Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0212

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została skorygowana.


Ut sim castus et modestus, dulcis, blandus, sobrius:
Pius, rectus, circumspectus, simultatis nescius.
Eruditus et munitus divinis eloquiis:
Timoratus et ornatus sacris exercitiis.

Constans, gravis atque suavis, benignus, amabilis:
Simplex, purus et maturus, patiens et humilis.
Corde prudens, ore studens veritatem dicere:
Malum nolens, Deum colens pio semper opere.

Esto tutrix et adjutrix Christiani populi:
Pacem præsta, ne molesta nos perturbent sæculi.
Salutaris stella maris, summis digna laudibus:
Quæ præcellis cunctis stellis, atque luminaribus.

Tua dulci prece fulci supplices et refove:
Quidquid gravat vel depravat mentes nostras, remove.
Virgo gaude, quod de fraude dæmonum nos liberas:
Dum in vera et sincera Deum carne generas.

Illibata et donata cœlesti progenie:
Gravidata nec privata flore pudicitiæ.
Nam quod eras, perseveras, dum intacta generas:
Illum tractans, atque lactans, per quem facta fueras.

Commendare me dignare Christo tuo Filio:
Ut non cadam, sed evadam de mundi naufragio.
Fac me mitem, pelle litem, compesce lasciviam:
Contra crimen da munimen, et mentis constantiam.

Non me liget nec fatiget sæculi cupiditas:
Quæ indurat et obscurat, mentes sibi subditas.
Nunquam ira, nunquam dira me vincat elatio:
Quæ multorum fit malorum frequenter occasio.

Ora Deum, ut cor meum suà servet gratià:
Ne antiquus inimicus seminet zizania.
Da levamen et juvamen tuum illis jugiter:
Tua festa, sive gesta qui colunt alacriter.