Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0577

Z Wikiźródeł, wolnej biblioteki
Przejdź do nawigacji Przejdź do wyszukiwania
Ta strona została przepisana.
571
PIEŚNI PRZYGODNE.


Credo in te, spero in te,
O mi Deus! amo te.
Auctoratus ego Christo,
Credo totum et admitto,
Quidquid proponit credendum,
Vera fides ad tenendum.
In hac fide, isthac in spe
Et amore, firma me.

Credo in te, spero in te,
O mi Deus! amo te.
Unum Deum Trinitate,
Trinitatem unitate
Comprehensam, sanctè colo,
In hoc cultu mori volo.
In hac fide etc.

Credo in te, spero in te,
O mi Deus! amo te.
Æquus vindex es malorum,
Remunerator bonorum,
Omnipotens, omniscius,
Cuncta librans, verè pius.
In hac fide etc.

Credo in te, spero in te,
O mi Deus! amo te.
Humi natum, incarnatum,
Credo pro me morti datum,
Ut me infirmum sanares,
Dirè vinctum liberares.
In hac fide etc.

Credo in te, spero in te,
O mi Deus! amo te.
Ope tua confirmatum,
Spero me fore beatum:
Potes enim et vis verè
Quidquid promittis implere.
In hac fide etc.

Credo in te, spero in te,
O mi Deus! amo te.
Amo te ut summum bonum,
Amo super omne donum: