Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/786

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


sandecensi situm, emptum per ipsum Jacobum Warzecha et comparatum a nobili Mathia Syla, nec non hortum post fluvium Kamienica inter hortum Potykło ex una, et hortum Sowa ab altera partibus consistentem, per praefatum Jacobum Warzecha similiter emptum et comparatum ab honesta Veronica Smoczowa cive sandecensi, ac hortum post fluvium Dunajec inter bona abbatissae et conventus in Antiqua Sandecz ex una, et villam Chełmiecz situm partibus ex altera, emptum apud Stanislaum Prandota, civem et consulem neosandecensem, et piscinam ac pratum inter prata abbatis sandecensis ab una, et pratum Jarosch ex altera partibus situm, proprium paternum spectantem et pertinentem quondam ad agrum in Dąbrowa situm, quem agrum tanquam propriam haereditatem vendiderat, prout et vendidit idem Jacobus Warzecha laborioso Nicolao Niemiecz, relicto dicto prato pro usu et proprietate sua ac piscina in graniciebus praefati domini abbatis sandecensis, in fluvio alias na potoku vulgariter nuncupato Kiełbaszna, pro sustentatione totius communitatis vicariorum perpetuorum ecclesiae collegiatae sandecensis, et praesertim pro eliberatione ipsius communitatis vicariorum a solutione trium marcarum monetae et numeri polonicalium praedicatoris Polonorum dictae ecclesiae, quas annuatim ipsa ecclesia solvere tenebatur ipsi praedicatori. Ut deinceps et praefato praedio et aliis supra expressis possint solvere, dedit, donavit et assignavit, ac ad acta nostra solenniter personaliter constitutus omnia supra dicta resignavit. Munimenta vero et iura, ac resignationes bonorum supra nominatorum factas ipsi Jacobo Warzecha per possessores bonorum superius nominatorum coram nobis per praefatum Jacobum exhibitas, habentur originaliter in actis civilibus et consistorialibus sandecensibus, quas hic post sufficientem illorum remissionem propter nimiam prolixitatem et multitudinem earundem inserere omisimus.
Post quarum quidem litterarum exhibitionem et bonorum superius contentarum resignationem, fuit nobis per praefatum dominum Jacobum Warzecha dotatorem et donatorem principalem debita cum instantia supplicatum, quatenus praedictum praedium, hortos, pratum et piscinam communitati praefatae vicariorum pro sustentatione ipsorum inviscerare, annectere, adscribere et incorporare ac ecclesiasticae subiicere libertati, donationemque ac resignationem bonorum supra dictorum confirmare, ratificare, approbare, adiectis oneribus per ipsam communitatem vicariorum ratione incorporationis huiusmodi bonorum ferendis dignaremur. Nos vero Joannes Episcopus memoratus tam pia et devota desideria ipsius