Strona:Volumina legum T. 7.djvu/135

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

specialitas generalitati, nec generalitas specialitati deroget, ratificandas, et firmiter manutenendas, tum etiam conditiones, seu pacta nostra cum Ordinibus stipulata, in omnibus eorum punctis, articulis, clausulis, conditionibus, approbanda, roboranda, et confirmanda esse duximus, prout praesentibus literis nostris ratificamus, manutenemus, approbamus, roboramus, et confirmamus. Decernentes illas, et illa omnia, quae superius commemorata sunt, perpetuae, indubiae, ac inviolabilis firmitatis robur obtinere debere. Insuper verbo Regio spondemus et pollicemur, illas in praedictis earum punctis, articulis, clausulis, condditionibus firmiter, inconcusse, inviolabiliter tenere, observare, implere, et exequi, ac omnibus et singulis ex ijs satisfacere, cum effectu teneri t exequi facere. Pariter promittimus, assecuramus, ac in Nos recipimus, quod omnia per hostes finitimos injuste a Regno ac Magno Ducatu Lithuaniae, ac Dominiis eorundem, quocunque modo occupata, vel bello, vel quovis alio modo distracta, ad proprietatem et unitatem ejusdem Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, tum Provinciarum ijs annexarum aggregabimus, neque fines Regni et Dominiorum nostrorum minuemus, sed pro viribus nostris proferemus, et dilatabimus. Quodsi aliquid contra libertates et immunitates, jura et privilegia praelibatorum Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, ac caeterarum Provinciarum ijs annexarum faceremus, non servantes (quod ahsit) in toto vel in parte, id totum irritum ac inane, nulliusque momenti fore ac esse decrnimus et pronuntiamus. Quod vero supra hisce literis, privilegia, libertates ecclesiasticas, cum caeteris confirmavimus, in juramento nostro Catholicas Romanas nominavimus, id nihil omnibus Ecclesiis Graecis, et privilegijs earundem obesse debet, imo eadem in suo robore conservamus, tum et articulo juramendi huic nequaquqam derogare volumus, quod videlicet pacem et tranquillitatem inter dissidentes de religione tuebimur et manutenebimus, inconcusse, firmiter, inviolabiliter, et cum effectu Nos observaturos promittimus ac spondemus, juxta constitutiones et statuta Regni; jura quoque Terrarum Prussiae in omnibus manutenebimus, et in suo robore conservabimus. Vacantiasque omnes in Terris praedictis, juxta tenorum articuli in pactis nostris cum Republica inserti, ac de distribuendis vacantijs conclusi, conferemus, dantes insuper potestatem Cancellario et Vice-Cancellario Regni et Magni Ducatus Lithuaniae, ut has literas confirmationis generalis jurium, privilegiorum, et libertatum Regni et Magni Ducatus Lithuaniae, ac Terrarum ijs annexarum authentice sub Regni sigillo, Ordinibus, Terris, ac subditis nostris, qui eas requirent, non expectato alio mandato nostro, uter vel alter eorum extradat. In cujus rei fidem literas hasce manu nostra subscripsimus, sigillumque Regni eis appendi jussimus. Datum Varsaviae in Conventu felicis Coronationis nostrae die 4 mensis Decembris, anno Domini 1764 Regni vero nostri anno primo.
Praesentibus Reverendissimo, admodum Reverendis, Reverendis in Christo Patribus, Magnificis et Generosis, Reverendis, Venerabilibus, Genorosis ac Nobilibus:
Vladislao Pomian Łubieński Archi-Episcopo Gnesnen: Legato Nato, Regni nostri Poloniae ac Magni Ducatus Lithuaniae Primate Primoque Principe: Venceslao Sierakowski Archi-Episcopo Leopoliensi, Cajetano Sołtyk Cracoviensi, Duce Severiae, Antonio Ostrowski Cujaviensi et Pomeraniae, Ignatio Massalski Vilnensi, Theodoro Duce Czartoryski Posnaniensi et Varsaviensi, Hieronymo Szeptycki Plocensi, Antonio Wołłowicz Luceoriensi et Brestensi Lithuaniae, Joanne Łopaciński Samogitiae, Andrea Bajer Culmensi et Pomesaniae, Josepho Załuski Kijoviensi et Czernichoviae, Gabriele Wodziński Smolensciae, Episcopis; Antonio Iabłonowski Posnaniensi, Joanne Wielopolski Sendomiriensi, Palatinis; Michaele Massalski Castellano Vilnensi Supremo Exercituum Magni Ducatus Lithuaniae Duce; Ignatio Twardowski Calissiensi, Casimiro Dąmbski Siradiensi, Palatinis; Thaddaeo Ogiński Castellano Trocensi, Thoma Sołtyk Lanciciensi, Antonio Dąmbski Brzestensi Cujaviae, Anrea Zamoyski Inovladislaviensi, Augusto Duce Czartoryski Terrarum Russiae, Exercituum Regni Supremo Regimentario et Confoederationis Generalis Mareschalo, Josepho Ossoliński Vołhyniae, Michaele Rzewuski Podoliae, Petro Sapieha Smolensciae, Alexandro Sapieho Połocensi Campestri Exercituum Magni Ducatus Lithuniae Duce, Ignatio Cetner Bełzensi, Josepho Podolski Plocensi, Josepho Dewoyna Sołłohub Witebscensi, Bernaro Gozdzki Podlachiae, Casimiro Granowski Racensi, Constantino Plater Mścisłaviensi, Michaele Czapski Mariaenburgensi, Paulo Mostowski Pomeraniae, Joanne Augusto Hilzen Minscensi, Francisko Szembek Livoniae, Petro Miączyński Czerniechoviensi, Palatinis; Josepho Mielżyński Posnaniensi, Matthia Sołtyk Sendomiriensi, Rocho Zbiiewski Calissiensi, Josepho Starzeński Gnesnensi, Ioanne Mączyński Siradiensi, Thaddaeo Lipski Lanciciensi, Paulo Dąmbski Brestensi Cuiaviae, Andrea Moszczeński Inovladislaviensi, Michaele Leduchowski Vołhyniae, Thaddaeo Burzyński Smolensciae, Stanislao Sługocki Lublinensi. Adamo Brzostowski Połocensi, Ignatio Zboiński Plocensi, Michaele Suffczyński Cerscensi, Antonio Miączyński Podlachiae, Francisco Czapski Culmensi, Joanne Czarnecki Bracłaviensi, Josepho Hilzen Livoniae, tum Stanislao Chłapowski Mederecensi, Rocho Iabłonowski Vislicensi, Josepho Potkański Radomiensi, Alexandro Romer Zavichostensi, Antonio Morski Praemisliensi, Stephano Kunicki Chełmensi, Xaverio Kochanowski Czechoviensi, Antonio Gajewski Naklensi, Edvardo Garczyński Rospiriensi, Antonio Zakrzewski Biechoviensi, Josepho Głębocki Krusviciensi, Josepho Jakliński Oświecimensi, Adalberto Dąmbski Kowaliensi, Mathia Malczewski Santocensi, Basilio Walicki Sochaczeviensi, Mathia Sołtyk Varsaviensi, Javobo Zieliński Raciązensi, Joanne Rostworowski Zakroczymensi Joanne Nowosielski Ciechanoviensi, Ignatio Cieszkowski Livensi, Castellanis Regni et Magni Ducatus Lithuaniae Senatoribus; Ignatio Ogiński Mareschalco, Michaele Duce Czartoryski Cancellario, Supremis Magni Ducatus Lithuaniae; Theodoro Wessel Regni, Gregorio Fleming Magni Ducatus Lithuaniae Supremis Thesaurariis. Josepho Duce Sanguszko Curiae Magni Ducatus Lithuaniae Mareschalco, Status Ministris; Josepho Kierski Supremo Regni Secretario, Episcopo Bolinensi Suffraganeo Posnaniensi, Gabriele Junosza Podoski Spirituali Regni, ecclesiae Cathedralis Cracoviensis Praeposito, Antonio Przezdziecki Magni Ducatus Lithuaniae Saeculari, Referendariis; Casimiro Poniatowski Regni, et ex Palatinatu Belzensi, Stanislao Duce Radziwiłł Magni Ducatus Lithuaniae, Supremis Succamerariis; Rocho Kossowski Curiae Regni Thesaurario, ex Palatinatu Lanciciensi, Francisco Lubomirski Regni, Andrea Ogiński Magni Ducatus Lithuaniae, Ensiferis, altero ex