Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/023

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

P.  Tamne fuit de te meritus bene? dic mihi, quaeso,
Scire etenim cupio singula facta viri.
R.  Singula si narrare velim, prius aetheris huius
Me lux deficiet, quam tibi cuncta canam;        20
Praeclarus vixit, vivus moriensque fefellit
Nullum: num soli non tibi notus erat?
P.  Notus erat, nomenque meas pervenit ad aures,
Sed non censebam tam meruisse bene.
R.  Hoc doluisse magis possum, quod non sua tantae        25
Gloria virtuti laus, meritisque datur.
Quis nunc est meritis, Tarnovi, par tibi primas?
Qui mihi suppetias auxiliumque feret?
Te duce fortunata fui, seu Marte cruento,
Seu pacis mea res tempore gesta fuit.        30
Hostibus horrendus fueras, pugnacibus armis
Tu mihi defensor, tu mihi murus eras.
Non te consiliis fuerat praestantior alter,
Rectis degebas quando togate domi,
Iustitiam vero quanta pietate colebas?        35
Iustitiam, inquam, quae est dulcis amica mihi.
Sanctae religionis eras sincerus amator,
Quam defendebas funera ad usque tua.
Talem non lugebo ducem? non corde dolebo
Natum, quo vivo laetificata fui?        40
At nunc ecce mei nati in mea viscera strictis
Ensibus (o miseram me) sine mente ruunt.
Ecce foris stragem crudelia bella minantur:
Nunc te Tarnovi vivere chare velim.
Quid faciam? non ipsa mihi succurrere possum,        45
Nec nati miseram rite iuvare volunt.
En orbata gemo, nulli solantur amici,
Pulsa fides, pietas, iusque, Deique timor.
Excussit mihi iam lacrimas tua tanta querela,
Quis certe tibi non condoluisse queat?        50
Attamen hunc, quaeso, cohibe respublica luctum:
Concedent superi tempora laeta tibi.
Nascetur, solum speres, Tarnovius alter,
Qui tibi firmus opem auxiliumque ferat.