Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/209

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


tionem et reparationem Civitatis praedictae; quandoquidem plaerique ex subditis nostris, ferrum, chalybemque, aes et euprum eiudmodi, ex Hungaria in Regnum et Dominia nostra vehentes, illud in Civitate Sandecensi deponere nolunt, mandamus Sinceritati tuae, ita omnino habere volentes, ut in transgressoribus huiusmodi subditis nostris, et id genus aliis, quicunque depositiones eiusmodi rerum in Civitate Sandecz, iuxta praeseriptum Privilegii, facere noluerint coercendis modis opportunis et in ipso Depositorii Privilegio expressis, civibus ipsis praesto sit, et ne quid eo nomine in iuribus suis iacturae civitas ipsa percipiat, auctoriatate Officii sui, quoties opus fuerit, consulat. Secus pro gratia nostra ne fecerit.
Datum Anno Domini 1555, Regni nostri XXVI.
Ad mandatum Sacreae Majestatis Regiae propium.

Oryginał bez pieczęci, dobrze zachowany, znaleziony pomiędzy zarzuconymi aktami miejskimi.

II.

Jan Kazimierz zatwierdza wszystkie przywileje, nadane Nowemu Sączowi przez poprzedników swoich, na sejmie koronacyjnym w Krakowie 30. stycznia 1649 r.

Joannes Casimirus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Smolensciae, Czernichoviaeque, nec non Suecorum, Gothorum, Vandalorumque haereditarius Rex.
Significamus praesentibus litteris Nostris, quorum interest universis et singulis. Inter praecipuas regnantium curas hanc primam et potissiman inesse Nobis debere fatemur, ut ii, quorum sine votis, sine suspiriis, sine litteris quoque et suffragiis incliti Regni istius adepti aumus gubernacula, agnoseant reciprocam regalis Nostrae beneficentiae et promptae voluntatis testificationem. Quare, cum ad Civitatem Nostram Cracoviensem pro felici Coronationis Nostae tempore venissemus, universique non solum Status et Ordines ac universa Nobilitas, sed etiam minoris conditionis civitatum nuntii et cives subditique Nostri obviam Nobis gratulatum effusi auspicia Regni Nostri cohonestassent, inteque alios Civitatis Nostrae finitimae Sandecensis, in Palatinatu Cracoviensi sitae. Spectabiles Stanislaus Kopeć et Joannes Krzyżanowski Consules eiusdem Civitatis Nostrae Neosandecensis nuntii ad Nostrae Maiestatis thronum venientes debitum Nostrae Maiestati iuramentum praestitissent, iuraque et privilegia sua a Serenissimis Praedecessoribns Nostri Re-