Strona:Volumina legum T. 7.djvu/133

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


nis nostrae tempus, diem scilicet vegesimam quintam Novembris, expectaremus, quo ipsomet die in supra nominata insigni Collegiata Varsaviensi, praemisso et praestito prius ante altare majus in manibus Reverendissimi Domini Vladislai Łubieński Archi-Episcopi Gnesnensis, Primatis Primique Principis Regni et Magni Ducatus Lithuaniae, ex concepta formula actis Electionis nostrae inserta, de servandis et manutenendis juribus, privilegiis, libertatibus ecclesiasticis et saecularibus, privatis et publicis Regni, et Magni Ducatus Lithuaniae juramento, Sacro oleo uncti, et Regio diademate, quo Reges Poloniae ab antiquissimo tempore coronari solent, ritu Catholico-Romano, assistente Nuntio Apostolico, adstante et inspectante Senatu, Terrarumque Nuntiis, ac plurimis Dignitariis, Officialibus, et incolis Regni, insigniti et coronati sumus. Qua quidem Coronatione et Inauguratione nostra rite ac legitime peracta, jam quod Nobis et Reipublicae, universoque orbi Christiano faustum ac salutare sit, Deo auspice gubernacula Regni capessimus, et Nos regimini populi Divinitus traditi accinximus, recepto jam a praesentibus Dominis Senatoribus, aliisque Dignitariis et Officialibus Regni ac Magni Ducatus Lithuaniae, tum a civitatibus Cracoviensi, Posnaniensi, Vilnensi, Leopoliensi, Varsaviensi, Petricoviensi, Lublinensi, Wschovensi, compluribusque aliis, fidelitatis juramendo. Quod ad notitiam omnium et singulorum deducendo, Sinceritates et Fidelitates Vestras, quarum interest, hortamur, illisque mandamus, ut hanc Inaugurationem nostram, libertatumque ac jurium factam a Nobis confirmationem, publice in civitatibus, oppidis, parochiis, et villis diebus forensibus, aut solennioribus per Praecones, literarumque harum in locis publicis affixionem, denuntiari ac publicari, et in acta publica referri curent et faciant. Quod autem reliquum est, Sinceritates et Fielitates Vestrae intermissa tempore Interregni Officia, aut munera sua (praestito prius quamprimum juramento) reassumant. Judicia tam Terrestria quam Castrensia, causarum tam Judicialium quam Officiorum, Tribunalis itidem Regni ordinaria, ac etiam civilia, et alia quaelibet, authoritate et sub nomine nostro aut titulo exerceant, omniaque ea, quae vel ex legum praescripto, vel de more ac consuetudine ad illarum officia pertinent, jam facere incipiant, et jura tam antiqua, quam noviter sancita exequantur, dentque operam, ne jus et justitia, quae Regnorum summa praesitia sunt et firmamenta, diutius intermissa jaceant aut negligantur, pro gratia nostra, Officiorumque suorum debito. Datum Varsaviae in Comitiis felicis Coronationis nostrae. Die IV mensis Xbris anno Domini 1764, Regni vero nostri primo.
Ad mandatum Sacrae Regiae Majestatis proprium.
Andreas Zamoyski Supremus Regni Cancellarius.



LITERÆ
JURAMENTI PRÆSTITI
juxta formulam in actu electionis descriptam.
STANISLAUS AUGUSTUS
Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, et Czerniechoviae.

Significamus praesentibus literis nostris, quorum interest, universis et singulis. Quia in frequentia magna hominum in insigni ecclesia Collegiata Sancti Joannis Baptistae Varsaviensi, die vigesima quinta mensis Novembris anni praesentis, verbis conceptis ad Sacro-sancta Dei Evangelia, tale juramentum Ordinibus Regni et Magni Ducatus Lithuaniae praestitimus.
Ego Stanislaus Augustus Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Vołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czerniechoviaeque, per omnes Regni Ordines utriusque gentis, tam Poloniae, quam Lithuaniae, caeterarumque Provinciarum Regno Poloniae, Magnoque Ducatui Lithuaniae annexarum et incorporatarum, communi consensu libere electus, spondeo ac Sancte juro Deo Omnipotenti ad haec Sancta Jesu Christi Evangelia, quod omnia jura, libertates, immunitates, privilegia publica et privata, juri communiti utriusque gentis et libertatibus non contraria, ecclesiasticas et saeculares, ecclesiis Catholicis Romanis, Principibus, Baronibus, nobilibus, civibus, incolis et quibuslibet personis, cujuscunque status et conditionis existentibus, per Divos Praedecessores Meos Reges, et quoscunque Principes Regni Poloniae, et Magni Ducatus Lithuaniae, praesertim vero Casimirum Antiquum, Ludovicum Loiz nuncupatum, Vladislaum I Jagellonem dictum, Fratremque ejus Vitoldum M. D. Lit. Ducem, Vladislaum II Jagellonis Filium, Casimirum III Jagellonidem, Joannem Albertum, Alexandrum, Sigismundum I, Sigismundum II Augustum, Henricum, Stephanum, Sigismundum III, Vladislaum IV, Joannem Casimirum, Michaelem, Joannem III, Augustem II et Augustum III Reges Poloniae, et Magnus Duces Lithuaniae, juste et legitime datas, quae congruunt cum pactis conventis, a Nobismet juratis, tum pacta per Ordines Regni et M. D. L. Mihi tradita manutenebo, observabo, custodiam et adimplebo, in omnibus conditionibus, articulis et punctis in ijsdem expressis. Pacem quoque et tranquillitatem inter dissedentes in religione Christiana tuebor, manutenebo, nec ullo modo vel jurisdictione nostra, vel Officiorum nostrorum, et Statuum quorumvis authoritate quemquam affici, opprimique causa religionis permittam, nec ipse afficiam vel opprimam, ac ea, quae in Electione nostra Varsaviensi consti-