Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0210

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została skorygowana.

Propter Evam, homo sævam accepit sententiam:
Per Mariam habet viam, quæ ducit ad Patriam.
Hæc amanda et laudanda, cunctis specialiter:
Venerari, prædicari, eam decet jugiter.

Ipsa donet, ut quod monet Natus ejus, faciam:
Ut finita carnis vita, lætus hanc aspiciam.


PARS II.

O cunctarum fœminarum, decus atque gloria!
Quam electam et evectam scimus super omnia.
 
Clemens audi, tuæ laudi quos instantes conspicis:
Munda reos, et fac eos donis dignos cœlicis.
Virga Jesse, spes oppressæ mentis, et refugium:
Decus mundi, lux profundi, Domini sacrarium.

Vitæ forma, morum norma, plenitudo gratiæ:
Dei templum, et exemplum totius justitiæ.
Virgo salve, per quam valvæ cœli patent miseris:
Quam non flexit, nec allexit fraus serpentis veteris.

Generosa et formosa, David Regis filia:
Quam elegit Rex, qui regit et creavit omnia.
Gemma decens, rosa recens, castitatis lilium:
Castum chorum ad polorum, quæ perducis gaudium.

Actionis et sermonis, facultatem tribue:
Ut tuorum meritorum, laudes promam strenuè.
Opto nimis, ut imprimis des mihi memoriam:
Ut decenter et frequenter, tuam cantem gloriam.

Quamvis muta et polluta mea sciam labia:
Præsumendum, nec silendum est de tua gloria.
Virgo gaude, omni laude digna et præconio:
Quæ damnatis, libertatis facta es occasio.

Semper munda et fœcunda Virgo tu puerpera:
Mater alma, velut palma florens et fructifera.