Strona:PL Ołtarzyk polski katolickiego nabożeństwa.djvu/241

    Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
    Ta strona została przepisana.


    Ostende nobis, Domine! misericordiam Tuam,
    Et salutare Tuum da nobis.


    Po polsku.

    Pokropisz mnie, Panie! hizopem, a będę oczyszczony;
    obmyjesz mnie, a będę nad śnieg wybielony.
    Zmiłuj się nade mną, Boże! według wielkiego miłosierdzia Twego.
    Chwała Ojcu i Synowi i Duchowi świętemu,
    jak była na początku, i teraz i zawsze
    i na wieki wieków. Amen.
    Obmyjesz mnie a będę nad śnieg wybielony.
    Okaż nam, Panie! miłosierdzie Twoje
    I zbawienie Twoje daj nam.


    Hymnus sancti Ambrosii.

    Te Deum laudamus, Te Dominum confitemur,
    Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
    Tibi omnes angeli, Tibi coeli et universae potestates,
    Tibi Cherubim et Seraphim incessabli voce proclamant:
    Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth!
    Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae Tuae.
    Te gloriosus apostolorum chorus,
    Te prophetarum laudabilis numerus,
    Te martyrum candidatus laudat exercitus;
    Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia:
    Patrem immensae majestatis,
    Venerandum Tuum verum et unicum Filium
    Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
    Tu Rex gloriae, Christe!
    Tu Patris sempiternus es Filius;
    Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum;
    Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna coelorum;
    Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris;
    Judex crederis esse venturus;
    Te ergo quaesumus, Tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
    Aeterna fac cum Sanctis Tuis in gloria numerari
    Salvum fac populum Tuum Domine! et benedic haereditati Tuae.
    Et rege eos et extolle iloos usque in aeternum.
    Per singulos dies benedicimus Te.
    Et laudamus nomen Tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
    Dignare Domine, die isto sine peccato nos custodire.
    Miserere nostri Domine, miserere nostri.
    Fiat misericordia tua Domine super nos; quemadmodum speravimus in Te.
    In Te Domine speravi; non confundar in aeternum.
    V. Benedicamus Paterm et Filium cum Sancto Spiritu.