Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/787

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


Jacobi Warzecha benigno favore prosequi cupientes, et in ipsa re mature procedere volentes, ne per celerem ad praemissa decreti nostri interpositionem alicui praeiudicium videamur irrogare, nostras patentes citationum litteras in vim eridae per prius contra omnes et singulos sua interesse putantes, seu quos praesens tangere videtur negotium, duximus permittendum et publice exequendum, in quarum termino nullo penitus impugnante aut contradicente praedictum praedium, hortos, pratum et piscinam dictae communitati vicariorum invisceravimus, annexuimus, adscripsimus et incorporavimus, ac in Dei nomine invisceramus, annectimus, adscribimus et incorporamus per seniorem seu totam communitatem dictorum vicariorum et ipsorum successores regendum, gubernandum et utifruendum, nec non proventus de bonis praedictis levandum et percipiendum, iuxta ordinationem et dispositionem in resignatione praefatorum bonorum per ipsum Jacobum facta, salvis tamen oneribus realibus et personalibus, regalibus seu civilibus in et ad dicta bona seu ipsorum possessores ab antiquo impositis, quibus per hanc nostram praesentem incorporationem et ordinationem in nullo volumus derogare, de quibus oneribus solvendis seu obeundis ipsam communitatem hoc nostro decreto non eximimus in praeiudicium proventuum seu obventionum regalium vel civilium. Et ut praefatus dotator principalis suae praescriptae donationis fructus speratos consequi valeat, statuimus et ordinamus, quod praefatus senior et tota communitas vicariorum et ipsorum successores pro tempore existentes, ratione incorporationis et annexionis dictorum bonorum cum ipsorum proventibus ipsi communitati vicariorum, singulis septimanis cuiuslibet anni temporibus perpetuis unam missam de quinque vulneribus Domini Nostri Jesu Christi, pro salute animae dicti domini Jacobi dotatoris et donatoris principalis legere et complere teneantur et sint adstricti, ad quam legendam dictam communitatem vicariorum sub ipsorum conscientiis compellimus et in hoc ipsorum vicariorum pro tempore existentium conscientias oneramus. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum praesentes litteras nostras, per notarium nostrum infrascriptum scribi, subscribi sigillique nostri iussimus et fecimus appensione communiri.
Actum et datum Cracoviae in curia nostra episcopali. Anno Domini millesimo quingentesimo octavo. Indictione undecima pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini Nostri, Domini Julii divina providencia Papae secundi anno quinto, die vero Veneris quinta mensis maii. Praesentibus ibidem venerabilibus et