Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/793

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


molendinum adducta fuerunt, mox et sine contradictione qualibet ipse molendinator ponere in cophinos et fideliter ac utiliter molere teneatur. Verum si ex culpa seu procuratione dictorum advocatorum ecclesia Sancti Adalberti per alicuius potentiam praemissis reditibus privaretur vel infringeretur libertate, ex tunc idem molendinum ad ius et proprietatem eiusdem ecclesiae revertatur. In cuius rei memoriam et efficaciam firmiorem praesentes appensione sigillorum inclytae dominae reginae praedictae et communitatis civium sandecensium ac nostrorum procuravimus communiri.
Actum in Dambrowa villa domini Zbisconis praepositi praedicti et confirmantis, in praesentia dominae reginae praedictae in Antiqua Sandecz, et publicatum in civitate Nova Sandecz coram konsulibus et scabinis in iudicio bannito, facta resignatione hinc et inde omnium praemissorum sub Anno Domini 1337 in octava Petri et Pauli Apostolorum. Praesentibus nobilibus viris dominis, Strzezone de Unikow procuratore dominae reginae saepedictae. Andrea subdapifero eiusdem, Sciborio de Lukowic, et viris discretis Nicolao Cuteri, Joanne Grebii, Nicolao Gordibiro viris consularibus, Hedino, Germano, Hervico et Helingo scabinis et aliis pluribug; fide dignis.
Nos igitur ipsorum iustis precibus annuentes ordinationem, permutationem et concordiam supradictas, utpote tam personis quam ecclesiae utiles et salubres, ratas et gratas liabentes ac ipsas perenniter et inviolabiliter durare volentes, authoritate praesenti confirmamus. In cuius rei testimonium has nostras literas ipsis dari volumus nostrorumque sigillorum munimine roboramus, sub Anno Jncarnationis Domini 1337 quinto nonas octobris. Praesentibus honorabilibus viris dominis, Bodzanta decano, Jaroslao archidiacono, Zbyscone, praeposito, Petro scholastico, Jacobo custode, et plurimis cononicis cracoviensibus in capitulo generali congregatis.
Nos itaque Sigismundus Rex praefatus considerantes praesentes literas, esse salvas, illaesas, non viciatas, et omni prorsus sinistrae suspitionis serupulo carentes, eas innovari mandavimus authoritate nostra regia in omnibus et singulis illarum punctis, clausulis, et articulis approbavimus, ratificavimus et confirmavimus, approbamusque, ratificamus et confirmamus, decernentes, promulgationem nec non facultatem liberam molendi frumenta in molendinis vicariis praefatis personae olim plebani sandecensis, cui suecesserunt derelictis, aliaque omnia et singula in eisdem literis contenta robur perpetuae firmitatis habitura esse. Qaia autem