de Podhajce, castellani Brzezinensis
et capitanei Krzepicensis etc.
Romani cives asini cognomen habebant,
Quarum consilio publica res viguit.
Dic, rogo, qui fuerint olim hoc cognomine dicti:
Gallus erat consul, Pollio consul erat.
Non tibi sit mirum, si nostra Polonia gaudet 5
Imperii romani instar habere viros,
De qnorum numero ecce senator Volscus habet,
Cuius stemma nitet nobile quippe caput.
P. Cur te tam maesto video respublica vultu?
Vel cur lugubri pectora veste tegis?
R. Num gaudere potest genitrix, cum natus acerbis
Occumbit fatis? nonne dolere decet?
P. Ecquis, quaeso, tuus vitales filius auras 5
Liquit tam charus, quem lacrimosa doles?
R. Et licet ipsa meos pariter pia diligo natos:
Sed quem nunc doleo charior ille fuit.
P. Credo quidem, sed dic, oro, quod nomen habebat?
Num primas aliquis magnan imusque fuit? 10
R. Dicis vera: fuit talis Tarnovius ille,
Qui mihi defensor, qui mihi murus erat.
P. Huncne adeo luges? hune charum pignus appellas?
At multis hostis dicitur esse tuus.
R. Hos potius dicas hostes, nec pignora nostra, 15
Ille decus nostrum praesidiumque fuit.