Oratio pro republica et religione

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
<<< Dane tekstu >>>
Autor Melchior Pudłowski
Tytuł Oratio pro republica et religione
Pochodzenie Melchior Pudłowski i jego pisma
Redaktor Teodor Wierzbowski
Wydawca Biblioteka Zapomnianych Poetów i Prozaików Polskich
Data wyd. 1898
Druk K. Kowalewski
Miejsce wyd. Warszawa
Źródło Skany na Commons
Inne Cały zbiór
Pobierz jako: EPUB  • PDF  • MOBI 
Indeks stron
ORATIO
pro republica et religione.


Cum res nostras iam huc delabi videamus, ut nihil nisi pericula metuenda et ultimum plane salutis nostrae discrimen nobis subeundum exspectandumque sit: non mirum videri debet cuiquam, si quivis tenuissimus licet de salute et tranquillitate communi, in qua sua contineatur, verba faciat: cum impendenti periculo excitus, cum timore quidem, ex animo tamen rebus suis consultum esse cupiat. Neque enim quisquam est tam a sensu alienus, qui et non avidissime tutus esse velit et quem discrimen vitae non move at adeo, ut omnibus rebus postpositis saluti suae non consulat, tantumque restaurandae et recuperandae studeat. Si enim is sit, qui imminens malum sciens vidensque non vitaverit: profecto non solum a ratione hominibus natura indita discedere, sed etiam belluas ipsas feritate superare videatur, praesertim cum mortalibus ipsis, id a natura tributum sit, ut se vitamque suam tueantur, dechnantque ea, quae ipsis nocitura viderentur. Bruta quoque ipsa devitare quaeque pericula videmas. Verum enimvero et si neminem esse existimo, qui salatis suae iacturam et gravius aliquod periculum non pertimescat: nescio tamen quo pacto fiat, ut multi inveniantur hi praecipue, ad quos reipublicae cura spectat et pertinet, ita obdurati, ut cum turbulentissimo in mari una nobiscum sint: tamen in tranquillisimo portu se esse putent atque ita in id incumbere negligunt, quo et se ipsos et ipsam rempublicam ex impendentibus malis eripiant. Quae quidem respublica a nobis ipsis ita misere afflicta, tam graviter vulnerata, ut vix aliquando respirandi spes illi relicta videatur. Ergo nobis etiam minimis tacendum est? ac parente nostra republica saucia relicta omnibus armis reiectis certamine cum summa et turpitudine nostra et pernicie praesenti excedendum? Minime equidem. Nam etsi multa sint, quae malam spem simul et timorem nobis ingerant, non est tamen nostrum malis instantibus succumbere et periculis ipsis non ultro pro patria sese exponere, quin potius decet omnes modos, omnes vias, omnes denique rationes, quibus et ad spem bonam perveniamus et timorem propulsemus, pervestigare atque ad salutem et nostram et reipublicae toto studio incumbere; neque video, quod illius vulneribus aliud remedium adhibere possimus: quam vos appellare, vos obtestari, ut tam misere afflictam ae in ultimo discrimine positam parentem vestram rempublicam respiciatis, vestrum consilium desiderat, vestrum patrocinium implorat, ad vos, qui mens Regiae Maiestatis estis, manus supplices tendit, ne se tot malis afflictam, tot vulneribus confectam deseratis, vestrum hoc officium est, qui ad rempublicam gubernandam acciti estis, ut rerum suarum obliti, publicae utilitati et tranquillitati serviatis. Sed (o corruptos hominum mores) quis est, qui non potius privatae quam publicae rei studeat? aut qui ex animo nobis omnibus pro officio suo consultum esse velit? Nihil fingo, o Magistratus! ita se rem habere, opes vestrae immensae, nostra autem mala, calamitates, anxietates, paupertas, iniuriae liquido id docent, quae nos ita fatigarunt, ut multi sint, qui vitam morte acerbiorem ducant. Nisi porro comitia in hoc tam periculoso tempore et mediis nostris miseriis indicta fuerint: facile iam ab omni spe futuri boni decidemus, neque enim in hanc opinionem perducemur, ut credere vellemus et rempublicam ipsam diu stare posse et nos ab istis molestiis quandoque liberos futuros esse. Haec enim sola et unica via restat, quae nos in tranquillum deducere et omnes modos, quae ad communem pacem perturbandam faciunt, praecludere possit. Quid igitur adhuc exspectatis? aut qua spe salutis tenemini? Si enim dimittitis hoc tempus, vos ipsos una nobiscum sustinendi, ad quae vos reservatis? aut quomodo tandem amissa (quod Deus omen avertat) libertate salvi esse poteratis? Nunc tempus est, si quod ante fuit, quo de salute huius regni diligentius consulere vos oportet. Res autem vestrae sunt huiusmodi, ut non expediat in iuvandis illis diutius consilia differri. Aperite modo oculos et inspicite diligentius: videbitis nunquam nos propiores fuisse tantis periculis, quam nunc sumus. Quid enim boni hoc tempore audimus? quid sentimus? quid denique videmus? nihil omnino. Extra enim hostes nobis instantes, minitantesque gravem, miserandam et foedam servitutem: intra vero legum contemptum, negligentiam magistratus, simulationem praefectorum, libidinum vim, odia intestina, caedem, rapinas, homicidia, pauperum oppressionem. Quid? haec nos salvos esse sinent? haec rempublicam nostram diu stare permittent? immo vero misere afflictam suo flore et robore destituent, nisi vos, qui illius curam suscepistis, et qui pastores rectoresque a Deo nobis constituti estis, tantis malis obviam ieritis. Sed fortassis cupit e me aliquis, quae sunt haec, quae tam diligenter officium magistratus requirant ac plane exposcant, audire? Exposcit haec expilatio bonorum, exposcunt calamitates, exposcit denique cruor et sanguis noster. Multi enim erant, qui a multis annis litibus assidue vacantes cum facultatibus et ipsam vitam amisere. Reperies plerosque a potentioribus ita afflictos, ut omnibus rebus exuti, vix quo vitam suam sustentent habeant; ceteros, qui nec habeant, unde vivant, atque ita litibus exhausti mendicare coguntur. Nemo tamen est, qui finem se adeptum et ius suum assequutum esse dicat. Denique tantae caedes fiunt, cuius rei vos etiam ipsi testes mihi esse potestis, ut nihil tutum cuiquam etiam domi suae sit. Fiunt domus invasiones, rapinae publicae, homicidia et spolia multa, ut fletum et lacrimas miseris exprimant tantas, ut etiam aethera penetrare credantur, vos tamen nihil haec movent. Audite ergo cetera. Parentes liberis non parcunt, hospes ab hospite tutus non est, in patrem filius, in matrem filia sine ullo discrimine saevit. Parva est haec iniuria, o magistratus? Non parva sane tamen vos in tanta tempestate ac fluctibus veluti in tutissimo, portu in utramque aurem dormitis. Non existimetis velim vos, qui a Deo praefecti estis, ipsum Deum, aequissimum et terribilem iudicem, poenas a vobis non exacturum, atque de manibus vestris sanguinem et iniurias nostras non flagitaturum? Certe non ad hunc finem, neque ea de causa magistratus et consiliarii praeficiuntur, ut dormiant, ut bona publica negligant, sua curent, simulatione utantur, aes cumulent, miseros a potentioribus affligi et affici patiantur: sed ut vigilent, ut bonum publicum concordes spectent, simulationem eliminent, candorem et integritatem ab exilio revocent, afflictos iuvent, liberalitate in egenos utantur, iura pauperis non eripiant, immo vero ea et ipsi observent et alios observare impellant, unius cuiusque mores et facta inspiciant, seditionibus vias praecludant, iuste iudicent et decernant, iura et iustitiam non vendant, in iudicio et senatu aequitatis non amicorum, non pecuniae rationem ducant, exemplo aliis ad honestissima quaeque sint. Sed (o nostri temporis perniciem) qui exemplo aliis esse debent, ii potius scandalo sunt. Non enim a seditionibus ipsi abstinent, immo vero ipsarum seditionum principes sunt, opprimunt debiliores, omne ius et aequum subvertunt, rei privatae et pecuniae cumulandae student, atque inde beatiores se maioribus suis putant, quo ipsi pleniores acervos pecuniae cumulaverint, divitias auxerint, magnificentiora tecta exstruxerint, vasa suppellectilem denique splendidiorem nacti fuerint. Sed fallunt edepol; tametsi enim maiores ab his superantur vestitu, villis, aedificiis, certe multa sunt, eaque praeclara magis, quibus merito superiores haberi debent. Omnes namque curas suas et studia ponebant in sententiis bene et libere dicendis, in libertate patriae tuenda, in odiis exstinguendis, denique eo modo alter cum altero de virtutibus certabant, ut intelligerent homines, quis esset melior, non qui senator ditior. Et hac ratione rempublicam ipsam semper florentem conservabant. Quo etiam, modo si ad exteras gentes et populos oculos converterimus, regna et imperia conservata malis artibus deinde collapsa esse constat. Exemplo nobis sit romanum amplissimum illud imperium, in quo cum iustitia leges omnes, publicae rei cura, privatae contemptus vigebant, boni mores colebantur, denique pro virtute cives inter se certabant: tutissima omnia fuere; postquam autem pro aequitate iniustitia, pro legibus vis, pro reipublicae cura privatum studium irrepsere ac pro vitiis certare coeperunt, simul cum ipso imperio omnes periere. Quid? putatis vos vitia ista seu artes malas non eandem quoque vim apud vos habituras, quam apud Romanos olim habebant? utinam autem non habeant, id nos ex animo optamus; sed mihi credite tantam vim vitiorum esse, ut nihil esse possit tam firmum, tamque bene munitum, quod non ipsis prosterni ac profligari queat. Si enim Caesar et Pompeius de sua superbia et ambitione, ipsa denique avaritia aliquid demisissent, ad ipsamque concordiam animum inchnavissent et rebus propriis publicam salutem praeposuissent: profecto nec se ipsos, nec ipsum statum florentissimae reipublicae in id discrimen perduxissent. Iacet ergo imperium amplissimum quondam et augustissimum, non manu hostili, non armis externis, sed ipsis vitiis ac dissensione interna prostratum. Ne autem et nos ad hunc scopum perveniamus, scilicet, ne pulcherrima libertate amissa, tetram, foedamque servitutem aliquando serviamus, ad vos supplex manus tendit patria communis, vobis vitam omnium nostrum, vobis aras, penates, vobis omnia templa deorum atque delubra commendat, atque hoc vos per liberos atque parentes vestros rogat: subvenite afflictae, ite obviam iniuriae; nolite pati regnum hoc per socordiam et vitia tabescere, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos coniuges, liberosque et fortunas vestras, regni Poloniae nomen salutemque defendite. Non minus autem vobis consultandum est de externo, quam de interno hoste, neque putetis hoste domi incluso, foris vos bene bella gesturos, cum domi pax firmari et non aliunde peti debet. Sed vos speratis fortasse, nihil hic vobis timoris superesse et non restinctis domi odiis atque inimicitiarum scintillis pro animi sententia bella vos confecturos. At nobis contra videtur, quo modo enim foris tuti bene eritis, si domi tutum nihil vobis erit? Domi hostis est, intus inclusum periculum est: cum luxu et avaritia aliisque sceleribus nobis certandum est, quae ita nos possederunt, ut facilius hostis externus profligari, quam haec frangi possint. Quae est enim illa vestitus, cibi et alia id genus superfluitas? quae vero in cumulanda pecunia aviditas? Vix hic poterit tam cito acquirere, quam ille eripere paratus est. Id igitur unum vobis ante oculos proponite, ut pacem primo intra regnum firmetis, iustitiaeque radices optime figatis, incumbatis denique in id iisdem animis, vocibus et voluntate, quo amissa recuperentur, debilitata confirmentur, diminuta augeantur, negligentia collapsa summa diligentia et studio reparentur, suoque loco mota restituentur: tum demum omnes res etiam belli negotium nobis ex animo cedet: alioqui frustra conamur suis relictis aliena ire oppugnatum. Cum autem nihil bene non modo perfici, sed ne aggredi quidem, sine singulari Dei benignitate possit, huc animos vestros intendite, ut ipsa religio (sine qua nihil firmum et tutum in republica ullo modo esse potest), a patribus nostris inviolate culta et observata, in suis stet sedibus, quam licentia hominum ad hunc scopulum perduxit, ut laniata atque discissa a multis non modo retineatur, sed ne agnoscatur quidem. Quid? parcitur delubris deûm? immo vero ornamentis suis arae divum spoliantur, fana, quae nostri maiores religiosissimi mortales fecere, subvertuntur, atque ita longe in hac re progreditur, ut liceat cuique impune fana et locos sacros deturpare, irridere et (horresco referrens) ipsos denique divos contemnere blasphemareque, ac quod omnium maius est, omnia haec Rege cum senatu spectante fiunt. Quae est ista tua conniventia, o Magistratus? in ore omnium vestrum haec fieri permittitis? vestram auctoritatem quilibet turpissimus licet et sceleratissimus ludibrio habet, o tempora, o mores! Divinae res in praesentia senatus ipsins etiam Regis subvertuntur, et haec quisque pro arbitrio suo in hanc et illam partem inchnare non timet. Hae sunt abominandae faces, hae sunt illae flammae, quibus exarsurum est hoc regnum (Dii haec poenitus atertanv) sperandum sit. Nam Deus ipse, si quod fert, hoc profecto scelus nequaquam ferre potest. Minatur enim omnibus regnis per prophetam voce terribili, ut nisi permanserint in fide, corruant foeda ruina. Ad hanc vocem evigila, o Magistratus! occurre malo tam lato, per tuam conniventiam incenso, sicque habeto nihil intollerabilius existimari et inveniri unquam posse, quam inferre delubris deorum immortalium sceleratas faces, nihil indignius dici, quam vitam a patria susceptam ad illius pernitiem calamitatemque conferre. Perpetrantur haec omnia die hodierno, omnesque concorditer et deorum templis vim inferre, et patriae salutem eripere conantur, sed haec te duce et authore, o Magistratus! Non enim in ipsis principiis obstitisti, neque putaras primum omnium fuisse, auctores malorum istorum multare poenis, sceleribus suis dignissimis, clademque omnium crudelissimam e visceribus reipublicae propulsare. Non tenuisti exempla maiorum atque omnium gentium auctoritatem, qui semper summas ac singulares poenas in eo genere hominum consumendas putabant, putantque, qui rationes habuissent, aut immutandae praevaricandaeque religionis, aut conturbande publicae libertatis. Cuiusquidem publicae pacis conturbatio hinc potissimum fit, cum religio perturbatur. Quam autem sit terribilis ipsius religionis immutatio (ut ceteras nationes omittam et ad vicina veniam) monstrat hoc nobis armis virisque potens Germania, quae dum, prisca religione spreta, novum dogma sequitur, aras exterminat, matris sanctae ecclesiae iugum tollerare recusat, ad eandem venerat metam, ut ipsa nisi arma converteret, quot illic hominum millia ex religionis varietate caesa? quot rura vastata? quot agri populati? quot gladii sanguine humano cruentati sunt? ita certe ut si externus hostis isthuc adesset, maiorem vim illis et damnum inferre non potuisset. Tu autem quid exspectas, o Polonia? Si enim haec nobilissima gens dignam pro factis retulit poenam, ne et tu nisi quamprimum ex ista colluvie evolas, idem tibi evenire speres. Varietas ipsa quoque, non minus exitio fuit regnis et dominiis multis. Hac sola Graecia ab stirpe interiit, hac Romanorum imperium potentissimum concussum est, hac et alia multa regna cecidere. Haec est sola urbium, civitatum regionumque pernicies, pacis et tranquillitatis populatrix. Nonne et hac abundat Polonia? immo vel maxime omnium. Hic probat sancita divina patrum, ille idola esse clamat. Placet hoc illi, displicet huic, delectat licentia carnis istum, ille vero eam abominatur. Quis non ingemiscat, tot in partes ecclesiam Dei dissectam esse videns? Tractantur res divinae a cerdonibus, piscatoribus, sartoribus, coquis et id’genus hominum, prophana manu, ne dicam sacrilega, contaminantur. Magistratus vero quid? pastores etiam quid? Magistratus siquidem tacet, et tacendo quodam modo malis rebus assentiri videtur; pastores autem ereptam sibi potestatem docendi clamant. Quid tum postea? Et magistratus officio suo deesse putatur et pastores, ad quos haec cura praecipue spectat et pertinet, stertunt ad mediam usque diem, genium curant, rumorem captant. O miseram rempublicam, in qua quisque pro libito suo vivit et in qua alter in alterius negotia impune sese intrudit. Hoc igitur providete, ut suo quisque sit intentus officio, ut qui sint consiliarii, honestum principis et bonum publicum concordes spectent; qui misteriis et sacris iucumbunt, non implicent se saecularibus negotiis; qui concionatores et theologi, recta doceant, vitia insectentur, nec ultra ecclesiae septa ferantur; romipetae qui sunt, viros probos et quietos non turbent; qui iudices, iuste iudicent, qui iurisconsulti, lites moderentur, non serant; qui causidici, non sint bilingues et praevaricatores; qui praefecti — non deglubant; qui conductores — non spolient, qui mercatores — non fallant; qui aratores — aratrum tractent; qui artifices opificesque sunt, suis artificiis insistant, de pellicula cerdo, non de divinis aut publicis rebus, nec sutor ultro crepidam iudicet. Quod cum factitatum primo fuisset, profecto aliam rempublicam nunc haberemus, et si nunc factum fuerit, aliam iamque pulcherrimam brevi habebimus. Per omnia igitur, quae sunt vobis in vita charissima, patria communis nostra plorans vos obsecrat, providete iterum atque iterum, ne per ignaviam ac socordiam perichtemur. Eripite vitam omnium nostrum a miseranda crudelitate, protegite magistratus vestros ab inaudita ignavia et negligentia et expergescemini obsecro, diligenterque prospicite, ut populus aut hic aut ille sit, non sint tot tituli, non hic papista, non hic lutheranus, aut sacramentarius vocetur: sed omnes uno et eodem insigni gaudeamus; quod nisi feceritis, ecce hostes undique nobis instant, quos Deus uti spero, nisi ad officium redierimus, in colla nostra vindices misit et quasi securim ad radicem posuit. Spectant enim hi per parietem ad nostras dissensiones, nec iam servitutem nostram amplius, sed irati sanguinem concupiscunt, quibus nihil prius esse poterit, quam cruor, quam flumina christiani sanguinis, quam ante oculos trucidatio mortalium. Moveat ergo iam vos imprimis metus vindictae Domini pro violatis templis, aut pro non exactione poenarum de istis, qui templa violant. Moveat pulcherrima libertas, moveat iam instans periculum patriae. Moveant bona et possessiones vestrae, moveant fletus et lacrimae nostrae, moveant parentes, coniuges, liberique vestri. Moveant denique dii penates; moveant arae, foci; moveant fortunae omnes vestrae; moveat etiam vos vestra ipsorum salus. Enitemini id consiliis, vocibus et voluntate una, ut et nos a tantis maliseliberetis, et officio suo in hac rerum omnium desperatione satisfaciatis. Neque enim vos stare potestis, nobis languentibus, neque nos vobis deficientibus.

DIXI.




Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronach autorów: Melchior Pudłowski, Teodor Wierzbowski.