Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/024

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

R.  Haec utinam fiant, quae tu praedicis, amice,
Non tamen a lacrimis abstinuisse queo.



Epitaphium Tarnovii.

Non hic perpetuae sedes sedesque perhennis,
Est hic perpetuus sed labor atque metus.
Nunc abii in patriam felix patriamque perhennem,
Et vivam semper: mortua vita vale,
Et vos, qui me adeo moesti spectatis, amici,        5
Parcite nunc lacrimis atque valete diu.



Encomion in funere eiusdem Tarnovii
M. Pudłowski.

Herculeae vires, Pyrrhi quoque et Hectoris acta
Fortia cedant hinc Hannibalisque ducis,
Graecia magnanimum si leat, non iactet Achillem,
Cesset ad astra suos tollere Roma duces.
Non satis est vicisse viros, prostrasse leones,        5
Gazas et nitidas diripuisse domos,
Ostentare suos clypeos, iactare triumphos,
Non satis est multis imperitas se viris.
Si otus ratione animi non rexeris apte:
Vincere qui poterit hos, bene fortis erit.        10
Ergo reliquit eos post se Tarnovius omnes:
Nam semper motus rexerat ille suos.
Aequum institiamque putarat Marte priorem,
Et pietatis opus duxerat esse prius.
Inde fuit felix semper, pugnacibus armis,        15
Nomen terrorique hostibus eius erat.
Hoc monstrant fusi Moschae, Valachique, Scytaeque,
Experti propriis cladibus id miseri.
Defuit haud illi quicquam, seu fortia facta
Spectes, seu mentem consiliumque bonum.        20
Occubuit charus patriae, cunctisque probatus:
Ob cuius mortem terra Polona dolet.
Sed vivit, vivetque suum post funera nomen,
Inque dies omnes non moriturus erit.