Gasparo Lubomirski, ex Palatinatu Vołhyniae, Starzyski ex Palatinatu Podoliae, Paulo Czapski ex Palatinatu Pomeraniae, Generalibus; Wiktor ex Palatinatu Cracoviensi, Kalinowski ex Palatinatu Sandomiriensi, Węgleński ex Terra Chełmensi Colonellis; Poniatowski Rothmagistro ex Palatinatu Bracłaviensi, Dłuski Capitaneo ex Palatinatu Lublinensi Exercituum Regni; Kietliński ex Palatinatu Sandomiriensi, Sobolewski ex Terra Varsaviensi, Succamerariis nostris; Chrisostomo Browiński Culmensi, Palatinatu ex eodem, Joanne Trembecki Dirschaviensi, Francisco Cieleski Swiecensi, Michaele Lniski Dirschaviensi, Stanislao Czarliński Swiecensi, Joanne Jezierski Mirachoviensi, Georgio Prądzyński Tucholiensi, Assessoribus Terrestribus, ex Palatinatu Pomeraniae; Joanne Mazowiecki Dobrinensi, ex Palatinatu Culmensi, Antonio Tokarski Culmensi, Palatinatu ex eodem Regentibus Terrestribus; Modliński Zuppario Cujaviensi, ex Palatinatu Inovladislaviensi, Francisco Zaremba Siradiensi, Nicolao Godlewski Nurensi, Camerariis Terrestribus; Ignatio Konarski Culmensi, ex Palatinatu Pomeraniae, Walewski Lanciciensi, Palatinatu ex eodem, Bniński Szremensi ex Palatinatu Calissiensi, Michaele Trzciński Dobrinensi, ex Palatinatu Culmensi, Niszczycki Raciązensi ex Palatinatu Plocensi, Cieszkowski Livensi, ex Palatinatu Czerniechoviae Castellanidis; Joachimo et Raphaele Comitibus Tarnowskich, Michaele Przezdziecki Referendarida Magni Ducatus Lithuanie, ex Ducatu Livoniae, Josepho Wielopolski Vexilliferida Regni, Duce Czartoryski Regni ex Terra Varsawiensi, Zabiełło Magni Ducatus ithuaniae ex Districtu Covensi, Venatoridis; Ożarowski Castrorum Regni Metatorida ex Palatinatu Cracoviensi, Radoliński Calissiensi, Pal. ex. eodem, Niemierzyc Kijoviensi, Palaninatu ex edoem, Carolo Wodziński Livensi, Chalecki Rzeczycensi, Districtu ex eodem Succameraridis; Męciński Capitaneida Vielunensi, Terra ex eadem, Georgio Kalckstein Vexilliferida Culmensi, ex Palatinatu Mariaeburgensi, Dunin Pocilatorida Brzezinensi ex Palatinatu Lanciciensi, Galimski Tribunida Orszanensi Districtu ex eodem, Ośniałowski Ensiferida Dobrinensi Terra ex eadem, Ignatio Piwnicki, Thoma Wyczechowski, Antonio Kleszczyński Assessoridis Terrestribus Culmensibus ex Palatinatu Mariaenburgensi; Theodoro Działowski Notarida Terrestri Culmensi, ex eodem Palatinatu, ut et aliis numerosissime pro Generali felicis Coronationis nostrae Conventu congregatis, Dignitariis, Nuntiis Terrestribus, Praelatis, Canonicis, Officialibus, ac Nobilibus; necnon civitatum Cracoviensis, Posnaniensis, Vilnensis, Sandomiriensis, Leopoliensis, Petricoviensis, Lublinensis, Wschovensis et Varsaviensis Delegatis; civitatum Terrarum Prussiae, Gedanensis, Elbingensis, Thorunensis, et Mariaeburgensis, Residentibus, ad Curiam nostram Secretariis, caeterisque quamplurimid personis, Secretariis, et Aulicis nostris.
Stanislaus Augustus Rex.



Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).