Historya Nowego Sącza/Tom III/Dodatek IX

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
<<< Dane tekstu >>>
Autor Jan Sygański
Tytuł Dodatek IX
Pochodzenie Historya Nowego Sącza
Tom III. Zabytki dziejowe miasta
Wydawca Nakładem autora
Data wydania 1902
Druk Drukarnia Wł. Łozińskiego
Miejsce wyd. Lwów
Źródło Skany na Commons
Inne Cały tom III
Pobierz jako: Pobierz Cały tom III jako ePub Pobierz Cały tom III jako PDF Pobierz Cały tom III jako MOBI
Indeks stron


IX.

Zygmunt I., łagodząc spór między opactwem Norbertanów sandeckich a rajcami miasta, którzy rościli sobie prawo do majątku szpitalnego św. Ducha, orzeka i rozporządza w Krakowie 6. września 1518, że opat z klasztorem jest i będzie prawym panem i dzierżawcą wsi: Januszowej, Librantowej, Kwieciszowej i Boguszowej. Z dochodów tych dóbr ma dawać corocznie ubogim pewne stałe daniny, a dwaj prowizorowie, z ramienia rajców wyznaczeni, mają doglądać dobrego zaopatrzenia ubóstwa szpitalnego.
Sigismundus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiaeque Dominus et Haeres.
Significamus tenore presentium universis. Quia cum suborta esset controversia inter venerabilem et religiosum Joannem abbatem monasterii novae civitatis nostrae Sandecensem, et ejus conventum cononicorum regularium sancti Augustini ordinis Praemonstratensis ab una, ac proconsulem et consules illius civitatis Sandecensis parte ab altera, de et super possesione villarum Januszowa, Librantowa, Kwieciszowa et Boguszowa, ac provisione seu administratione hospitalis pauperum ejusdem civitatis, dicentibus ipsis consulibus, praedictum abbatem et ejus conventum easdem villas indebite possidere ac utilitates et proventus ex illis percipere, eo quod ad eorum hospitale spectarent et pertinerent, cujus ipsi provisores essent et patroni. Ex adverso vero ipso abbate affirmante, possesionem villarum praedictarum ac administrationem hospitalis praefati sandecensis, ex cessione et resignatione olim consulum sandecensium illi et ejus conventui competere, idque litteris praedecessorum nostrorum et eorundem consulum demonstrante. Nos volentes hujusmodi controversiam debite complanari et nullum in hac re alicui parti praejudicium fieri, commiseramus ejusdem rei et controversiae cognitionem certis commissariis nostris, qui vocatis ad se partibus praefatis auditisque earum propositionibus et responsis ac juribus, et munimentis illarum revisis et mature discussis, tametsi sententiam tulerint in ea re inter partes praedictas, quia tamen illa abbati praedicto et ejus conventui visa est gravis et non ferenda, nos revisis denuo juribus et litteris utriusque partis praedictae auditisque illarum propositionibus et responsis, sententiam dictorum commissariorum nostrorum ita moderandam duximus et moderati sumus, decrevimusque de novo et harum serie litterarum decernimus et pronuntiamus, praefatum abbatem modernum et pro tempore axistentem cum suo conventu esse et fore verum et legitimum dominum et possesorem dictarum villarum, Januszowa, Librantowa, Kwieciszowa et Boguszowa, quodque pro eodem hospitali et pauperibus, qui in eo foventur, dare debeant et teneantur singulis annis. Ipse abbas modernus cum suo conventu, et pro tempore existentes monasterii praedicti sandecensis, debeant et teneantur ex praefatis villis et de omnibus illarum proventibus quinque marcas pecuniarum monetae et numeri regni nostri, grossis quadraginta octo marcam quamlibet computando, sex metretas alias czwiertnie siliginis, quatuor metretas ordei, unam metretam pisi, mediam metretam pultium ordeacearum vel de paganica, mediam metretam milii et quatuor centenarios salis, quod datur ex zuppis nostris Cracoviensibus, hoc est pro quolibet quartali anni unum centenarium. Consules autem ipsi sandecenses pro tempore existentes, quorum interest providere, ut pauperes in eorum hospitali degentes bene provideantur et gubernentur, et proventus ad eos spectantes, non in alios, quam in ipsorum usus et utilitatem convertantur, eligent ex nunc et alio tempore, quo oportunum et expediens fuerit, constituentque et deputabunt duos viros idoneos ad colligendum et percipiendum census et redditus praefatos, quos eosdem ii ipsi duo viri seu economi pauperibus et infirmis illius hospitalis subministrabunt, et rationem de omnibus et singulis perceptis et distributis ipsi abbati et consulibus reddent. Insuper mortuaria, hoc est res post obitum alicujus infirmi derelictae, cedere debebunt pro infirmis ejusdem hospitalis, et non pro abbate et ejus conventu, qui quidem abbas se etiam non intromittet de pecunia impetrata et in pixide reposita, sed economi duo praedicti illam in sua potestate habebunt, et pro victu pauperum distribuent. Introitales etiam seu inemptionales ipsis infirmis ejusdem hospitalis cedere debent, et dispensationi economorum eommittentur. Decernimus insuper, hospitale praefatum debet habere semper liberum usum sylvarum et nemorum in bonis et villis praedictis, juxta antiquam consuetudinem. Harum testimonio litterarum, quibus sigillum nostrum est appensum.
Actum et datum Cracoviae feria secunda proxima ante festum Nativitatis Gloriosissimae Virginis Mariae. Anno Domini millesimo quingentesimo decimo octavo, regni nostri anno duodecimo.
Sigillum magnum cereum pensile.
Petrus episcopus vicecancellarius regni. Relatio Reverendi in Christo Patris Domini Petri[1], Episcopi Premysliensis et Regni Poloniae Vicecancellarii.
Kopia z XVIII. wieku. Summarium privil. f. 21—22.


Przypisy

  1. Piotr Tomicki, biskup przemyski 1514—1520, następnie poznański 1520—1523, wreszcie krakowski 1524—1535.


Tekst jest własnością publiczną (public domain). Szczegóły licencji na stronie autora: Jan Sygański.