Strona:Iliada.djvu/086

    Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
    Ta strona została przepisana.

    Constitimus stupido mirantes omina visu,
    Praecipue quanam ratione ad sacra deorum
    Tam dirum venisset opus, monstrumque nefandum.
    Tum Calchas, divina tenens miracula fatur:
    Cur vos tanta novi subit admiratio monstri,
    Crine graves Danai? prudens nam Jupiter istud
    Prod gium immisit, veniet quo gloria nobis
    Sera et tarda quidem, sed fama et laude perenni.
    Sicut enim serpens avido crudelis hiatu
    Octonos pullos nona cum matre voravit,
    Sic nos fata novem mittunt in bella per annos
    Saeva, gerenda manu spatiosae ante inclyta Trojae
    Moenia, quae decimo tandem capiemus in anno,
    Atque eversa solo dabimus. Fore talia Calchas
    Praedixit, quae nos nunc omnia perficiemus.
    Quare agite, obdurate, supremum et ferte laborem,
    O fortes Danai! donec victricibus armis
    Evertamus opes Trojae, Priameïa regna.



    OPIS BITWY BOGÓW.

    Sic Jupiter ore locutus,
    Concivit gravis ardorem et certamina pugnae:
    Dii varios tacito volvebant pectore motus,
    Et varios animorum habitus, nam candida Juno,
    Pallas, et cxcutiens quassatae viscera tarrae.
    Neptunus, Majaque creatus Atlandide nympha
    Mejrcurius sapiens, et opum non futilis author,
    Et tu clauda trahens faber unice cura deorum,
    Pro Danais Stabant haec numina tanta deorum.
    Inde Phrygum, Mars armipotens, intonsus Apollo,
    Diva valens arcu, flavos Latona capillos,
    Laeta Venus, partes et bella injusta fovebant.
    Donec ab humanis diuum se munera rebus