Sive petis manibus calamos, sive ora recludis: Et calamum dulcem et ora diserta refers.
Inclita nam Pallas, Orichovi, et magnus Apollo Munere te tanto duxerat esse parem.
Ut posses manibus calamos atque ore referre; 5 Sunt pauci tantum, qui meruere decus.
Graccia grandiloquum duntaxat magna Periclem Et iactat Marcum Roma superba suum:
Quod fontes poterant defendere fulmine linguae Et poterant trepidos solvere saepe reos. 10
Non minus ipse tuas potis est extollere laudes Sarmata quisque bonus, si modo recta sapit.
Defendunt illi vitiis fastuque nocentes: Tu populum purgas ecclesiamque Dei.
Sive igitur calamos laxaveris atque diserta 15 Ora recluseris: o quam tua verba nitent?
Pars stupet, altiloquae donum immortale Minervae, Utque cohortanti deffluat ore Sophos.
Pars stupet, ut varie oppugnas haec perfida monstra, A quibus indigne temnitur ecclesia. 20
Perfida monstra petis verbis strictaque securi, Quae hic concussa iacent, arte manuque tua.
Stancare, quem dices, qualemve putaveris illum, Quem docta en Pallas Marsque superbus amat?
Stancare, frustra tuas obiicis ad proelia vires, 25 Cassus tu causa, spes tibi nulla manet.
Iupiter ipse tua haec, Orichovi, coepta secundet; Intrepidus pugnes, hoc duce victor eris.
Non igitur cesset tua sternere castra malorum: Dura securis, qua monstra maligna petis. 30
↑Wiersz drukowany w dziele Orzechowskiego „Chimaera" (Coloniae,
1562, 1563); odnosi się do ryciny, przedstawiającej autora, który siekierą zabija ziejącego jadem i ogniem potwora.