Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0211

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została skorygowana.


Ejus flore et odore, recreari cupimus:
Cujus fructu, nos a luctu liberari credimus.

Pulchra tota, sine nota cujuscunque maculæ:
Fac nos mundos et jucundos te laudare sedulè.
O beata, per quam data nuva mundo gaudia:
Et aperta fide certa Regna sunt cœlestia.

Per te mundus lætabundus, novo fulget lumine:
Antiquarum tenebrarum exutus caligine.
Nunc potentes sunt egentes, sicut olim dixeras:
Et egeni fiunt pleni, ut tu prophetaveras.

Per te morum nunc pravorum, delinquuntur devia:
Doctrinarum perversarum, pulsa sunt præstigia.
Mundi luxus atque fluxus, docuisti spernere:
Deum quæri, carnem teri, vitiis resistere.

Mentis cursum, tendi sursum pietatis studio:
Corpus angi, motus frangi, pro cœlesti præmio.
Tu portasti, inter casti ventris claustra Dominum
Redemptorem, ad honorem nos reformans pristinum.

Mater facta, sed intacta genuisti filium:
Regem Regum, atque rerum Creatorem omnium.
Benedicta, per quam victa mortis est versutia:
Destitutis spe salutis, datur indulgentia.

Benedictus Rex invictus, cujus Mater crederis:
Increatus ex te natus, nostri salus generis.


PARS III.

Reparatrix, consolatrix desperantis animæ:
A pressura, quæ ventura malis est, nos redime.

Pro me pete, ut quiete sempiterna perfruar:
Ne tormentis comburentis stagni miser obruar.
Quod requiro, quod suspiro, mea sana vulnera:
Et da menti te poscenti, gratiarum munera.