Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/038

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Ta strona została przepisana.

exteras gentes et populos oculos converterimus, regna et imperia conservata malis artibus deinde collapsa esse constat. Exemplo nobis sit romanum amplissimum illud imperium, in quo cum iustitia leges omnes, publicae rei cura, privatae contemptus vigebant, boni mores colebantur, denique pro virtute cives inter se certabant: tutissima omnia fuere; postquam autem pro aequitate iniustitia, pro legibus vis, pro reipublicae cura privatum studium irrepsere ac pro vitiis certare coeperunt, simul cum ipso imperio omnes periere. Quid? putatis vos vitia ista seu artes malas non eandem quoque vim apud vos habituras, quam apud Romanos olim habebant? utinam autem non habeant, id nos ex animo optamus; sed mihi credite tantam vim vitiorum esse, ut nihil esse possit tam firmum, tamque bene munitum, quod non ipsis prosterni ac profligari queat. Si enim Caesar et Pompeius de sua superbia et ambitione, ipsa denique avaritia aliquid demisissent, ad ipsamque concordiam animum inchnavissent et rebus propriis publicam salutem praeposuissent: profecto nec se ipsos, nec ipsum statum florentissimae reipublicae in id discrimen perduxissent. Iacet ergo imperium amplissimum quondam et augustissimum, non manu hostili, non armis externis, sed ipsis vitiis ac dissensione interna prostratum. Ne autem et nos ad hunc scopum perveniamus, scilicet, ne pulcherrima libertate amissa, tetram, foedamque servitutem aliquando serviamus, ad vos supplex manus tendit patria communis, vobis vitam omnium nostrum, vobis aras, penates, vobis omnia templa deorum atque delubra commendat, atque hoc vos per liberos atque parentes vestros rogat: subvenite afflictae, ite obviam iniuriae; nolite pati regnum hoc per socordiam et vitia tabescere, consulite vobis, prospicite patriae, conservate vos coniuges, liberosque et fortunas vestras, regni Poloniae nomen salutemque defendite. Non minus autem vobis consultandum est de externo, quam de interno hoste, neque putetis hoste domi incluso, foris vos bene bella gesturos, cum domi pax firmari et non aliunde peti debet. Sed vos speratis fortasse, nihil hic vobis timoris superesse et non restinctis domi odiis atque inimicitiarum scintillis pro animi sententia bella vos confecturos. At nobis contra videtur, quo modo enim foris tuti bene eritis, si domi tutum nihil vobis erit? Domi hostis est, intus inclusum periculum est: cum luxu et avaritia aliisque sceleribus no-