Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/788

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


honorabilibus, Jacobo de Erczeschow decretorum doctore cancellario. Thoma Rosznowski canonicis cracoviensibus, Gallo decano kielcensi et praeposito rathiboriensi, Felice Sirzchowski decano sandecensi, Martino de Szdbik et Joanne Jastrzambski notariis curiae nostrae testibus ad praemissa.
Et ego Stanislaus Balthasaris de Sandomiria, clericus cracoviensis dioecesis publicus apostolica authoritate notarius, et coram memorato Reverendissimo in Christo Patre et Domino, Domino Joanne Dei gratia Episcopo Cracoviensi facti praesentis scriba, quia praedictis litterarum praeinsertarum exhibitioni, incorporationi et decreto earundem aliisque omnibus et singulis praemissis, dum sic ut praemititur fierent et agerentur, una cum praenominatis testibus praesens interfui, eaque omnia et singula praemissa sic fieri vidi et audivi, ideo has praesentes litteras manu propria fideliter scriptas exinde confeci, subseripsi et publicavi, et in publicam formam redegi, signoque et nomine meis solitis ac consuetis una cum appensione sigilli memorati Reverendissimi Episcopi Cracoviensis communivi et consignavi, in fidem robur et testimonium et singulorum praemissorum vocatus et requisitas.
Locus Sigilli.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privilegia et jura. vol. I. p. 13—15.


IX.

Zygmumt I., łagodząc spór między opactwem Norbertanów sandeckich a rajcami miasta, którzy rościli sobie prawo do majątku szpitalnego św. Ducha, orzeka i rozporządza w Krakowie 6. września 1518, że opat z klasztorem jest i będzie prawym panem i dzierżawcą wsi: Januszowej, Librantowej, Kwieciszowej i Boguszowej. Z dochodów tych dóbr ma dawać corocznie ubogim pewne stałe daniny, a dwaj prowizorowie, z ramienia rajców wyznaczeni, mają doglądać dobrego zaopatrzenia ubóstwa szpitalnego.
Sigismundus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiaeque Dominus et Haeres.
Significamus tenore presentium universis. Quia cum suborta esset controversia inter venerabilem et religiosum Joannem abbatem monasterii novae civitatis nostrae Sandecensem, et ejus conventum cononicorum regularium sancti Augustini ordinis Praemonstratensis ab una, ac proconsulem et consules illius civitatis