Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/814

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


Significamus praesentibus litteris nostris quorum interest universis et singulis, supplieatum nobis esse nomine honorabilium vicariorum ecclesiae collegiatae sandecensis tituli Sanctae Margarethae, ut in venditionem praedii Kurczowski dicti in suburbio civitatis nostrae Sandecensis, post fluvium Kamienica dicti, inter praedia Wierzbieciński et Rabrocki parte ab utraque siti, per honestum Stanislaum Stroski, civem sandecensem, ipsis vicariis coram indicio civili exposito bannito et actis iudiciariis sandecensibus feria quarta post festa Pentecostes proxima Anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo tertio in perpetuum factam consentire, eamque authoritate regia approbare, confirmare, et ratam gratamque habere dignaremur. Cui quidem supplicationi uti iustae et rationi consonae benigne annuentes, eam praedicti praedii eiusque attinentiarum omnium et singularum in ipsa inscriptione plenius descriptarum venditionem et emptionem pro iure nostro regio et interesse, quod nobis in hoc genere competit, approbandam et ratificandam esse duximus, uti quidem approbamus et ratificamus praesentibus litteris nostris, eamque inscriptionem ita firmam et ratam in perpetuum esse volumus, acsi eam antea consensus noster antecessisset, bonaque superius expressa libertati et immunitati ecclesiasticae adscribimus et incorporamus, iuribus tamen nostris regiis et oneribus Reipublicae atque civilibus salvis ibidem semper inanentibus. In cuius rei fidem praesentes subscriptas sigillo regni nostri consignari mandavimus.
Datum Cracoviae die decima quinta mensis martii. Anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo octavo, regni vero nostri anno primo.
Sigismundus Rex.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privil. vol. I. p. 21.


XVIII.

Dekreta reformacyjne, wydane dla kollegiaty sandeckiej w r. 1597 przez kardynała Jerzego Radziwiłła, księcia-biskupa krakowskiego.
Georgius miseratione divina sancti Sixti Sacrae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Radzivilus, nuncupatus perpetuus administrator Episcopatus Cracoviensis et Ducatus Severiensis, Dux Olycae et Nieśwież, universis et singulis praesentibus et fu-