Volumina Legum. Tom VII/Denuntiatio Regis coronati

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
DENUNTIATIO.

REGIS CORONATI STANISLAI AUGUSTI.
STANISLAUS AUGUSTUS
Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, et Czerniechoviae.

Omnibus in universum Regni nostri Ducibus, Principibus, Comitibus, Baronibus, spiritualibus et saecularibus, Archi-Episcopis, Episcopis, Palatinis, Castellanis, Capitaneis, Dignitariis, Officialibus, Judicibus, ac eorum Vices-Gerentibus, tum Pro-Consulibus, Consulibus, ac quibusvis aliis Regni nostri et Magni Ducatus Lithuaniae Magistratibus, aut eorum locum tenentibus, caeterisque cujuscunque conditionis hominibus, ad quorum notitiam hae nostrae pervenerint literae, sincere et fideliter Nobis dilectis, gratiam nostram Regiam. Sincere et fideliter Nobis dilecti. Cum praeter spem et ultra studia nostra de patria ita merendi, Deo, per quem Reges regnant, sic volente, studiis Ampplissimorum Regni Ordinum unanimiter in personam nostram concurrentibus ad capessenda Regni hujus sceptra vocati, et liberis electoris populi suffragiis in Comitiis Electionis Varsaviae in diem vigesimam septimam Augusti designatis, sub die septima Septembris e cive patriae in Regem renuntiati essemus, et praestito a Nobis in ecclesia insigni Collegiata Varsaviensi Divi Joannis Baptistae solenni in pacta-conventa jurejurando, publicum Electionis decretum ac diploma accepissemus, reliquum Nobis erat, ut praefixum per Comitia Electionis hic Varsaviae Inaugurationis nostrae tempus, diem scilicet vegesimam quintam Novembris, expectaremus, quo ipsomet die in supra nominata insigni Collegiata Varsaviensi, praemisso et praestito prius ante altare majus in manibus Reverendissimi Domini Vladislai Łubieński Archi-Episcopi Gnesnensis, Primatis Primique Principis Regni et Magni Ducatus Lithuaniae, ex concepta formula actis Electionis nostrae inserta, de servandis et manutenendis juribus, privilegiis, libertatibus ecclesiasticis et saecularibus, privatis et publicis Regni, et Magni Ducatus Lithuaniae juramento, Sacro oleo uncti, et Regio diademate, quo Reges Poloniae ab antiquissimo tempore coronari solent, ritu Catholico-Romano, assistente Nuntio Apostolico, adstante et inspectante Senatu, Terrarumque Nuntiis, ac plurimis Dignitariis, Officialibus, et incolis Regni, insigniti et coronati sumus. Qua quidem Coronatione et Inauguratione nostra rite ac legitime peracta, jam quod Nobis et Reipublicae, universoque orbi Christiano faustum ac salutare sit, Deo auspice gubernacula Regni capessimus, et Nos regimini populi Divinitus traditi accinximus, recepto jam a praesentibus Dominis Senatoribus, aliisque Dignitariis et Officialibus Regni ac Magni Ducatus Lithuaniae, tum a civitatibus Cracoviensi, Posnaniensi, Vilnensi, Leopoliensi, Varsaviensi, Petricoviensi, Lublinensi, Wschovensi, compluribusque aliis, fidelitatis juramendo. Quod ad notitiam omnium et singulorum deducendo, Sinceritates et Fidelitates Vestras, quarum interest, hortamur, illisque mandamus, ut hanc Inaugurationem nostram, libertatumque ac jurium factam a Nobis confirmationem, publice in civitatibus, oppidis, parochiis, et villis diebus forensibus, aut solennioribus per Praecones, literarumque harum in locis publicis affixionem, denuntiari ac publicari, et in acta publica referri curent et faciant. Quod autem reliquum est, Sinceritates et Fielitates Vestrae intermissa tempore Interregni Officia, aut munera sua (praestito prius quamprimum juramento) reassumant. Judicia tam Terrestria quam Castrensia, causarum tam Judicialium quam Officiorum, Tribunalis itidem Regni ordinaria, ac etiam civilia, et alia quaelibet, authoritate et sub nomine nostro aut titulo exerceant, omniaque ea, quae vel ex legum praescripto, vel de more ac consuetudine ad illarum officia pertinent, jam facere incipiant, et jura tam antiqua, quam noviter sancita exequantur, dentque operam, ne jus et justitia, quae Regnorum summa praesitia sunt et firmamenta, diutius intermissa jaceant aut negligantur, pro gratia nostra, Officiorumque suorum debito. Datum Varsaviae in Comitiis felicis Coronationis nostrae. Die IV mensis Xbris anno Domini 1764, Regni vero nostri primo.
Ad mandatum Sacrae Regiae Majestatis proprium.
Andreas Zamoyski Supremus Regni Cancellarius.



Znak domeny publicznej
Tekst lub tłumaczenie polskie jest własnością publiczną (public domain), ponieważ prawa autorskie do niego wygasły (expired copyright).