Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/789

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


Sandecensis parte ab altera, de et super possesione villarum Januszowa, Librantowa, Kwieciszowa et Boguszowa, ac provisione seu administratione hospitalis pauperum ejusdem civitatis, dicentibus ipsis consulibus, praedictum abbatem et ejus conventum easdem villas indebite possidere ac utilitates et proventus ex illis percipere, eo quod ad eorum hospitale spectarent et pertinerent, cujus ipsi provisores essent et patroni. Ex adverso vero ipso abbate affirmante, possesionem villarum praedictarum ac administrationem hospitalis praefati sandecensis, ex cessione et resignatione olim consulum sandecensium illi et ejus conventui competere, idque litteris praedecessorum nostrorum et eorundem consulum demonstrante. Nos volentes hujusmodi controversiam debite complanari et nullum in hac re alicui parti praejudicium fieri, commiseramus ejusdem rei et controversiae cognitionem certis commissariis nostris, qui vocatis ad se partibus praefatis auditisque earum propositionibus et responsis ac juribus, et munimentis illarum revisis et mature discussis, tametsi sententiam tulerint in ea re inter partes praedictas, quia tamen illa abbati praedicto et ejus conventui visa est gravis et non ferenda, nos revisis denuo juribus et litteris utriusque partis praedictae auditisque illarum propositionibus et responsis, sententiam dictorum commissariorum nostrorum ita moderandam duximus et moderati sumus, decrevimusque de novo et harum serie litterarum decernimus et pronuntiamus, praefatum abbatem modernum et pro tempore axistentem cum suo conventu esse et fore verum et legitimum dominum et possesorem dictarum villarum, Januszowa, Librantowa, Kwieciszowa et Boguszowa, quodque pro eodem hospitali et pauperibus, qui in eo foventur, dare debeant et teneantur singulis annis. Ipse abbas modernus cum suo conventu, et pro tempore existentes monasterii praedicti sandecensis, debeant et teneantur ex praefatis villis et de omnibus illarum proventibus quinque marcas pecuniarum monetae et numeri regni nostri, grossis quadraginta octo marcam quamlibet computando, sex metretas alias czwiertnie siliginis, quatuor metretas ordei, unam metretam pisi, mediam metretam pultium ordeacearum vel de paganica, mediam metretam milii et quatuor centenarios salis, quod datur ex zuppis nostris Cracoviensibus, hoc est pro quolibet quartali anni unum centenarium. Consules autem ipsi sandecenses pro tempore existentes, quorum interest providere, ut pauperes in eorum hospitali degentes bene provideantur et gubernentur, et proventus ad eos spectantes, non in alios, quam in ipsorum usus et utilitatem convertantur, eligent