Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0209

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została skorygowana.


Omni die, dic Mariæ, mea laudes anima:
Ejus festa, ejus gesta, cole devotissima.
Contemplare et mirare, ejus celsitudinem:
Dic felicem Genitricem, dic Beatam Virginem.

Ipsam cole, ut de mole te criminum liberet:
Hanc appella, ne procella vitiorum superet.
Hæc persona, nobis dona contulit cœlestia:
Hæc Regina, nos divina illustravit gratia.

Lingua mea, dic trophæa Virginis puerperæ:
Quæ inflictum maledictum, miro transfert germine.
Sine fine dic Reginæ mundi, laudum cantica:
Ejus dona semper sona, semper illam prædica.

Omnes mei sensus ei personate gloriam:
Frequentate tam beatæ Virginis memoriam.
Nullus certè tam disertæ extat elocluentiæ:
Qui condignos promat hymnos, ejus excellentiæ.

Omnes laudent, unde gaudent, Matrem Dei Virginem:
Nullus fingat, quod attingat ejus celsitudinem.
Sed necesse (quod prodesse piis constat mentibus),
Ut intendam, quod impendam me ipsius laudibus.

Quamvis sciam, quod Mariam nemo dignè prædicet:
Tamen vanus et insanus est, qui illam reticet.
Cujus vita erudita disciplinâ cœlicâ,
Argumenta et figmenta destruxit hæretica.

Hujus mores tanquam flores exornant Ecclesiam:
Actiones et sermones, miram præstant gratiam.
Evæ crimen, nobis limen Paradisi clauserat:
Hæc dum credit et obedit, Cœli claustra reserat.