Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/813

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


Kempiński, vladarium sandecensem, et spectabilem ac famatum Erasmum Karcz, consulem sandecensem, ut in se functionem tutoriae executoriamque testamentalem secundum voluntatem suscipere dignentur, et hoc ne honesta Agnes ipsius uxor aliquas differentias post mortem ipsius habeat, sed ut eam ab impetitione quarumcunque personarum defendant tueanturque. Quam tutoriam functionemque executoriae praefati generosus dominus Stanislaus Kempinski et spectabilis ac famatus Erasmus Karcz, petitioni praenominati spectabilis ac famati domini Petri Piwniczny annuentes, in se ultro benevoleque susceperunt, promittentes eiusdem voluntati satisfacere, ut omnia debitum finem sortiri possint, Deus Omnipotens eis merces erit ipsaque reservire curabit. Quod testamentum quando ad pristinam sanitatem redierit, in omnibus punctis, clausulis et conditionibus potens erit cassare et in nihilum redigere, prout sibi omnem facultatem et potestatem cassandi et in nihilum redigendi reservavit, dominium sibi et usumfructum in his supraexpressis bonis in toto reservando ad extrema tempora vitae suae, quod solidatum est. Cui schedae manus propriae dominorum executorum fuerunt adiunctae et subscriptae: Stanislaus Kempiński, vladarius sandecensis, Erasmus Karcz. Ex actis iudiciariis sandecensibus extractum.
Nos itaque huic supplicationi benigne annuentes, hoc idem testamentum in omnibus et singulis eius clausulis et conditionibus praesentibus approbamus, ratificamus, decernentes id robur debitae firmitatis habere obtinereque temporibus perpetuis. In cuius rei fidem et evidentius testimonium sigillum nostrum exprimi iussimus manuque nostra praesentes subscripsimus.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privil. et jura. vol. I. p. 34—37.

XVII.

Stanisław Stroski, ławnik sandecki, sprzedaje w r. 1583 księżom wikarym kollegiaty folwark Kurczowski za 450 złp. Zygmunt III. zatwierdza tę transakcyę majątkową, w Krakowie 15. marca 1588.
Sigismundus Tertius Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviae, Samogitiae Livoniaeqne, nec non eadem gratia designatus Rex Sueciae Magnique Ducatus Inflandiae Princeps.