Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/208

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.


DODATKI.

I.

Zygmunt August poleca Janowi Ocieskiemu, kanclerzowi wielkiemu koronnemu, staroście grodowemu sandeckiemu, ażeby dochody ze składu kruszców w Nowym Sączu obracano na zaopatrzenie i naprawę warowni miejskiej (1555 r.)

Sigismundus Augustus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae Dominus et haeres.
Magnifico Joanni de Oczyeschino, Regni nostri Cancellario, ac Cracoviensi generali, Sandecensique et Olschtinensi Capitaneo, ac Succamerario Cracoviensi, sincere nobis dilecto, in absentina eius Vicecapitaneo Sandecensi gratiam nostram regiam.
Magnifice sincere nobis dilecte. Tametsi antea mandata nostra ad Sinceritatem tuam Vilnae dedissemus, quibus voluimus, ferri, chalybis, aeris et cupri tam formati quam informati (quod per cives nostros Scepusienses, et quoseunque ex partibus inferioris Hungariae in Regnum et Dominia nostra, per Civitatem nostram Sandecensem inveheretur) concessionem Depositorii huiusmodi rerum, eidem Civitati Sandecensi et Incolis ipsius a nobis largiri, ad exteros tantummodo, et non ad subditos nostros intelligi et extendi, illosque ad depositionem eiusmodi rerum de necessitate stringi, hos vero minimae debere obligari: tamen cum cernamus in praesentiarum eiusmodi temporum rationes esse, ut quam maxime expediat civitatem ipsam Sandecensem, tanquam in confiniis Regni nostri constitutam, et pene faucibus hostium expositam, undique firmissime muniri, nosque non alio respectu Depositorium eiusmodi rerum ipsi contulimus, quam ut quidquid inde commodi et emolumenti perciperetur, a civibus ipsius idipsum converteretur in muni-