Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/792

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


civitatem, et super aquae ductu clausura victura (?) et aliis circumstantiis valde multis assidua contentio versaretur, quae etiam utpote pacis aemula et satrix zizaniae in medium nostri suae sparserit semina pravitatis, nos autem sane advertentes ex huiusmodi nostrorum praedecessorum dissensionum reliquiis nedum nobis, sed et nostris successoribus posse verisimiliter plura mala peiora prioribus succrescere et turbulentius provenire, viam et aditum ipsis quantum possibile videbatur viris idoneis Deo propitio praeclusimus, rancores simul et odia ex eisdem pullulancia radicitus extirpando. Ex conniventia siquidem Serenissimae Reginae Hedvigis senioris reginae Poloniae, gubernatricis civitatis et territorii sandecensis, mediante honorabili viro domino Zbiszcone praeposito cracoviensi, et discretis viris Petermanno et Ulmanno civibus sandecensibus, ad hoc salubre negotium per nos electis et per dictam dominam reginam specialiter deputatis, talis concordia inter nos et ordinatio, sub ratihabitione venerabilis Patris et Domini nostri domini Joannis Episcopi Cracoviensis et sui capituli, per commutationis modulum intervenit: Videlicet quod praefati advocati et eorum successores idem molendinum iure proprietatis et dominii cum plena libertate, qua ipse plebanus et sui successores illud hactenus possederant et tenebant, perpetuis temporibns iare haereditario libere possidebunt. Et viceversa plebanus praedictus et sui successores per commutationis titulum tres pannicidarum cameras et duas bancas sutorias, et unum macellum carnificum ac unam cameram institoriam, quae ad ipsos advocatos communiter pertinebant, iure proprietatis et dominii cum omnimoda libertate, qua ipsi et eorum progenitores liberi et sine quavis contributione, solutione, exactione et servitio qualicunque hactenus possederunt et tenebant, a festo beati Martini proxime affuturo signanter nomine suae ecclesiae supradictae perpetuis temporibus iure haereditario cum omnimoda utilitate et melioratione possidebunt. Hoc signanter adiecto, quod dictus plebanus et sui successores molere sua frumenta pro pane et braseo pro cerevisia quantum suae curiae et familiae sufficit in quocunque molendino advocatorum eorundem et suorum successorum moluerunt sine metreta qualibet et mercede ac sine dolo et malitia ac contradictione cuiuslibet molendinatoris vet domini molendini liberam et omnimodam liabeant facultatem. Ita tamen quod ipsi plebani sua frumenta et brasea suis equis et curribus introducere et reducere et suum ad hoc adhibere nuncium tenebuntur. Quae quidem frumenta et brasea plebanorum multis illis, quae antea in